Francisci Petrarchae De remedijs vtriusque fortunae, libri duo

발행: 1616년

분량: 755페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Fran. Petrarch.

bus sit, id petulantiae huius seculi tribuedum ,

puto, quo aures tere es & religiosis, verboruvolubilitate demulcere, quam sententiarum pondere prehensare magis consuetum,Certe

virum hunc emunctissimi iudicii, multa & in se & in aliis desiderasse, aliam quoque in eius mente reconditam habuisse eloquentiae speciem, qua exprimere nec illi nec ali j vlli ha ctenus concessum, in Libro, quo de Sua ipsius& aliorum Ignorantia grauiter sane & pr be disputat, facile depreheditur. id quod nec Ludovicus Vives, vir in omni literatura singularis, nec Franciscus Floridus praecocis &elegantissimi ingeni j iuuenis, celaris suis dissi

mularunt, quorum verba adscribam. LvDOvICI VI v I S.

FRaciscus Petrai cha a. hinc annos paulo plures ducentos Bibliothecas tam diu clausas reseravit primus, ct puluerem situm

que e monumentis maximorum autorum

excussit : quo nomine plurimum ei Latini ssermo debet: Non est omnino impurus, sed squalorem sui seculi non valuit prorsum detergere, Sc. FRANCIsCI FLORIDI

Sabini. in id tu λ censes ne Dantem , Franciscuo et rarcham,& Ioanne Bocalium La-

32쪽

Elogia. tinae linguae suisse imperitos minimὸ quide.

immo S plurimum laudis inter eos meruit

Petrarcha, qui primus apudItalos nisi fallor

Latinam linguam diu sepultam,ex ruderibus&vetustate, in lucem asserere adortus est quod tame cum parum Deliciter succederet, . vel quia bona optimorum librorum pars desideraretur, vel quod opus maius esset quam quod ab uno exacte perῖci posset, ad Hetrusca lingua se inuitus contulit, quod ipse edito de hae re carmine constetur: tatum abest..ut, quisquam in fictari valeat. Nec aliud sano clamant eius opera latine scripta,qui suium uni

ingenium, nec mediocrem eruditione ostendunt.

Horum iudicium multo magis confirmat elogium illud Maximi illius Histori ei Pauli Iouit,qui S parcus alieni operis laudator, seuers quoque auris arbstrio semper se perbus, Hirruscae tame eloquentiae palma PEΤRAR-c H A a tribuit, ac Gottica barbarie adobrutarum literarum Latinarum , alterum facit quasi parentem &asierborem. inquit enim et

33쪽

Fran. Petrarch. eonstitutam plane, & certis adornatam numeriS,flagranter excepit, tanta ingen ij soletalia duriora molliendo & singulari suavitate, variis modis flectendo numeros ut enatam dudum, & vix dum fiores ostendentem elo quentiam,ingenti cultura, ad absolutae maturitatis fructum,summumque ideo exactae ele gamiae fastigitum perduxerit,eamque laudem sit consecutus, ut in eo poesis genere amat ririque prase. tim,callitate,candore, dulcedine nobilium Poetarum & primus &vltimus, sanis a scribendo deterritis, existimetur. Sed tanti viri iudicium illudens fortuna grauiter sesellit, quum haec aeternae sedilicitatis spiritum habitura, tanquam temporaria delpiceret,ut ex latina Aphrica,unde ei in Capitolio insignis laurea praemium fuit, certiorem M. nobiliorem gloriam adsequeretur.sed debe mus plurimum ingenuo sudore semper aestuanti, dum literas a multo aruo mitere se pultas,e Gothicis sepulchris excitaret,modo enim tanquam Italicae linguae conditorem &

Principem, ab incomparabili diuini ingenii

vi. tute veneremur.

IN doctrina & differendi ratione P gin

s R A R C H A hic noster , religione

34쪽

Elogia.

piu grandis verbis,sententiis admodum instructus, totus grauis apparet : in Historiis si omnino perfectum neges, satis tamen eleg .lntem,nu Iquam infantem reperies. In Epistolis est acer,vehemens, non unquam dulcis & perfacetus, legendus quidem omniabus, praesertim de Rebus. Senilibus , habet enim quo ingenium non solum acuatur, Ve- tumetiam Sali possit. Qivis igitur neget, vel hunc PETRARCHAM , vel etiam alios viros huic similo, a Rebus publicis bene institutis, merito coli quum etiam in maximis Reipub. occupationibus studia doctrinae nunquam intermiserint: semper aliquid elucubrauerint negotiis obruti: eel a regendis rebus publicis,totos se ad

rerum cognitionem transtulerint, ut hominum mentes excellentissimoruni suorum in. geniorum inventis, ad honestatem virtutesque fingerent, omneque suum tempus ea una in re consumpserint Quis credet Cia ceronem ipsem conseruataeRome,quam lin

um legisse uberiorem quid enim rogo, ea ex urbe, quam ex serro & facibus truculentissimi parricidae Catilinae, eripuerat vigilantissimus Cos , praeter stupendas illas ruinas, extat tum tamen oratoris illius

35쪽

Fran. Petrarch. Elogia.

elatissimi in dicendo maiestas, ae Philosephi

summi, praeclara tot literarum monumenta, in ipso Vrbis interitu, non modo Latini ser- Maonis puritatem, Verum pene ipsam etiam ciuitatem Remque pub.tueantur, test monium ac exemplar optimorum suorum consiliorum exhibeant.

36쪽

num cogito, incertosque, dc subitos rerum motus, nihil ferme fragilius mortalium Vita, nihil inquietius inuenio : itae unctis animantibus Naturam, miro reme)ij genere cosuluiC. se video , ignorantia quadam sui; nobis solis memoriam,intellectum,prouidentiam; diuinas, ac praeclaras animi nostri dotes , in perniciem, Sc laborem versias. Tam superuacuis enim semper,nec inutilibus modo sed damnosis, atque pestiseris curis obnoxij,&praesenti torque murm praeterito. futurdq; angimur; ut nil magis metuere Videamur quam,ne quando forte parum miseri simus. Tanto studio miseriarum causas, deciolorum alimenta conquirimus , quibus vitam, quae, si rite ageretur,felicissima prorsus ac iucun-κlissima rerum erat, miserandum , ac triste negocium eincimus: cuius initium caecitas, &obliuio possidet; progressum labor, dolor exitum,error Omnia. Quod ita esse , quisquis vitae suae cursum, acri iudicio remetietur intelliget. Quem quietum, quaesis i Quem tranquillum i Quem non laborio sum magis, atque anxium diem egimusὶ Quod unquam ἔam securum, aut tam lataum mane vidi

37쪽

s PETRARC. DE REMED.

Inus, Ut non ante crepusculum, sellicitudo, moerorque surripereti Cuius mali etsi ipsis tu rebus multa insit occasio , nisi tamen nos fallit amor, nostri causa maior; sive fui ingenue fateamurJculpa omnis in nobis est. Vt vero sileam reliqua omnia quibus Undique trudimur, quod illudest bellum, quamque perpetuum: quod cum Fortuna gerimus , cuius nos poterat lacere virtus sola victores Nos ab illa,volentes scientesque descutiimus. Soli igitur imbecilles, exarmat non aequo Marte eum implacabili hoste congredimur; quos illa vicissim, ceu leue aliquid , attolit, acceiicit,& in gyrum rotat,ac de nobis ludit: vinci tolerabilius foret ; nunc etiam ludibrio habemur. Id vero quid aliud ,quam leuitas,8c mollicies nostra fecit Idonei visi sumus, qui pilae in morem, huc illuc tam lacile iactaremur, anima-1ia aeui breuissimi, sollicitudinis infinitar,quibus insciis,cui puppim littori, cui animum consilio applicemus, pro consilio interim sit pendere, ae praeter praesens malum, & a tergo, quod doleat,

di aute oculos semper habere , quod terreat. Quod, praeter hominem, animantium nulli accidit,quibus, praesentia euasisse, plenissimam laeu.ritatem tribuit. Nobis ob ingenium, & acumen animi, semper,quasi cum Cerbero tricipiti hoste, luctandum est Vt ratione caruisse prope melius, in nosmetipsos, aetherea naturae praestantioris arisma vertentibus, hute malo obitare subdimelle est, vetustate iam, & consuetudine radicato et enitendum tamen , in quam rem, praeter generosi

animi eo natum, cui nihil est arduum , nihil inexpugnabile , & sapientum hominum erebraco Iloquia quamuis id genus iam rarescatJ8c mul

to maximὲ iugis lectio, ac pervigil, scriPtorum-

38쪽

cque nobilium monumenta profuerunt, modo salubribus monitis consensus animi non desit: quein Vnum in terris , 1ani consili viuum fontem asseuerare non Verear. Quamobrem si vel

plebei js scriptoribus , pro affectu nudo, gratiam aliquando habitam scimus, siue pro eo, quod iter apparuisse sequentibus visi erant, quanta oro teJgratia, claris ac probatis Scriptoribus est habenda; qui multis, ante nos Rculis in terram Versi, diuinis ingeniis , institutisque sanctissimis nobiscum vivunt, cohabitant, colloquuntur 3 Interque perpetuos animorum tactus, ceu totidem lucida sydera, dc firmamento veritatis affixa, ceu totidem suaves, ac felices aurae, totidem industrii, ac experti nautae, Sc portum nobis quietis ostendunt, dc eo Voluntatum nostrarum lenta carbasa promouent,dc fluitantis animae gubernaculum regunt, quoad tantis procellis agitata consilia, tandem sistat, ac temperet. Haec est enim vera

philosophia; non quae fallacibus alis attollitur, S: sterilium dii putationum ventosa iactantia per inane circunuoluitur; sed quae certis , dc modestis gradibus compendio ad salutem pergit. In hoc te studium hortari, amicum sorte , sed profecto necessarium non est. Nam te variae lectionis, multiplicasque notitiae auidum fecerat fortuna, quae s Vt aiuntJ magnae rerum partis imperium tenet ; turbibo quodam, ac profundo negotiorum , dc curarum pelago iactandum dedita Caeterum non ut legendi otium , sic noscendi desiderium eripuit, quominus semper literatorum hominum delectatus amicitia , & conuictu, de occupatissimis diebus otiosas horas, quoties licuit, furatus,quotidie instructior,quotidie rerum

memorabilium doctor fieri velles: ubi illa,

39쪽

nulli cedis , memoria, saepe te pro libris uti solitum, Use tibi sum testis. In quod, si ab ineunte

aetate proriuS eras , eo nunc putanduS es pronior, quo serotinus, matu vino viatote feruentior, atque animo saltem promptior e sie solet ; quandoquidem haec vulgaris est querela ; crescere iter,ciemque decrescere ue quo a virique nobis in hoc vitae tramite accidit, ad vesperam propinquantibus,& vitae multumispereue cernentibus. Non mihi igitur es hortandus, ut facias quod semper auidissime fecisti. Admonuisse suffecerit, ut intendas animum, ne qua te hinc humanarum rerum cura dimoueat quae plerosque mortalium, post egregios labores, in ipsa consummatione ma-Ximorum operum auertit. Hoc adiecto, ut quia

simul omnia, vel legere, vel audire, & meminiΩse non potes, utilissimis quidem, Sc quando breuitas est amica memoriae breuissimis quoque te fulcias. Non quod ego suadeam operosiora illa ,&maiora sapientiae consulta negligere, quibus te in ordinario ut ita dicam'fortunae certamine tueare ; sed ut his interim breuibus, ac praecisis sententiis, quasi quibusdam expeditis, atque

continuis armis, contra Omnes insultus, omnemiaque repentinum impetum, hinc illine iugiter sis instructus. Duplex enim est nobis duellum cum fortuna, &Vtrobique quodam modo par discrimen. Cinus non nisi partem Unicam vulgus nouit,

eam scilicet, quae vocatur adu insitas. Philosophi, etsi utranque nouerint, hanc tamen ipsam dissici- Iiorem arbitrantur. Itaque notum illud Aristo telis in Ethicis , suo iure dimnientis: Dimellius esse tristia sustinere, quam a delectabilibus ab , sinere. Quem secutus Seneca ad Lucilium scri4

eas: mius est, inquit , dissicilia perstringere;

40쪽

quam laeta moderari. Quid dicamὶ Ausimne tantos inter viros hiscerer Durum quidem, Sc temeritatis parata suspicio , nouo homini vetusta tangenti. Hinc authoritate igitur, hinc state permoveor ; sed alterius magni cuiusdam , dc antiqui viri succurrit authoritas. Neque enim impetrari potest, quin quale quidque videatur ei talem quisque cie illo opinionem habeat. Marci Bruti sunt verba scribentis ad Atticum. quibuS vix aliquid verius dici reor. Quid enim de re qualibet iudicare possum,nisi quod sentio Z nisi forte compellar, ut iudicio iudicem at reno; quod qui facit, iam non ipse iudicat, sed iudicata commemorat .e Ego itaque reuerenter tantorum hominum omniumque sic sentientium iudicia praetervectus, si de proprio loqui velim. Scio quidem alias varie de virtutibus disputatum, neque semper dissicilioribus principatum, dari, neque fortuito ultimum inter virtutes locum obtinuisse modestiam; siue eam temperantiam dici mauis. Quantum tamen ad id de quo agitur attinet, difficilius prosperae Fortunae regimen existimo, qua aduersis; aliquantoque , fateor, apud me formidolosior,& quod constat)insidiosior est Fortuna

blanda. quam minax: quod, ut sic opinor, non me scribentium fama, non verborum laquei, nodI-que sophismatum , sed rerum experimenta, Vi teque huius adigunt exempla , bc magnum difficultatis argumentum, raritas. Nam qui damna, qui pauperiem, qui. exilium, qui carcerem, qui supplicium , qui mortem, dc peiore S morte, gra- ue S morbos, aequo animo tulerunt, multos vidi: qui diuitias .qui honores,qui potentiam,nullum. Ita saepenumero , me spectante. , contra Omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION