장음표시 사용
141쪽
I is i e quoque mensis habet dubias in nomine callias,
Quae placeant, positis omnibus , ipse leges. Facta canam; sed erunt, qui me finxisse loquantur, Nullaque mortali numina visa putent. s Est Deus in nobis, agitante calescimus illo et Impetus hic sacrae semina mentis habet. Fas mihi praecipvh vultus vidisse Deorum ;Vel quia sum vates , vel quia sacra cano. Est nemus arboribus densum , secretus ab omni Io Voce locus ; si non obstreperetur aquis. Hic ego quaerebam , coepti quae mensis origo Esset , & in cura nominis hujus eram. Ecce Deas vidi : non quas .praeceptor arandi Viderat , Ascraeas cum sequeretur boves. II Nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae Contulit : ex illis sed tamen una fuit. Ex illis fuit una , sui germana mariti. Haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis. Horrueram, tacitoque animum 'pallore fatebar; ao Cum Dea , quos fecit , sustulit ipsa metus. Namque , ait , O l vates Romani conditor anni , Ause per exiguos magna referre modos i
142쪽
Jus tibi fecisti numen coeleste videndi ,
Cum placuit numeris condere festa tuis. Ne tamen ignores , vulgique errore traharis 3 2IIunius a nostro nomine nomen habet.
Est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem. Fratre magis , dubito , glorier , anne viro. Si genus aspicitur , Saturnum prima parentem Feci e Saturni sors ego prima fui. 3oΑ patre dicta meo quondam Saturnia Roma est ;Ηaee illi a coelo proxima terra fuit. Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis; unctaque Tarpejo sunt mea templa Iovi. An potuit Majo pellex dare nomina mensi Z 3 sHic honor in nobis invidiosus erit 'Cur igitur Regina vocor Princepsque Dearum Aurea cur dixtrae sceptra dedere meae λAn faciant mensem luces , Lucinaque ab illis Diear & a nullo nomina mense traham o Tunc me poeniteat posuissa fideliter iras In genus Electrae , Dardaniamque domum. Causa duplex irae et rapto Ganymede dolebam ;Forma quoque , Idaeo judice , victa mea est.
Poeniteat, quod non foveo Carthaginis arces; 4yCum mea sint illo currus & arma loco. Poeniteat Sparten , Argosque , measque Mycenas , Et veterem Latio supposuisse Samon. Adde senem Tatium , Iunonicolasque Faliscos , Quos ego Romanis succubuisse tuli. - Sed neque poeniteat et nec gens mihi earior ulla est. Hie eolae , hic teneam cum Iove templa meo. Ipse mihi Mavors , Commendo moenia , dixit, Haec tibi : tu pollens Urbe nepotis eris. Dicta fides sequitur r centum celebramur in aris ; Nec levior quovis est mihi mensis honor. Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma et suburbani dant mihi munus idem.
143쪽
Inspice , quos habeat nemoralis Aricia Fastos , 6o Et populus Laurens , Lanuviumque meum IEst illic mensis Iunonius. Inspice Tibur , Et Praenestinae moenia sacra Deae ;Iunonale leges tempus e nec Romulus illas Condidit : at nostri Roma nepotis erat. 63 Finierat Iuno e respeximus. Herculis uxor Stabat, & in vultu signa dolentis erant.
Non ego , si toto mater me cedere coelo Iusserit, invita matre , morabor , ait.
Nunc quoque non luctor de nomine temporis hujus o Blandior, & partes paene rogantis ago. Remque mei iuris malim tenuisse precando ;Et faveas causae forsitan ipse meae.
Aurea possedit socio Capitolia templo Mater , & ut debet, cum Iove summa tenet. 3 At decus omne mihi contingit origine mensis. Unicus est , de quo solicitamur , honor. Quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori , posteritasque memor Haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni So Conjugis et huc captas appulit ille boves. Ille male de sensus flammis , & dote paterna , Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. Ad propiora vocor e populum digessit ab annis Romulus , in partes distribuitque duas. SI Haec dare consilium , pugnare paratior illa est et Haec aetas hellum suadet, at illa gerit. Sic statuit, mensesque nota secrevit eadem. Iunius est juvenum a qui fuit ante , senum. Dixit: & in litem studio certaminis issent ;9o Aque ira pietas dissimulata foret. Venit Apollinea longas Concordia lauro Nexa comas , placidi numen opusque Ducis. Haec ubi narravit Tatium, sortemque Quirinum,
Binaque cum populis regna coiise suis ,
144쪽
Et Lare communi soceros generosque receptos 3 9 FHis nomen junctis Iunius , inquit , habet. Dicta triplex causa est : at vos ignoscite , Divae :Res est arbitrio non dirimenda meo. Ite pares a me et perierunt judice formae Pergama : plus laedunt, quam juvat una , duae. I Ο PRIMA dies tibi, Carna , datur. Dea cardinis haec est.
Numine clausa aperit, claudit aperta suo. Unde datas habeat vires , obscurior aevo Fama ; sed e nostro carmine certus eris.
Adjacet antiqui Tiberino lucus Helerni ; Ios Pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. Inde sata est Nymphe : Granen dixere priores :Nequidquam multis saepe petita procis. Rura sequi, jaculisque feras agitare solebat ;Nodosasque cava tendere valle plagas. IIo
Non habuit pharetram , Phoebi tamen esse sororem Credebant : nec erat, Phoebo , pudenda tibi. Hiiic aliquis juvenum dixistet amantia verba , Reddebat tales protinus illa sonos. Haec loca lucis habent nimis , & cum luce pudoris. II ISi secreta magis ducis in antra , sequor. Credulus antra subit : frutices haec nacta resistit; Et latet, & nullo est invenienda modo. Viderat hanc Ianus ; visaeque cupidine captus Ad duram verbis mollibus usus erat. I 2o Nympha jubet quaeri de more remotius antrum IUtque comes sequitur , destituitque ducem. Stulta , videt Ianus quae post sua terga gerantur. Nil agis en : latebras respicit ille tuas. Nil agis en , dixi : nam te sub rupe latentem Ia Ioccupat amplexu ; speque potitus , ait ἔIus pro concuhitu nostro tibi cardinis esto. Hoc pretium positae virginitatis habe.
Sic fatus , spinam, qua tristes pellere posset A soribus noxas , haec erat alba , dedit. I 3O
145쪽
Sunt avidae volucres e non quae Phineia mensis Guttura fraudabant ; sed genus inde trahunt. Grande caput e stantes oculi : rostra apta rapinae e Canities pennis , unguibus hamus inest. 13 I Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentes , Et vitiant cunis corpora rapta suis. Carpere dicuntur lactentia viscera rostris , Et plenum poto sanguine guttur habent.
Est illis strigibus nomen e sed nominis hujus
4o Causa , quod horrenda stridere nocte solent. Sive igitur naicuntur aves , seu carmine fiunt , Narniaque in volucres Marsa figurat anus ;In thalamos venere Procae. Proca, natus in illis , Praeda recens avium quinque diebus erat.
y Pectoraque exsorbent avidis infantia linguis. At puer infelix vagit, opemque petit. Territa voce sui nutrix accurrit alumni , Et rigido sectas invenit ungue genaS. Quid faceret color oris erat, qui frondibus olimas o Esse solet seris , quas nova laesit hiems. Pervenit ad Granen , & rem docet: illa , Timorem
Pone ; tuus sospes , dixit, alumnus erit. Venerat ad cunas e flebant materque paterque. Sistite vos lacrymas , ipsa medebor , ait. II I Protinus arbutea postes ter in ordine tangit Fronde : ter arbutea limina fronde notat. Spargit aquis aditus , sed quae medicamen habebant; Εxtaque de porca cruda bimestre tenet.
Atque ita , Noctis aves , extis puerilibus , inquit, I 6 o Parcite e pro parvo victima parva cadit. Cor pro corde , precor , pro fibris sumite fibras.
Hanc animam vobis pro meliore damus.
Sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit pQuique sacris adsunt , respicere illa vetat.163 Virgaque Ianalis de spina sumitur alba; Qua lumen thalamis parva fenestra dabat.
146쪽
Post illud nec aves cunas violasse seruntur ;Et rediit puero , qui fuit ante, color. Pinguia cur illis gustentur larda kalendis , Mixtaque cum calido sit faba farre , rogas 3 IIo Prisca Dea est ἔ aliturque cibsi , quibus ante solebat ;Nec petit adscitas luxuriosa dapes. Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, Ostreaque in conchis tuta fuere suis. Nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, II Nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem. Et preteter pennas nihil in pavone placebat ;Nec tellus captas miserat ante feras. Sus erat in pretio : caesa sue , festa colebant. Terra fabas tantum, duraque farra dabat. ISO
Quae duo mixta simul sextis quicumque kalendis Ederit, huic laedi viscera posse negant. Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
Ex voto memorant fac a , Camille , tuo.
Ante domus Manil fuerant, qui Gallica quondam I 8 IA Capitolino repulit arma IoVe.
Quam bene , D l magni t pugna cecidisset in illa Defensor solii, Iuppiter alte , tui lVixit, ut occideret damnatus crimine regni:
Hunc illi titulum longa senecta dabat. I9 Lux eadem Marti festa est , quem prospicit extra
Appositum Tectae porta Capena viae. Te quoque, Tempestas , meritam delubra fatemur, Cum paene est Corsis obruta classis aquis. Haec hominum monumenta patent: si quaeritis astra, I9 Tune oritur magni praepes adunca Iovis. POSTER A lux Hyadas , Taurinae cornua fronti S, Evocat: dc multa terra madescit aqua. MANE ubi suerit, Phoebusque intraverit ortus , Factaque erit, posito rore , bis uda seges . acoH.ie sacrata die Tusco Bellona duello
Dicitur : & Latio prospera semper adest.
147쪽
Appius est auctor , Pyrrho qui pace negata
Multum animo vidit; lumine captus erat. 2os Prospicit a templo summum brevis area Circum. Eil ibi non parvae parva columna notae. Hine solet hasta manu , belli praenuncia , mitti, Ita regem & gentes , cum placet arma capi.
ALTERA pars Circi custode sub Hercule tuta est ;rio Quod Deus Euboico carmine munus habet. Muneris est tempus , qui Nonas Lucifer ante est. Si titulos quaeris : Sylla probavit opus. QUAEREBAM , Nonas Sanco Fidione referrem , An tibi , Semo pater et cum mihi Sancus ait. 2I I Cuicumque ex illis dederis, ego munus haheho.
Nomina trina fero : sic voluere Cures. Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini ,
In lite Quirinali constituere jugo. EST mihi, sitque , precor, nostris diuturnior annis, 22o Filia r qua felix sospite semper ero.
Hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis Apta requirebam , quaeque cavenda forent.
Tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus Utilis & nuptis , utilis esse viris. 22I Primaque pars hujus thalamis aliena reperta est. Nam mihi sic coniux sancta Dialis ait. Donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta Detulerit flavis in mare Tibris aquis ;Non mihi detonsos crines depectere buxo , 23O Non ungues serro subsecuisse licet: Non tetigisse virum ; quamvis Iovis ille sacerdos, Quamvis perpetua sit mihi lege datus. Tu quoque ne propera : melius tua filia nubet, Ignea cum pura Vesta nitebit humo. a 3s TERTIA post Nonas removere Lycaona Phoebo Fertur ; & a tergo non habet Ursa metum. Tunc ego me memini Ludos in gramine Campi
Aspicere : & didici, lubrice Tibri, tuos.
148쪽
Festa dies illis , qui lina madentia ducunt,
Quique tegunt parvis aera recurva cibis. Ση
MENS quoque numen habet. Menti delubra videmus Vota metu belli , perfide Poene , tui. Poene , rebellaras : & leto Consulis omnes
Attoniti Mauras pertimuere manus. Spem metus expulerat, cum Menti vota Senatus 243
Suscipit; & melior protinus illa venit. Aspicit instantes mediis sex lucibus Idus Illa dies , qua Dat vota soluta Deae. VESΤΑ , fave : tibi nunc operata resolvimus Ora ,
Ad tua si nobis sacra venire licet. 2IO In prece totus eram : coelestia numina sensi, Laetaque purpurea luce refulsit humus. Non equidem vidi , valeant mendacia vatum , Te , Dea ; nec fueras aspicienda viro. Sed quae nescieram , quorumque errore tenebar, a SCognita sunt, nullo praecipiente , mihi. Dena quater memorant habuisse Palilia Romam , Cum flammae custos aede recepta sua est. Regis opus placidi , quo non metuentius ullum Numinis ingenium terra Sabina tulit. 26 o Quae nunc aere vides , stipula tunc tecta videres ;Et paries lento vimine textus erat. Hic Iocus exiguus , qui sustinet atria Vestae , Tune erat intonsi regia magna Numae. Forma tamen templi, quae nunc manet, ante suisse 26sDicitur : & formae causa probanda subest. Vesta eadem est , quae Terra : subest vigil ignis utrique. Significant sedem terra focusque suam. Terra pilae similis , nullo fulcimine nixa et Aere subjecto , tam grave pendet onus, 27 Ipsa volubIlitas libratum sustinet orbem eQuique premat partes , angulus Omnis abest. Cumque sit in media rerum regione Iocata , Et tangat nullum plusve minuave latus s
149쪽
27 3 Ni convexa foret, parti vicinior esset ;Nec medium terram mundus haberet onus.
Arte Syracosia suspensus in aere clauso Stat globus , immensi parva figura poli. Et quantum a summis , tantum secessit ab imis 28 o Terra : quod ut fiat, forma rotunda facit. Par iacies templi e nullus procurrit in illo Angulus t a pluvio vindicat imbre tholus. Cur sit virgineis , quaeris , Dea culta ministris 3 Inveniam causas hac quoque parte suas. 28 1 Εx Ope Iunonem memorant Cereremque creatas Semine Saturni: tertia Vesta fuit. Utraque nupserunt ; ambae peperisse feruntur :De tribus impatiens restitit una viri. Quid mirum , virgo si virgine laeta ministra 29o Admittit castas in sua sacra manus pNec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam. Nataque de flamma corpora nulla vides. Iure igitur virgo est , quae semina nulla remittit, Nec capit : & comites virginitatis habet.
29s Esse diu stultus Vestae simulacra putavi 2 Mox didiei curvo nulla subesse tholo. Ignis inexstinctus templo celatur in illo. Essigiem nullam Vesta , nec ignis , habent.
Stat vi terra sua e vi stando Vesta vocatur.3oo Causaque par Graii nominis esse potest. At focus a flammis , & quod fovet omnia , dictus: Qui tamen in primis aedibus ante fuit. Hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando Afiamur Vestam , Quae loca prima tenes. 3os Ante socos olim longis considere scamnis
Mos erat; & mensae credere adesse Deos. Nunc quoque , cum fiunt antiquae sacra Vacunae, Ante Vacunales stantque sedentque socos. Venit in hos annos aliquid de more vetusto et
aio Fert missos Vestae pura patella cibos.
150쪽
Ecce , coronatis panis dependet asellis ;Et velant scabras florida serta molas. Sola prius furnis torrebant farra coloni , Et Fornacali sunt sua sacra Deae. Suppositum cineri panem focus ipse parabat, 3 I sStrataque erat tepido tegula quassa solo. Inde focum servat pistor , Dominamque focorum , Et quae pumiceas versat asella molas. Praeteream , reseramne tuum , rubicunde Priape ,
Dedeeus est multi fabula plena joci. 32o
Turrigera hontem Cybele redimita corona Convocat aeternos ad sua festa Deos. Convocat & Satyros , & , rustica numina , Nymphas rSilenus , quamvis nemo vocarat, adest. Nec licet, &. longum est epulas narrare Deorum: 323 In multo nox est pervigilata mero. Hi temeri errabant in opacae vallibus Idae e
Pars jacet, & molli gramine membra levat. Hi ludunt, hos somnus habet; pars brachia nectit , Et viridem celeri ter pede pulsat humum. 33o Vesta jacet, placidamque capit secura quietem,
Sicut erat, positum caespite sulta caput. At rubet hortorum custos Nymphasque Deasque Captat, & errantes fertque refertque pedes.
Aspicit ic Vestam ; dubium, Nymphamne putarit, 33 An sei erit Vestam e scisse sed ipse negat.
Spem capit obscenam , furtimque accedere tentat; Et seri suspensos , eorde micante , gradus. Forte senex , quo vectus erat , Silenus asellum
Liquerat ad ripas lene sonantis aquae. 3Αo Ibat , ut inciperet longi Deus Hellesponti ;Intempestivo cum rudit ille sono. Territa voce gravi surgit Dea r convolat omnIs Turba : per infestas effugit ille manus. Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo : 343 Apta asini fiammis indicis exta damus.