Delectus opuscolorum medicorum antehac in Germaniae diversis academiis editorum. Quae in auditorium commodum collegit, & cum notis hinc inde aucta recudi curavit. Ioannes Petrus Frank m. d. ... Vol. 1. 12.

발행: 1791년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

91쪽

singulis decocti libris, quovis manε hau Hendis, instillari praecepi guttas quinquaginta

mixturae, ex essentia myrrhae non aikalifata svinctura antimonii acri compositae . Feci hoc eo consilio, ut humores, in primis sanguinem men struum , a mamma revellerem. Quam diu enim humores ad partem aliquam adfectam ad fluunt ,

am diu illius persanandae nulla spes est. Ad hiuhita medicamenta scopo meo convenientia suisse, liquido adparet. Urrham in pellendis ea tamen iis, lothiis, haemorrhoidibus, mira praestare, nemo est , qui nesciat. Hinc etiam ingrediturm pleraque composta, adversus harum haemora rhagiarum retentionem usurparet sesita , qualia sunt elix tria proprietatis, elixix aperitivum Cla deri, pitulae polychrestae balsamicae , spleneticaearet. Mihi quidem tam felici esse non contigit, ut fluxum menstruum proeocarem Hoc tametanon obstante, usui myrrhae insistendum esse tu dieavi, non dubitans, eam alio respectu pluri mum esse prolaturam. Praestat quippe , & miri, Eeam quidem praestat, virtutem balsamicam , putredini advertam , suo eapropter iure ad cancrum tam extrinsecus, quam intrinsecus, a di

92쪽

monii aeris inter emeaeissima militat resolven-ria. Excellit praecipue magnis virtutibus diu reticis, eamque ob causam in omnibus vitiis sero . limphaticis, ubi humores per colum retra levia commodissima evacuantur, haud sine insigni fluctu adhibetur. Lues venerea, glandulae induratae, scabies, ipsa lepra, emcax in stibio inveniunt remedium. Quid ni igitur in carcin mate etiam exoptatam praebeat medelamὶ Atqui

reapse iam praebuit. Mentionem facit spectisti simus DN. DECANUS, Exe. D. D. GMELINUS sri, casus cuiusdam, gratiosae Facultati Medicae Tu hingensi, ut consilium circa illum transcriberet medicum, transmissi , qui occultum

mammae cancrum concernebat, ubi e communi

Facultatis concluso tinctura illa antimonii conis centrata, quae Cl. D. D. IACOBI auctorem

habet, proposita fuit, & vere plurimum boni &levaminis praestitit. Ultimo loco commemoranis dae sunt pilulae Becelerianae, magnam suo merito famam adeptae, quas singulis hebdomadibus bis terve adsumi praecepi. In omnibus exule rationibus non utilia modo, sed necessaria esse cathartica , res ipsa loquitur. Humores enim

H Disp. de timsturis antimonii minus usitatis . utcumqu saluberriinis. F. XX. 4 3, Diuisti eo by

93쪽

1mpuri eopiosi , nisi e corpore eliminentur, nostcente adfluxu suo consolidationem remorantur,

immo plane impediunt. Eximia sunt hane iarem HIPPOCRATIS fὶ verba: In magna utieer- parte inferiorem alvum purgari conυenit , in vulneribus , quae sunt in capite, o iovenire , in arrisui' is, o in quibus sphac I periculum est, o in sis , quae consura funi, o in exedentibus ae serpentibus , o in aliis

in teratis ulceribus. dioniam vero non omnia promiscue medicamenta huic fini tondueunt, pistulas laudatas , ex est ractis amaricantibus & gum. matibus balsamicis paratas, eo libentius elegi 'quo testatiores sunt illarum vires aperientes, rem solventes, , quas praeterea ab initio quidem speravi, uterinae.

g. XVI.

Extrinsecus, coniunctis armis hosti trueu. lento resistendum ratus , mammam sevi aeeto ιμ barrarii, partesque exulceratas linamentis fecis deligavi . Singula haec topica seorsim perlustrara iuvabit. Acetum in cancro plurimum conducere, nemo infitiabitur, qui saniel cancrosae indolem

94쪽

88 perspectam habet atque eognitam. Explosa hodie

eli Pathologia illa, quae, ut omnes pro m. dum morbos, ita & cancrum , 4h acido derivavit: e victum autem, atque exquisitissimis Chemicorum demonstrationibus confirmatum, corruintionis tam horrendae causam aliam non esse, an si materiam aikalescentem, summe acrem, causicam υὶ . Athalicae corruptionis s. putredinis certissima Set tutissima antidota sunt acida, sive internum, sive externum ab iis peras praesidium . In febribus ea strensibus , nosodochialibus, aliisque malignis, acida, succus citri, acetum, oleum vitrioli sunt sacra anchora. In gangraena ceterin remediis valentiora sunt fomenta, ex herbis ama ris eum aceto cocta. Quibus positis, quis dubitet, quin acetum, quod putredini semper Sc etificaciter resistit, etiam ulcerum cancro rum tabum obtundat atque ἱnvertat λ Saturnina omni aevo advelsus cancrum Sc commendata, Sc honocum succestia usurpata fuerunt. Inter medicamenata , adaperto carcinomatis ulceri imponenda,

PLATNE RUS hὶ nominatim ipsum noli rum

lithargyrium cum aceto laudat. Uones , inquit,

95쪽

οὶ eampositio , quae labet acetum, quod argentὸ

Dumam excepis, o oleum rosarum , quale vuLeo linimentum nutritum adpellant. Ingreditue

idem in lini mentum illud, quo D. D. SAN. CHEZ si, partes cancro exulceratas inungi praecipit, compositum ex aceti lithargyrii uncia una, saechari saturni scrupulo dimidio, succi sempervivi maioris, recens expressi , uncia una, dc unguenti nutriti sesqui uncia . Nec nullos inde sperari posse effectus, sicile consentier, qui ad

vires saturninorum , quas in ulceribus praestant, attenderit. Primum quippe ichorem terrum profluentem imbibendo, ea sensim exsiccant, nesulterius serpere patiuntur , novaeque sanae carnis incrementum promovent; deinde vasa relaxata ,& ex parte oscula rupta & erosa, blande eonis stringendo, tonum illorum, ad sanationem perme tendam tantopere necessarium , restituunt, de

denique refrigerando molesto illi doloris sensui,

qui miseros aegrotos tam crudeliter divexat, exoptatum adferunt levamen. Linamenta scea imposita duplicem serunt opem, tum, quod vitiosos humores ex parte imbibunt, rum, quod aeris adflatum , omnibus ulceribus ac vulneribus

summe damnosum, avertunt.

96쪽

, XVII.

Effectus horum medicamentorum, quem diae..tae iniunctae observatio ad curatior plurimum ad juvit, is suit, ut, usu illorum per aliquot hebis Amadas continuato, Aboris copia sensim minum retur , partes putredine corruptae paullatim abscederent, o tandem pus laudabile prorueret . Equidem non dubito, plurimos fore, qui, lecto

hoc phaenomeno, ad eam cogitationem deducano lur, ut non veri nominis ulcus cancrosum , sed aliud quoddam cacoethes, a me sanatum esse iudicent , pro certo irempe exploratoque haberi res, tu vero earcinomate exulcerato suppurationi

locum non esse, in primis, quum ο πάνυ BOE RHAAVIUS ) graviter pronuntiet: Tota Ch rurgia oe Medicina desiderat mericamentum, ad eancrum, vι suppuretur, vel in ambitu, ut aliis evando in anthracibus fit, vel, ut substantia ejus vertatur in pus, s tamen conιinuum non solvatur. Sed, pros dolor I nullum datur , quid quid nonnulli, ut inprimis Chemici, iactent . Sis habui indicum Chemicum mihi amicum . LIIo dicebat, se habere medicamentum, suppura rionem bonam efficiens e sed vidi, eum so νH-

97쪽

alium Empiricum . Se tamen adbuc curare posse suo medicamento putabar, licet contrarium vide rex. At vero ipsum tale remedium reapse habuit celeberrimus ille carcinomatum, uti nominabatur,

Medicus, PETRUS ALLIOT, Barroducaeus, Vir rerum medicarum & chemicarum peritissimus, qui generosioris cuiusdam feminae mamin millae sinistrae, a reterrima cancri pertinacissimi sanie per integrum iam iam quadriennium immane quantum peresae, inspersit quotidie albicantem quemdam pulvisculum, sibi soli notum: unde post horulae spatium levis coorta libricula,

quae tamen mox cessavit,& quietem aegrae indulsit . Ita continua pulveris huius inspersione sesqui mense effecit, ut vulneris labia ex livida

in rubicundulum terminarentur colorem ,& ichorserosus paulatim in eoctum laudabiliter pus verteretur. Quo facto vulgaribus sarcotieis, mini

strante Chirurgo, plagam consolidavit si). Simu

s ι Sunt haee ipsa verha testis non auriti. aut rerum harum imperiti. Dil oculati, praesenti g. Ω qui visa Isbi loquitur. at ipse seri hi t. insinuique haud proletaria medietnae & ehe miae cognitione instructi. ideoque tanto maeis plenam fidem merituri. eruditissimi Olai Βοννiebii. qui liaec ipsa. suo tempore Lutetiae Parisiorum publice gesta . memoriae prodidit in 'a. med. Has n. per Thninum Bartholinum publiel duris fa&is . μι. I. OM. LXXII. pae. iso ex quibus eamdem historiam Theophilus Ronetur transtulit in med. Septemtr. T. II. Lib. I .

98쪽

munerum dignitate, & vasta in primis consum mataque rerum medicarum juxta & litterariarum scientia eminentissimus, suoque merito celebra

adducit exemplum cancri exulcerati in mamma pauperculae, ubi per quindecim menses liquido quodam sustinuit malum; ut vix in deterius veris geret . Vidit in marginibus suppurationis velligia, 3c pars quedam separata cecidit, fundo adparente puro. Interim spes concepta decollavit, auctaque putredine, paupercula ad plures migravit. Eriduo gravissima omnique fide dignissima suppura.

torum ulcerum cancrosorum exemplai Causa , quamobrem haec ulcera suppurationem respuant , non est querenda in loco, quem occupant. Alias enim nulli umquam partium glandulosarum tri- mores eam admitterent: quod tamen secus is habere, vel solae parotides & bubones venere itellantur. Ipsa etiam mammarum ulcera ex scie-rsis nata tam benigna subinde sunt, ut pus in iis laudabile eoquatur sn . Solet hoe potissim uiri euenire in subiectis sanis & vegetis, nulla sensetica humorum impuritate infectis. Unde facile

99쪽

intelligitur, eausam In ipsa natura & in dolo humorum esse positam. Fac iam , dyserasam hum

Tum opportunis remediis corrigi, eorumque acrimoniam rodentem inverti, & ulteriolem pro.

gressum quovis modo impediri , an dubium essa potest, quin ulcus malignum hac ratione paula. ti in in benignum , saniesque in pus transeat Ulcera scorbuticorum omnem Meditorum & Chi. rvrgorum solertiam eludunt , sique etiam vi ad lithita cicatrix inducta fuit, haec vel iterum

rumpitur , vel illa iuxta eam recrudescunt : etiaminato autem, qui intus nocer, humore, mutaqtoque corporis habitu, facili negotio persa nati fur. Eodem modo ulcera, ossi vel periost eo vi xiato supernascentia, nullam, vel inflabilem , eddita autem his sanitate, facilem dc firmam Fecipiunt medelam. Ecquis igitur in ulceribus, ancrosis idem evenire posse desperaverit i

Reliquum est, ut enodem quaestionem , cui menses, ex mammae cancrosae pupilla profluentes, adhibitis remediis em menagogis, inde qui dem revulsi, nec tamen per debita loca amplius promoti fuerint. Equidem in ea sum sententia , ut consuetam fluxus illius emansionem in hune

sum temporis articulum incidisse arbitrer . Quaοῦ Α

100쪽

vis enim regulariter eatamenia circa septimum demum aetatis septenarium manare desinant, id tamen ita perpetuum non est, ut haud prostent longe maturius desinentium exempla. In aegrota

nostra id eo iacilius usu venire potuit , quod Ma termino emansionis ordinario haud longissime ab suit, nec temperamentum sanguineum habuit,& denique magnam virium iacturam , morbo tam gravi tamque diuturno vexata, fecit. Ego interim haud immemor , cancros iacile repullu- Iare, immo non raro circa illud tempus demum ingruere , quo menses ob aetatem non amplius fluunt, serio illam hortatus se in , ut quovis anno quater venae sectionem institueret, singulis mensibus pitulis Beecherianis alvum subduceret , diaetam, per motbi decursum observatam, conintinuaret; potusque ordinarii loco decoctum quoddam temperatius, ex ligno 3z cortice gua iacino, radice chinae , althaeae , scorZonerae , cichorii , rasura cornu cervi, 3c passulis minoribus conflatum, biberet. DEo, summo Archiatro, quiturae nostrae ex alto benedixit, sit laus Sc gloria in sempiternum t

SEARCH

MENU NAVIGATION