장음표시 사용
171쪽
Scilicet occidimus ; nec spes , nisi vana , salutis e Dumque loquor, vultus obruit unda meos. 33 Opprimet hanc animam fluctus : frustraque precantiore necaturas accipiemus aquas.
At pia nil aliud quam me dolet exsule conjux; Hoc unum nostri scitque gemitque mali. Nescit in immenso jactari corpora ponto e o Nescit agi ventis : nescit adesse necem. Di bene i quod non sum mecum conscendere passus, Ne mihi mors misero his patienda foret. At nunc, ut peream , quoniam caret illa periclo , Dimidia certe parte superstes ero. 4s Hei mihi l quam celeri micuerunt nubila flamma lQuantus ab aetherio personat axe fragor lNec levius laterum tabulae feriuntur ah undis, Quam grave balistae moenia pulsat onus. Qui venit hic suctus, fluctus supereminet omnes ;so Posterior nono est , undecimoque prior. Nec letum timeo : genus est miserabile leti. Demite naufragium, mors mihi munus erit. Est aliquid , fatove suo ferrove cadentem In solida moriens ponere corpus humo I I Et mandare suis aliquid , sperare sepulcrum , Et non aequoreis piscibus esse cibum. Fingite me dignum tali nece ; non ego solus Hic vehor. Immeritos cur mea poena trahit Pro i Superi, viridesque Dei, quibus aequora curae l6o Utraque jam vestras sistite turba minas. Quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira , Hanc sinite infelix in loca jussa seram. Si, quam commerui, poenam me pendere vultis ἔCulpa mea est , ipso judice , morte minor. 6I Mittere me Stygias si jam voluisset ad undas Cesar, in hoc vestra non eguisset ope. Est illi nostri non invidiosa cruoris
Copia et quodque dedit, cum volet, ipse feret.
172쪽
Vos modo, quos certe nullo puto crimine laesos , Contenti nostris, Di, precor, este malis. 7c Nec tamen, ut cunisti miserum servare velitis ,
Quod periit , salvum jam caput esse potest.
Ut mare considat, ventisque ferentibus utar ,
Ut mihi parcatis, num minus exsul ero Non ego, divitias avidus sine fine parandi, TILatum mutandis mercibus aequor aro ;Nec peto , quas quondam petii, studiosus , Athenas :Oppida non Asiae, non loca visa prius. Non ut, Alexandri claram delatus in urbem , Delicias videam , Nile jocose , tuas. 8o Quod faciles opto ventos, quis credere possit Sarmatis est tellus , quam mea vota petunt. Obligor, ut tangam laevi sera litora Ponti ;Quodque sit a patria tam fuga tarda , queror. Nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, s 3 Exilem facio per mea vota viam. Seu me diligitis , tantos compescite fluctus ;Pronaque sint nostrae numina vestra rati.
Seu magis odistis, jussae me advertite terrae ἔSupplicii pars est in regione mei. 9
Ferte , quid hic lacio rapidi, mea carbasa , Venti.
Ausonios fines cur mea vela vident λNoluit hoc Caesar : quid, quem sugat ille, tenetis ZAspiciat vultus Pontica terra meos. Et jubet, & merui : nec , quae damnaverit ille , 9 ICrimina defendi iasue piumve puto. Si tamen acta Deos numquam mortalia fallunt, A eulpa facinus scitis ahcsse mea. Immo ita : vos scitis. Si me meus abstulit error , Stultaque mens nobis, non scelerata , suit ; Ioo
Quamlibet e minimis , domui si savimus illi ;Si satis Augusti publica jussa mihi; Hoe Duce , si dixi selicia secula ; proque Caesare tura pius Caesaribusque dedi ;
173쪽
ios Si fuit hic animus nobis , ita parcite , Divi. Sin minus , alta cadens obruat unda caput. Fallor an incipiunt gravidae vanescere nubes Victaque mutati frangitur ira maris Non casus , sed vos sub conditione vocati , i Io Fallere quos non est , hanc mihi fertis opem.
si ibit illius tristissima noctis imago , . Quae mihi supremum tempus in Urbe fuit; Cum repeto noctem , qua tot mihi cara reliqui , Lahitur ex oculis nunc quoque gutta mei S. I Jam prope lux aderat, qua me discedere Caesar Finibus extremas iusserat Ausoniae. Nec mens , nec spatium suerant satis apta paranti Torpuerant longa pectora nostra mora. Non mihi servorum , comitis non cura legendi, Io Non aptae pro lago vestis opisve fuit.
Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus Vivit ; & est vitae nescius ipse suae.
Ut tamen hanc animo nubem dolor ipse removit, Et tandem sensus convaluere mei ἔI I Alloquor extremum maestos abiturus amicos, Qui modo de multis unus & alter erant. Uxor amans flentem , flens acrius ipsa , tenebat, Imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diversa sub oris , et o Nec poterat fati certior esse mei. Quocumque aspiceres , luctus gemitusque sonabant; Formaque non taciti funeris intus erat. Femina, virque, meo pueri quoque lanere, maerent Inque domo lacrymas angulus omnis hahet. a 3 Si licet exemplis in parvo grandibus uti ;Haec facies Troiae , cum caperetur, erat.
174쪽
Iamque quiescebant voces hominumque canumque , Lunaque nomirnos alta regebat equos :Hanc ego suspiciens, & ab hac Capitolia cernens, Quae nostro frustra juncta fuere Lari; 3 CNumina vicinis habitantia sedibus, inquam ,
Iamque oculis numquam templa videnda meis ,
Dique relinquendi, quos Vrbs habet alta Quirini ;Este salutati tempus in omne mihi. Et quamquam sero clypeum post Vulnera sumo , 3 1
Attamen hanc odiis exonerate fugam ;Coelestique viro , quis me deceperit error , Dicite ; pro culpa ne scelus esse putet. Ut, quod vos scitis , poenae quoque sentiat auctor Placato , possiim non miser esse , Deo. o Hae prece adoravi Superos ego e pluribus uxor , Singultu medios praepediente sonos. Illa etiam, ante Lares passis prostrata capillis , Contigit exstinctos ore tremente focos. Multaque in aversos effudit verba Penates, 4i Pro deplorato non valitura viro. Iamque morae spatium mox praecipitata negabat, Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. Quid facerem hiando patriae retinebar amore 2
Ultima sed jussae nox erat illa fugae. I Ah l quoties aliquo dixi properante i Quid urges rVel quo festines ire, vel unde, vide. Ah l quoties certam me sum mentitus habere Horam , propositae quae foret apta viae lTer limen tetigi ; ter sum revocatus e & ipse sue Indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe , Vale dicto , rursus sum multa locutus ;Et quasi discedens oscula summa dedi. Saepe eadem mandata dedi e meque ipse seselli, Respiciens oculis pignora cara meis. 6o Denique, Quid propero 3 Scythia est, quo mittimur, inquam :Roma relinquenda est : utraque justa mora ost.
175쪽
Uxor in aeternum vivo milii viva negatur lEt domus , S. fidae dulcia membra domus l6 1 Quosque ego fraterno dilexi more, sodales ,
O l mihi Thesea pectora juncta fide lDum licet, amplectar : numquam forta sie licebit Amplius : in lucro , quae datur hora , mihi est. Nec mora : sermonis verba imperis Ela relinquo , 'o Complectens animo proxima quaeque meo. Dum loquor , & nemus ; caelo nitidissimus alto , Stella gravis nobis , Lucifer Ortus erat. Dividor haud aliter , quam si mea membra relinquam ;Et pars ahrumpi corpore visa suo est. 3 Sic Priamus doluit , tunc cum , in contraria versus , Ultores habuit proditionis equos.
Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum; Et feriunt maestae pectora nuda manus. Tum vero conjux , humeris abeuntis inhaerens ,
8o Miscuit haec lacrymis tristia diei a suis. Non potes avelli : simul, ah l simul ibimus, inquit. Te sequar : & conjux exsulis exsul ero. Et mihi facta via est : dc me capit ultima tellus. Accedam profugae sarcina parva rati. Sue Te iubet e patria discedere Caesaris ira , Me pietas : pietas haec mihi Caesar erit. Talia tentabat: sic & tentaverat ante; Vixque dedit victas utilitate manus. Egredior . sive illud erat sine sunere serri, 9o Squalidus immissis hirta per ora comis. Illa dolore gravis , tenebris narratur obortis Semianimis media procubuisse domo. Utque resurrexit, laedatis pulvere turpi Crinibus , & gelida membra levavit humo ;9I Se modo , desertos modo complorasse Penates ;Nomen & erepti saepe vocasse viri ;Nec gemuisse minus , quam si nataeve meumve
176쪽
Et voluisse mori; & moriendo ponere sensus :Respectuque tamen non postillia mei. Vivat: & absentem , quoniam sic sata tulerunt , Vivat, & auxilio sublevet usque suo. Tingitur oceano custos Erymanthidos Ursae , .Equoreasque suo sidere turbat aquas ;Nos tamen Ionium non nostra findimus aequor Sponte ; sed audaces cogimur esse metu. Me miserum i quantis increscunt aequora ventis lErutaque ex imis servet arena vadis lMonte nec inferior , prorae puppique recurvae Insilit , & pictos verberat unda Deos. Pinea texta sonant e pulsi stridore rudentes ;Aggemit &. nostris ipsa carina malis. Navita , confessiis gelido papore timorem , Iam sequitur victam , non regit arte , ratem. Utque parum validus non proficientia rector Cervicis rigidae frena remittit equo ἔSic , non quo voluit, sed quo rapit impetus undae Aurigam video vela dedisse rati. Quod nisi mutatas emiserit Holus auras , In loca jam nobis non adeunda ferar.
Nam procul, Illyricis laeva de parte relictis. Interdicta mihi cernitur Italia.
Desinat in vetitas , quae is , contendere terras , Et mecum magno pareat aura Deo.
Dum loquor , & cupio pariter timeoque revelli , Increpuit quantis viribus unda latus lParcite , caerulei , vos parcite , numina ponti; Infestumque mihi sit satis esse Iovem. Vos animam saevae festam subducite morti ;Si modo , qui periit, non periisse potest. Tomus III. Η
177쪽
O l Mi ut post ullos numquam memorande sodales,
O l cui praecipue sors mea visa sua est ;Αttonitum qui me , memini , carissime , Primus Ausus es alloquio sustinuisse tuo :s Qui milii consilium vivendi mite dedisti ,
Cum foret in misero pectore mortis amor e Scis hene , cui dicam , positis pro nomine signis , Officium nec te fallit, amice , tuum. Haec mihi semper erunt imis infixa medullis , Io Perpetuusque animae debitor hujus ero. Spiritus & vacuas prius hic tenuandus in auras Ibit, & in tepido deseret ossa rogo :Quam subeant animo meritorum Oblivia nostro , Et longa pietas excidat ista die. 1 1 Di tibi sint faciles , & opis nullius egentem Fortunam praestent, dissimilemque meae. Si tamen haec navis vento ferretur amico , Ignoraretur forsitan ista fides. Thesea Pirithous non tam sensisset amicum , et o Si non infernas vivus adisset aquas. Ut foret exemplum veri Phoceus amoris , Fecerunt Furiae , tristis Oresta , tuae. Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes , Hyrtacidae Niso gloria nulla foret. a s Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum , Tempore sic duro est inspicienda fides. Dum juvat , & vultu ridet Fortuna sereno , Inde libatas cuncta sequuntur opes. At simul intonuit, fugiunt e nec noscitur ulli ,3 o Agminibus comitum qui modo cinctus erat. Atque haec exemplis quondam collecta priorum , Nunc mihi sunt propriis cognita vera malis.
178쪽
Vix duo tresve mihi de tot superestis amici:
Cetera Fortunae , non mea , turba fuit.
Quo magis , o pauci l rebus succurrite lapsis , 3 sEt date naufragio litora tuta meo. Neve metu falso nimium trepidate , timentes , Hac offendatur ne pietate Deus.
Saepe fidem adversis etiam laudavit in armis , Inque suis amat hanc Caesar , in hoste probat. 4o Causa mea est melior , qui non contraria fovi Arma ; sed hanc merui simplicitate fugam. Invigiles igitur nostris pro casibus , oro ἡDiminui si qua numinis ira potest. Scire meos si quis casus desideret omnes ἔ 4s Plus , quam quod fieri res sinit , ille petat. Tot mala sum passus , quot in aethere sidera lucent ;Parvaque quot Siccus corpora pulvis habet. Multaque credibili tulimus majora et ratamque , Quamvis acciderint , non habitura fidem. Io
Pars etiam mecum quaedam moriatur oportet ;Meque , Velim possit, dissimulante , tegi. Si vox in fragili mihi pectore firmior aere , Pluraque cum linguis pluribus ora forent ἔNon tamen idcirco complecterer omnia verbis , II
Materia vires exsuperante meas.
Pro duce Neritio , docti, mala nostra, Poetae, Scribite : Neritio nam mala plura tuli. Ille , brevi spatio , multis erravit in annis , Inter Dulichias Iliacasque domos. 6o Nos , freta sideribus notis distantia mensos , Sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus. Ille hahuit fidamque manum , sociosque fideles IMe profugum comites deseruere mei.
Ille suam laetus patriam victorque petebat. 6 IA patria sugio victus Sc exsul ego. Nec mihi Dulichium domus est , Ithaceve , Sameve, Poena quibus non est grandis abesse locis;
179쪽
Sed quae de septem totum circumspicit orbem o Montibus , imperii Roma Deumque locus. Illi corpus erat durum patiensque laborum ;Invalidae vires ingenuaeque mihi. Ille erat assidue Iaevis agitatus in armis ;ASietus studiis mollibus ipse sui. 's Me Deus oppressit , nullo mala nostra levante ;Bellatrix illi Diva ferebat opem. Cumque minor Iove sit, tumidis qui regnat in undis; Illum Neptuni, me Iovis , ira premit. Adde , quod illius pars maxima iusta laborum est ;So Ponitur in nostris fabula nulla malis. Denique quaesitos tetigit tamen ille Penates , Quaeque diu petiit, contigit arva tamen. At mihi perpetuo patria tellure carendum est , Ni fuerit laesi mollior ira Dei.
L E c tantum Clario Lyde dilecta poetae ,
Nec tantum Coo Battis amata suo est ;Pectoribus quantum tu nostris , Uxor, inhaeres :Digna minus misero , non meliore viro. 3 Τe mea , supposita veluti trabe , fulta ruina est ; . Si quid adhuc ego sum , muneris omne tui est. Tu facis , ut spolium ne sim , neu nuder ab illis , Naufragii tabulas qui petiere mei. Utque' rapax , stimulante fame , cupidusque cruoris Io Incustoditum captat ovile lupus rAut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod Sub nulla positum cernere possit humo ἔSic mea nescio quis , rebus male fidus acerbis , In bona venturus , si paterere , suit. II Hunc tua per fortes virtus submovit amicos ,
Nulla quibus reddi gratia digna potest.
180쪽
Ergo quam misero , tam Vero , teste probaris 3 . Hic aliquod pondus si modo testis habet. Nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor , Aut eomes exstincto Laodamia viro. ΣοTu si Maeonium vatem sortita suisses , Peaelopes esset fama secunda tuae. Sive tibi hoc debes , nulla pia facta magistra ;Cumque nova mores sunt tibi luce dati :Femina seu princeps , omnes tibi culta per annos , a Te docet exemplum conjugis esse bonae ;Αssimilemque sui longa assuetudine fecit ;Grandia si parvis assimulare licet. Hei mihil non magnas quod habent mea carmina vires , Nostraque sunt meritis ora minora tuis. 3o Si quid & in nobis vivi fuit ante vigoris , Exstinitium longis occidit omne malis ;prima locum san tas heroidas inter haberes e prima honis animi conspicerere tui.
Quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt , 3 sCarmini bas vives tempus in Omne meis.
Gi Q Urs habes nostri similes in imagine vultus, Deme meis hederas , Bacchica serta , comis. ista decent laetos felicia signa poetas :Temporibus non est apta corona meis. Haec tibi dissimulas , sentis tamen , optime , dici, FIn digito qui me fersque refersque tuo. Erigiemque meam fulvo complexus in auro , Cara relegati , qua potes , Ora vides.
Q ae quoties spectas , subeat tibi dicere forsan , Quam procul a nobis Naso sodalis abest i IoGrata tua est pietas ; sed carmina major imago Sunt mea , quae mando qualiacumque legas ;