장음표시 사용
151쪽
Quem tu , Diva memor , de pane monilibus ornas e Cessat opus e vacuae conticuere molae. Nomine, quam pretio celebratior, arce Tonantis,
31 o Dicam Pistoris quid velit ara Iovis. Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis e Fecerat obsidio jam diuturna famem. Iuppiter , ad solium Supetis regale vocatis , Incipe , ait Marti. Protinus ille refert ;3sy Scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum Et dolor hic animi voce querentis eget Si tamen , ut referam breviter mala juncta pudori, Exigis : Alpino Roma sub hoste jacet. Haec est , cui fuerat promissa potentia rerum 3co Iuppiter, hanc terris impositurus eras
Iamque Suburbanos, Hetruscaque contudit armar Spes erat in cursu e nunc Lare pu'sa suo est. Vidimus .mnatos , aerata per atria , picta Veste, triumphales occubuisse sene
36s Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae Sede e putant aliquos scilicet esse Deos
At si respicerent, qua vos habitatis in arce , Totque domos vestras obsidionia premi ;Nil opis in cura scirent superesse Deorum ,3 o Et data solicita tura perire manu. Atque utinam pugnae pateat locus i arma capessant; Et, si non poterunt exsuperare , cadant. Nunc inopes victus , ignavaque fata timentes , Monte suo clausos barbara turba premit.
7s Tum Venus, & lituo pulcher trabeaque Quirinus , Vestaque pro Latio multa locuta suo. Publica , respondit, cura est pro moenibus istis . Iuppiter : & poenas Gallia victa dabit. Tu modo , quae desunt fruges , superesse putentur , 38o Essice et nec sedes desere , Vesta , tuas. Quodcumque est Cereris solidae , cava machina frangat; Mollitamque manu duret in iSne focus. Iusserat:
152쪽
usserat: & fratris virgo Saturnia iussis Annuit , & mediae tompora noctis erant. Iam ducibus somnum dederat labor : increpat illos 3 8 3 Iuppiter; & sacro , quid velit, ore docet. Surgite . & in medios de summis arcibus hostes
Mittite , quam minime perdere vultis, opem. Somnus abit , quaeruntque novis ambagibus aeti ,
Perdere quam nolint, & iubeantur, opem. 39o Ecce , Ceres visa est : jaciunt Cerealia dona :Jacta super galeas scutaque longa sonant. Posse fame vinci spes excidit : hoste repulso , Candida Pictori ponitur ara Iovi. Forte revertebar sacris Vestalibus illac , 39sQua Nova Romano nune Via iuncta Foro est. Huc pede matronam vidi descendere nudo. Obstupui tacitus , sustinuique gradum. Sensit anus vicina loci : jussumque sedere
Alloquitur, quatiens , Voce tremente , caput. 4o Hoc , ubi nunc sora sunt , udae tenuere paludes ;Amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus , siccas qui sustinet aras, Nunc solida est tellus , sed lacus ante fuit. Qua Velabra solent in Circum ducere pompas, AEOSNil praeter salices cassaque canna fuit. Saepe suburbanas rediens conviva per undasCantat, & ad nautas ebria verba iacit. Nondum , conveniens diversis iste figuris , , Nomen ab averso ceperat amne Deus. η Io Hic quoque lucus erat, juncis & arundine densus :Et pede velato non adeunda palus. Stagna recesserunt, & aquas sua ripa coercet: Siccaque nunc tellus e mos tamen inde manet. Reddiderat causam. Valeas , anus optima , dixi ; 4 II Quod superest aevi, molle sit omne , ti t.
Cetera jam pridem didici puerilibus annis ;Non tamen idcirco praetereunda mihi.
153쪽
Moenia Dardanides nuper nova secerat Ilus e et o Ilus adhuc Asiae dives habebat opes. Creditur armiferae signum coeleste Minervae
Urbis in Iliacae desiluisse juga.
Cura videre fuit e vidi templumque loeumque :Ηoe superest illic : Pallada Roma tenet. 23 Consulitur Smintheus : lucoque Obscurus opaco, Hos non mentito reddidit ore sonos. AEtheriam servate Deam , servabitis Urbem tImperium secum transferet illa loci. Servat, & inclusam summa tenet Ilus in arce ;43o Curaque ad heredem Laomedonta venit. Sub Priamo servata parum : sic ipsa volebat ,
Ex quo judicio forma revicta suo est. Seu genus Adrasti , seu furtis aptus Ulysses ,
Seu pius AEneas , eripuisse datur. 31 Auctor in incerto , res est Romana e tuetur Vesta , quod assiduo lumine cuncta videt. Heu i quantum timuere Patres , quo tempore Vesta Arsit , & est adytis obruta paene suis lFlagrabant sancti sceleratis ignibus ignes , 4 o Mixtaque erat flammae flamma profana piae. Attonitae fiebant, demisso crine , ministrae ;Abstinarat vires corporis ipse timor. Provolat in medium , & magna , Succurrite , Voce , Non est auxilium flere , Metellus ait. 44s Pignora virgineis fatalia tollite palmis ;Non ea sunt voto , sed rapienda manu. Me miserum i dubitatis ait e dubitare videbat , Et pavidas posito procubuisse genu. , Haurit aquas , tollensque manus, Ignotate , dixit,4 so Sacra : Vir intrabo non adeunda Viro. Si scelus est, in me commissi poena redundet. Sit ea pitis damno Roma soluta mei. Dixit, & irrupit. Factum Dea rapta probavit ;Pontificisque sui munere tuta fuit.
154쪽
Nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae et Ignis in Iliacis nunc erit , estque , incis. Nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos , Hoc Duce ; nec viva defodietur humo. Sie incesta perit : quia quam violavit, in illam Conditur : & Tellus Vestaque numen idem est. Tum sibi Callaico Brutus cognomen in hoste Fecit , & Hispanam sanguine tinxit humum. Scilicet interdum miscentur tristia laetis , Ne populum toto pectore festa juvent. Crassus ad Euphraten Aquilas , natumque , suosque Perdidit : & leto est ultimus ipse datus. Parthe , quid exsultas dixit Dea : signa remittes ;Quique necem Crassi vindicet, ultor erit. A T simul auritis violae demuntur asellis , Et Cereris fruges aspera saxa terunt ;Navita puppe sedens , Delphina videbimus, Inquit Humida cum pulso nox erit orta die. IAM Phryx , a nupta quereris , Tithone , relinqui ἱEt vigil Eois Lucifer exit aquis. Ite , bonae matres , vestrum Matralia festum :Flavaque Thebanae reddite liba Deae. Pontibus & magno juncta est celeberrima Circo Area , quae posito de bove nomen habet. Hae ibi luce ferunt Matutae sacra parenti Sceptriferas Servi templa dedisse manus. Quae Dea sit quare famulas a limine templi
Arceat 3 t arcet enim in libaque tosta petat 3
Bacche , racemiseros hedera redimite capillos , Si domus illa tua est , dirige navis iter. Arserat obsequio Semele Iovis : accipit Ino Te , puer ; & summa sedula nutrit ope. Intumuit Iuno , rapta quod pellice natum Educet : at sanguis ille sororis erat. Hinc agitur furiis Athamas , & imagine salsa e Tuque cadis patria , parve Learche , manu.
155쪽
Masta Learcheas mater tumulaverat umbras ,
Et dederat miseris omnia justa rogis. Haec quoque , funestos ut erat laniata capillos , Prosilit; & cunis te , Melicerta , rapit.
49s Est spatio contracta brevi, freta bina repellit,
Unaque pulsatur terra duabus aquis. Huc venit insanis natum complexa lacertis ,
Et secum e celso mittit in alta jugo. Excipit illaesos Panope, centumque sorores ἔsoo Et placido lapsu per sua regna serunt. Nondum Leucothee , nondum puer ille Palaemon , Vorticibus densi Tibridis ora tenent. Lucus erat e dubium Semelae Stimulaene vocetur; Maenadas Ausonias incoluisse ferunt. ses Quaerit ab his Ino , quae gens foret : Arcadas esse Audit, & Evandrum sceptra tenere loci. Dissimulata Deam Latias Saturnia Bacchas
Instimulat fictis insidiosa sonis ;Ο l nimium faciles : o l toto pectore captae dueto Non venit haec nostris hospes amica choris. Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum :Quo possit poenas pendere, pignus habet. Vix bene desierat ; complent ululatibus auras Thyades , effusis per sua colla comis ;3I s Injiciuntque manus , puerumque revellere pUgnant. Quos ignorat adhuc , invocat illa Deos ;Dique virique loci, miserae succurrite matri. Clamor Aventini saxa propinqua serit. Appulerat ripae vaccas citaeus Iberas es et o Audit, & ad vocem concitus urget iter. Herculis adventu , quae vim modo ferre parabant , Turpia semineae terga dedere fugae. Quid petis hinc , ignorat enim , matertera Bacchi An numen quod me , te quoque vexat, ait
fas Illa docet partim ; partim praesentia nati continet : &. furiis in scelus isse pudet.
156쪽
Rumor , ut est velox , agitatis pervolat alis ;Estque frequens , Ino , nomen in ore tuum.
Hospita Carmentis fidos intrasse penates Diceris , & longam deposuisse famem. Liba, sua properata manu, Tegeaea sacerdos Traditur in subito cocta dedisse foco. Nunc quoque lilia juvant festis Matralibus illam. Rustica sedulitas gratior arte fuit.
Nunc , ait, o i vates , venientia fata resigna , Qua licet : hospitiis hoc , precor, adde meis. Parva mora est e coelum vates ac numina sentit , Fitque sui toto pectore plena Dei. Vix illam subito posses cognoscere ἔ tanto Sanctior, & tanto , quam modo, major erat. Laeta ea nam : Gaude , defuncta laboribus , Ino , Dixit e, & huic populo dextera semper ades. Numen eris pelagi : natum quoque pontus habebit. In vestris aliud sumite nomen aquis. Leucothee Grajis , Matuta vocabere nostris. In portus nato jus erit omne tuo. Quem nos Portunum , sua lingua Palaemona dicet. Ite , precor , nostris aequus uterque locis. Annuerant : promissa fides : posuere labores. Nomina mutarunt e hic Deus , illa Dea est. Cur vetet ancillas accedere quaeritis : odit.
Principiumque odii, si sinat ipsa , canam. Una ministrarum solita est , Cadmei , tuarum Saepe sub amplexus conjugis ire tui. Improbus hanc Athamas furtim dilexit : ab illa Comperit agricolis semina tosta dari. Ipsa quidem fecisse negat , sed fama re eepit. Hoc est cur odio sit tibi serva manus. Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret. Ipsa parum felix visa fuisse parens. Alterius prolem melius mandabitis illi.
Utilior Baccho , quam fuit ipsa suis.
157쪽
Hanc tibi, QRo properas , memorant dixisse, Rutili Luce mea Marso Consul ab hoste cades. 6IExitus accessit verbis : flumenque Telonum Purpureo mixtis sanguine fluxit aquis. Proximus annus erat : Pallantide caesus eadem Didius hostiles ingeminavit opes. Lux eadem , Fortuna , tua est, auctorque , locusque
37o Sed superinjectis quis latet aede togis
Servius est : hoc constat enim ; sed causa latendi Discrepat, dc dubium me quoque mentis habet Dum Dea furtivos timide profitetur amore S , Coelestemque homini concubuisse pudet ;373 Arsit enim magno correpta cupidine Regis , Caecaque in hoc uno non fuit ista viro. Nocte , domum parva solita est intrare fenestra;
Unde Fenestellae nomina porta tenet. Nunc pudet, & vultus velamine celat amatos ;s8o Oraque sunt multa regia tecta toga.
An magis est verum , post Tullὶ sunera plebem Consulam placidi morte fuisse ducis
Nec modus ullus orat : crescebat imagine luctus ;Donec eam positis occuluere togis.
3 8 3 Tertia causa mihi spatio majore canenda est ;Nos tamen adductos intus agemus equos.
Τullia , conjugio , sceleris mercede , peracto , His solita est dictis .exstimulare virum. Quid iuvat esse pares , te nostrae caede sororis , 39o Meque tui fratris , si pia vita placet Vivere debuerant & vir meus ic tua conjuX , Si nullum ausuri majus eramus opus. Et caput 8t regnum 'facio dotale parentis. Si vir es , i , dictas exige dotis Ope S. 393 Regia res scelus est e socero cape regna necato; Et nostras patrio sanguine tinge manus. Talibus instinctus , solio privatus in alto Sederat et attonitum vulgus ad arma ruit.
158쪽
Hinc cruor , hinc caedes ; infirmaque vincitur aetas. Sceptra gener socero rapta Superbus habet. 6oo Ipse suo Esquiliis , ubi erat stia regia , caesus Concidit in dura sanguinolentus humo. Filia , carpento patrios initura penates , Ihat per medias alta feroxque vias.
Corpus ut aspexit , lacrymis auriga profusis 6o sRestitit : hunc tali corripit illa sono. Vadis 3 an exspectas pretium pietatis amarum Duc , inquam , invitas ipsa per Ora rotas. Certa fides facti : dictus Sceleratus ab illa
Vicus , & aeterna res ea pressa nota. 6 Io Post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis , Tangere : mira quidem, sed tamen acta loquar.
Signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
Dicitur hoc oculis opposuisse manum. Et vox audita est, Vultus abscondite nostros , 6 Is
Ne natae videant ora nefanda meae.
Veste data tegitur : vetat hanc Fortuna moveri ;Et sic e templo est ipsa locuta suo. Ore revelato qua primum luce patebit Servius , haec positi prima pudoris erit. 62o
Parcite , matronae , vetitas attingere vestes e
Sollemni satis est voce movere preces ;Sitque caput semper Romano tectus amictu , Qui Rex in nostra septimus Urbe suit. Arserat hoc templum : signo tamen ille pepercit 623 Ignis : opem nato Mulciber ipse tulit. Namque pater Tulli Vulcanus , Ocresia mater , Praesignis facie , Corniculana fuit. Hanc secum Tanaquil, sacris de more paratis , Iussit in ornatum landere vina focum. 63 PHic inter cineres obsceni forma virilis Aut suit , aut visa est : sed fuit illa magis. Iasia foco captiva lavo i r conceptus ab illa Servius a caelo semina gentis habet.
159쪽
63 3 Signa dedit Genitor, tum cum caput igne corusco
Contigit , inque coma flammeus arsit apex. Te quoque magnifica , Concordia, dedicat aede Livia , quam caro praestitit illa viro. Disce tamen , veniens aetas , ubi Livia nunc est 64o Porticus , immensae tecta fuisse domus. Urbis opus domus una fuit : spatiumque tenebat, Quo brevius muris oppida multa tenent. Haec aequata solo est , nullo sub crimine regni, Sed quia luxuria visa nocere sua. 6 ue Sustinuit tantas operum subvertere moles , Totque suas heres perdere Caesar opes. Sic agitur censura , & sic exempla parantur, Cum vindex, alios quod monet, ipse facit. Nulla nota est, veniente die, quam ducere possis.
6so Idibus invicto sunt data templa Iovi. Et iam Quinquatrus jubeor narrare minores. Nunc ades , o l coeptis, flava Minerva , meis. Cur vagus incedit tota tibicen in Urbe
Quid sibi personae , quid stola longa , volunt 6 Is Sic ego : sic posita Tritonia cuspide dixit.
Pace velim doctae verba reserre Deae. Τemporibus veterum tibicinis usus avorum
Magnus , & in magno semper honore suit. Cantabat fanis , cantabat tibia ludis ;66o Cantabat maestis tibia laneribus.
Dulcis erat mercede labor e tempusque secutum ,
Quod subito Grajae frangeret artis opus. Adde quod AEdilis , pompam qui funeris irent, Artifices solos iusserat esse decem. 663 Εκ silio mutant Urbem , Τiburque recedunt ;Exsilium quodam tempore Τibur erat. Quaeritur in scena cava tibia ; quaeritur aris: Ducit supremos naenia nulla choros.
Servierat quidam , quantolibet ordine dignus , 6 o Tibure et sed tunso tempore liber erat.
160쪽
Rure dapes parat ille suo , turbamque ccnoram Convocat : ad festas convenit illa dapes. Nox erat , & vinis oculique animique natabant ;Cum praecomposito nuncius ore Venit.
Atque ita, Quid cessas convivia solvere dixit; 6 sAuctor vindi&e jam venit , ecce , tuae. Nec mora e convivae valido titubantia vino
Membra movent : dubii stantque labantque pedes. At dominus , Discedite , ait : plaustroque morantes Sustulit et in plaustro scirpea lata fuit. 68o Allieiunt somnos tempus , motusque , merumque IPotaque se Tibur turba redire putat. Iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem , Et mane in medio plaustra suere Foro. Plautius , ut possent specie numeroque Senatum 68 sFallere , personis imperat ora tegi. Admiscetque alios : & , ut hunc tibicina coetum Augeat, in longis vestibus ire jubet. Sic reduces bene posse tegi, ne sorte notentur Contra collegae jussa redisse sui. 69o Res placuit e cultuque novo libet Idibus uti ,
Et canere ad Veteres verba jocosa modos.
Haec ubi perdocuit, Superest mihi discere , dixi, Cur sit Quinquatrus illa vocata dies. Martius , inquit, agit tali mea nomine festa ; 69s
Estque sub inventis haec quoque turba meis. Prima terebrato per rara soramina buxo , Ut daret effeci tibia longa sonos. Vox placuit e liquidis laciem referentibus undis , Vidi virgineas intumuisse genas. 7GO Ars mihi non tanti est. Valeas , mea tibia , dixi. Excipit abjectam caespite ripa suo. Inventam Satyrus primum miratur : at usum Nescit , 8c inflatam sentit habere sonum. Et modo dimittit digitis, modo concipit auras; 7oyJamque inter NImphas arte superbus erat.