장음표시 사용
41쪽
prosperior strauit; humani ue robur animi, quod minae non stegerant,in flexere blanditiae. Nescio enim quomodo, mox ut mitior esse coeperit Fortuna , incipit mens emollita tumidior fieri, de tuae sortis obliuionem , adiuncta prosperitate, concipere. Neque de nihilo dictum est, iamque apud nostros homines in prouerbium venit: Magni laboris esse, ferre prosperitatem , Neque casu Flaecus ait e Rene ferre magnam disia Fortunam.
Dissicilem nempe censebat artem , quae, nisi studio adhibito, nesciretur. Caeterum Seneca ipse Fortunae partem illam , quae sibi diffieilior visa erat, &est, haud dubiἡ, prima fronte rigidior, breui admodum sermone perstrinxerat. Is Iibellus passim in manibus vulgi est. Cui ego nil addere, nil detrahere meditor , quod Sc magno ingenio conflatum opus, nostram dedignatur limam; dc mihi meis rebus intento , nec cornere aliena, nec carpere est animus. Sed quoniam Bevirtus, & veritas publicae sunt, neque studium antiquitatis obesse debet posteritatis industriae, cui excitandae, atque adiuuandae noscitur institutum; de hoe ipso te sum loqui aliquid, quodque ille Gallioni suo tune praestitit , id AEonio meo nunc, quantum hoc defesso iam, & occupato semper ingenio dabitur, praestare propositum est nihi, insuper & partem alteram ab illo , seu obliuione, seu iudieio praetermissam . attingere. Vtrique autem, sciens, pauca permiscui,non Fortunae euiuspiam, sed virtutis, aut viiij, exeellentiae , aut defectus; quod etsi extra propositum Dysa quidem, effectu tamen haud dissimili, de lae tos quoque,moestosque animos factura videre tur. Quibus in rebus,quo me gesserim ingenio, luce 513,occupationum memor, as temporis.
42쪽
qui paucissimis diebus coeptum , perfectumquet opus, ad marans videris. Ego solus fidei iudex sum, Studui hercle non ut unum quodque mihEspeciosius, sed ve tibi, atque aliis si tamen alius quisquam haec attigerit J utilius visum est conquirere: denique linis meus is, qui semper in
hocgenere studiorum fuit, non tam scilicet, stri, hentas laus, quam legentis utilitas; si qua ex me percipi, aut sperari potest, ad id maxime respexi; ne armarium euoluere ad omnem hostis suspiraonem, ac strepitum sit necesse; quin mali omnis,lcnocentis boni, atque utriusque Fortunae remedium breue , sed amica prosectum manu, quasi duplicis morbi, ut non inessicax antid tum, In exigua pixide omnibus locis, atque tem poribus ad manum fui aiuntJ &in promptu habeas. Nam sui dixi Jutraque Fortunae facies metuenda, eruntamen Vtraque toleranda est; fc hae equide froeno indigec,illa solatio; hic animi elatio reprimenda, illia refouenda, ac subleuanda fati-:gatio. Hanc ergo Varietatem cogitanti mihi, non modo, etiam de hoc vellem aliquid scribere , tu
occurrebas dignus eo munere , quo Vterque nor strum communiter uteretur, ut ait Cicero, sed etiam tu me solus , ut scriberem, excitabas,nonruidem Verbo , ut qui coeptorum nihil constitiss tantorum, sed rebus ipsis, & in v tranque paretem abundante materia. Μulto g in equuleo Fortu nae habitos multos in deliciis scimus; multos magno impetu rotatos, nec 1candentium deiunt exempla, nec ruentium, nec sum nescius , quo Ddam ex altiore fastigio prolapios. Quot Romani Imperatores; quot externi Reges, vel hostium,vel si orum manibus, e summo solio defracti, vitam simul, di imperium amiare 3 Anne omnia alie
43쪽
. tustate mutuemur dc exules nuper, & captiuos, di in acie caesos Zc domi capite trun cos, quod- . que durissimum relatu est J Sc laqueo enectos, , foedeque laniatos Reges nouimus. Tibi, cui cor regium natura dederat, nec dedit regnum For- , tuna , nec abstulit; ad quem, in caeteris, illa tam varie egerit, Vix , quod sciam, noura aetas inueni-e t. Iam imprimis Valetudine prosperrima,& corporis viribus dudum fretus , usque ad stuporem Omnium,qui te norant, intra non multos annos, ter desperatus a Medicis , ter vitam ac salutem. . tuam in solo Medici caelestis auxilio posuisti: si e . ab illo tandem sanitati redditus ut penitus tuum illum pristinum robur amiseris; non inferiore. miraculo dexteritatis eximiae atque insolitae grauitatis ; ut qui olim pene Aeripes fuerit, nunc acclivis,aut seruorum manibus equi tergo impo- alius , aut humeris nixus, lentis terram passibus .metiaris. Patria tua uno prope tempore te dominum vidit, atque exulem, ita tamen, Vt nihil. obscurior exilio videretur. Nulli ferε nostrorum, hominum par priarcipum tauor, nulli par fuit iniuria;Vr cum paulo ante certatim in amicitiami tuam niterentur, iidem ipsi de nulla alia re conia. CordeS, in tuum mox exitium, quasi communi- . Cato consilio conspirarent. Et pars quidem tuum caput insidiis peteret,auro prius, ac gemmis, Ia
. gilius' ue muneribus , tot per annos propitiae, ac fauentis Fortunae, & quae hominibus grauior iactura est J Amicis, atque clientibus, uniuersaque familia, duris quidem , sed diuersis tormentorum , ac mortium generibus spoliatum : pars, . quae clementiqr fuit, illud ingens patrimonium, . terras , homines , domos , oppida inuaderet, Vt
qui modo re viderant, mox e summis opibus ad inopiam
44쪽
VΤRIV SGF ORT. L I B. Ι. 4 Iinopiam redactum, ceu aliquod Fortunae prodigium mirarentur, Amicorum ut dixiJ pars periit. In superstitibus periit fides fugitque quod a Tolet J cum prosperitate fauor hominum, Ut
dubitare posses, an amicorum prius, an fidei fle- . res interitum. Accessit in medio rerum aestu aegritudo pene Vltima, dc tam morti proxima Vt quem vivere amplius non posse , persuasum esset , extinctum fama vulgaret.Et hic morbus, haec paupertas, hic laborum cumulus, pulsum patria procul domo . in alienis terris, ac laribus circumtonante belloi, semio b sessum oppresserant : ne, quod omnino interim tibi cum his amicis , si
quos aut Virtus fecerat . aut Fortuna dimiserar, seu colloqui j, seu literarum posset esse commercium, nihil omnium praeter carcerem defuit, ac mortem; quanuis nec carcer defuerit, dum 11- dissima coniunx pars tuorum viscerum nati
omnes. naiqque ab hostibus capti, essent; nullo prorsus tibi relicto solatio tants prolis. Nec mors quidem . dum & tu secum assidue luctare- 'ris, & unus ex filiis iam tunc teneram , Sc insontem animam in carcere potuisset. Quid multa Impletum in te uno vidimus . quod de duobus summis viris Cato. Μario Μagnoque Pompeio a
legimus; quid boni scilicet, & quid mali possit,
haud unquam leta tristibus miscentem in te, tuisque pignoribus. secretim explicuisse Fortunam, cuius olim, cum blanditias non tam in lenter. ut plerique felicium, tum Vero minas nuper, atque impetum tam forti, tamque inuicto
animo tulisti; ut vel ad hoc unum inutilis , qui
antea tuum nomen oderant, te amandum , mirandumq; prebueris. Habet enim hoc proprium
virtus ut in alnocem sui bonos erigat in stupo-
45쪽
rem malos.Idque cum omnis Virtus habeat,tu prς cipue fortitudo, cuius inter Fortunae turbineS, ac tenebras rerum terribiliu,& tranquillitas gratior,
di lux ipsa cons2ectior est.Μihi vero no solum ad antiquum tui amorem quod impossibile Sctu rebarJmultum nous bencuolenti adieceris sed alio festinantem calamum , ad haec non suo tempore scribenda, deflexeris; ut &in scriptis meis animi tui vultum, velut in speculo contempleris; & siquid tibi minus excuItum apparuerit, quod bona fide displiceat ad hunc modum formas.atque ita te instituas. ut seu solitis seu nouis artibus quae innumerabiles ei sunt tecum posthac Fortuna Varia uerit, nulla te species rerum turbet. Sed paratus aclomnia promptus ad singula dulcia pariter 8camara despicias. Fidenti sume ab aduerso Μaronianum illud exclamans:
-- Non vlla laborum O Vνrgo, nova mi facies ne inaue Iurgin Omnia pereepi,atque animo mecum ante pereli.
Nec me fallit, ut in corporibus homianum, sic in animis multiplici passione affectis, me dicamenta verborum, multis inem cacia visum iri. Sed nec illud quoquo meIraeterit ut inuisibiles animorum morbos,sicinuisibilia esse remedia. Farsis opinionibus circumuenti, veris sentetitiis liberandi sunt; ut qui audiendo ceciderant,audiendo consurgant.Ad haec,qui,quae habuit,libens egenti obtulit amico,quantulumcunque est, pleno amicitii functus est munere Animum enim spectat amicitia,non rem; quae parua licet magni amoris indicium esse potest. Ego quidem,ut magnificum quodque tibi opto, se quid aptius hoc tempore largiar, non habeo; quod si validum senseris , i- lta , quae pretium rebus facit, utiliῖλε commen- ,
46쪽
dabit. Si invalidum excusabit amor nostri. Sic au- te ad legenda venies, quasi quatuor illae famosiores Zc consanguineae passiones animi; spes, seu cupiditas, &gaudium, metus,&dolor, quas duς sorores, aequis partubus prosperitas, & aduersitas peperere . hinc illinc humano animo insultent: quae vero arci praesidet ratio, his omnibus Una respondeat,clypeoque,&galea, suisque artibus,&propriavi,sed caelesti magis auxilio eircunfrementia hostium tela distutiate ea mihi de tuo ingenio spes est, ut unde victoria stet,facile iudices. Non te diutius traham; sed, ut propositum meum noscas, in dex operis epistola praemittenda erat, quam si ad-cribendam duxeris,utrunque metiens, videto, ne
longior praefatio libellum breue,non aliter quam Praegrade caput exiguum corpus premat. Nihil est enim, sine mensura, ac partium proportione is
AEtas florida est; multum supetinvitae.
TIO.En prima mortalium vana mks murta hominu millia&fefellit&fallet. I. & S. Florida est aetas. R. Inane gaudiu & breue: flos iste, dum loquimur,arescit. G. bc S. ditas integra est. R . Quis integram vocet,cui multii deest,& quantula sit, quod restat,incertum estiG. dc S. Atqui lex est
certa vivendi . . Qujs hac legem tulit, aut sistud legitimu tepus est vitae ZIniquissima vero lex, quae non omnibu a. nam ta varia, ut nihil incest
47쪽
tius hominum in vita. quam ipsius vitae modus sit. AU. Est tamen & modus' aliquis, & vitae
meta quam 1apientes statuerunt viri. Μetam vitae statuere non qui accipit , sed qui dat illam Deus potest. Inteirigo autem: futuagesimu, aut si natura potentior est, octuagerimum cogitatis annum; atque ibi metam figitis, quo prouectos maneat labor, . & dolor: nisi forte longius spem promouit is, qui ait: Numerus dierum hominum Vt multum, centum anni; quo, quam rari veniant, videmus: sed ut sit omnium quod paucorum est . quantulum tamen nunc etiam id est G AU. Μultum sane .Est enim iuuenum vita se-tior, & a senectute remotior & a morte. Falleris. Et si nil tutum homini illa tamen periatulosior vit pars , quam securitas nimia reddit incautam. Nil est alteri vicinius. quam mors Vitae. Cum distantissimae videantur, contiguae sunt:semper illa praeterlabitur clem per haec instat. Quocunque fugerit s prauto est &ceruicibus imminet. G C. Iuventa nunc salte1n praesens est, &senectus absens. R q. Nil mobilius iuuenta,ni- hil insidiosius senectute. Illa non stat,mulcendoque fugiens abit: ista per tenebras, atque silentium pedetentim subiens , im Drovidos ferit: Zedum longin sua fingitur, in foribus est. G V. tas in ascensu est. K. 4. Insidiosissimae rei fidis. Ascensus iste. descensus est. Vita breuis, tempus instabile . furtim, nullo pedum strepitu,inter somnum,ic locos effluit:&, Ο, si haec temporum celeritas , vitaeque breuitas, ut in fine, sic in principio nota esset; nunc intrantibus infinitum quiddam,exeuntibus nihil;&quod *cula videbantur, vix totidem sunt momenta. Sic tum demum fraus
noscitur , dum vitari nequit, unde est, quod is penustia
48쪽
frustra huic consulitur aetati: incredula simul &inexperta est dc contemptrix alieni consili j,inops sui. Itaque iuueniles errores, licet innumerabiles: dc immensos, his ipsis tamen occultos, & incognitos, quorum sunt; nil melius, quam senectus detegit: & dissimulantium, conniventiumqueJuminibus ingerit; nec prius, quod esse debuistis, aduertitis, quam, quod esse voruistis, effecti estis, fierique iam aliud non potestis. Quod,si quis in tempore, aut per semetipsum intelligere posset, aut docenti credere; ille mihi unus ex millibus
praeclarus, ac felix surgeret adolescens; nec tam multis anfractibus ageret vitam, cuius unica tu ta , & recta per virtutem via est. G. Atas indecerpta est. Quomodo indecerpta est, quae,
ex quo esse coeperit Passidue carpitur; & quae mi nutissimis portiunculis, dum datur, eripiturὶ Si
quidem motu perpetuo caelum rotat, momenta
horas; horae diem rapiunt is alium diem trudit, isque alium: & nunquam quies. Sic menses praetereunt , sic anni, sic & artas currit, & properat: &ut Cicero ait: Volat: Quodque ait Μaro , ceteres
neque commouet alad. Ita ceu naui iter agetibus,nec
sentientibus, qui vehuntur, saepe nec cogitanti hus,finis adest. G V. AEtas incipiens, ab extre mo procul abest. R . Intra breuis viae spatium nihil est procul. G V. At nulla pars a fine diu, stantior, quam principium. NuIla quidem: sed tunc recte diceretur , quando omnes aequis spatiis viverent. Nunc pluribus viis,Zc saepius prima aetas in mortem incidit: quo fit, ut pilarunque vicinior sit extremo , qui remotior videbatur. G U. Certe florentissima est ditas. 'Etsi ad hoc pauet animum aduertant, tamen, ex quo
Io qui ccepimu i mutario aliquido iacessit, di m
49쪽
do per singulos syllabarum tractus , vitae aliquid excidit: aliquid de caduco aetatis flore subtrahitur. Quid autem quae J plus habet hic mollis, &nitidus adolescens, quam ille durus , dc squamosus senex praeter hunc,quem loquimur,aetatis breuem scilicet, de caductim,immo assidue cadentem
floremὶ Vbi quid tam dulce, tam iucundum non inuenio; cum sciat dicto citius se futurum, quod ille nunc est; vel si nescit,insaniat.Nisi forte e duobus alias eapitali 1imul supplicio addictis , ille Relicior est habendus, qui nouissime iussus est dare colla securibus qui mihi quodammodo ipsa dilatione miserior videatur: quanquam non est Parhorum conditio,& illorum: huic enim interuenire aliquid potest, unde collegae supplicium euadat, bc vivat:iuuenem senio eripere sola mors potest. Ad summam,paruo temporis in spatio non stat magna felicitas, ocingentio us animis, breue nihil ,optabile est.Expergiscimini consopiti: tem-Pus est; caligantesque oculos aperite. Assuescite
iam tandem aeterna cogitare, Zc amare, bc optare; simul autem peritura contemnere. Condiscite ab
his syonte discedere, quae nobiscum diu esse non possunt,& animo illa relinquere,antequam relinquamur. G.&. S. AEtas est stabilis,uirensque. t mentiuntur , qui nescio quam aetatem stabilem dicunt. Nil volubilius tempore; tempus vero est Vehiculum aetatum Oinnium;& hoe stabile
fingitisὶ ovanitas nihil est stabile ; aunc maxime
50쪽
De Fortuna eo reoru eximia. D I A
Forma corporis eximia est . .Nihilo firminx
est illa,quam tempus,cum eo venies, cum eodem fugit. Siste si potes, lepus, poterit forsan& forma consistere. GAM . Forma corporis egregia est. Fragili niteris fundamento Corpus ipsum umbre in morem praeterit. tu momentaneaeorporis accidens tibi mansurum spondes Ruere queunt accidentia, stante subiecto;nequeunt illo ruente,non ruere. Atqui cunctis ex qualitatibus, quae mortali cum corpore fugiunt, nulla velocior, quam mymaS qui mox ut amoenum flosculum ostenderit,ipsos in oculos mirantium, atque la dantium evanescit; breuis hunc pruina perusierit,leuis hunc aura decusserit, subito vel inimieae manus ungue dec rapitur,vel praetereuntis morbi calce deprimitur. Denique gloriare ,-exulta, ut libet;venit,ecce, magnis passibus, quae te velo tenui latentem dete diquanti esset forma vivi ho- . minis,mors ostendit; nec mora la, sed senectus, Ec paucorum spatium annorum; immo vel unius
Iucis repentina febricula.Postremo ut nihil extermum incidat,per sese M ido, durandoque consu-mlaur ; dc in nihilum redit; neque tantum gaudii veniens tulit;quantum fugiens fert doloris. Haec Γni fallorJ expertus erat aliquando formosus ille Romanus Princeps Domitianus 3 qui amieo scri- hens;stias,inquit,nec gratius quicqua decore,nec breui . Quanaui Attali durabile, perPetuum na-