P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

181쪽

Carmina mutatas hominum dicentia formas e Infelix domini quod fuga rupit opus. 1 Haec ego discedens , sicut bene multa meorum , Ipse mea posui maestus in igne manu. Utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias , & melior matre fuisse soror ;Sic ego non meritos , mecum peritura , libellosa o Imposui rapidis , viscera nostra , rogis. Vel quod eram Musas , ut crimina nostra , perosus; Vel quod adhuc crescens & rude carmen erat. Quae quoniam non sunt penitus sublata , sed exstant, Pluribus exemplis scripta suisse reor. 2I Nunc precor ut vivant , & non ignava legentum Otia delectent , admoneantque mei. Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo , Nesciet his summam si quis abesse manum.

Ablatum mediis opus est incudibus illud ;3o Desuit & scriptis ultima lima meis. Et veniam pro laude peto : laudatus abunde , Non fastiditus si tibi , Lector, ero. Hos quoque sex versus , in primi fronte libelli Si praeponendos esse putabis , habe.3 I Orba parente suo quicumque volumina tangis; His saltem vestra detur in Urbe locus. Quoque magis faveas , non sunt haec edita ab ipso , Sed quasi de domini lanere rapta sui. Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit, o Emendaturus, si licuisset, eram.

182쪽

X 9 eaput alta suum labentur ab aequore retro

Flumina , conversis Solque recurret equis ;Terra feret stellas , coelum findetur alatro , Unda dabit flammas , & dabit ignis aquas ἔOmnia naturae praepostera legibus ibunt , Parsque suum muniti nulla tenebit iter ;Omnia jam fient, fieri quae posse negabam Et nihil est , de quo non sit habenda fides. Haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab ilio , Laturum misero quem mihi rebar opem. Τantane te , fallax, cepere oblivia nostri Afflictumne fuit tantus adire pudor Ut neque respiceres , nec solarere jacentem , Dure nec exseqmas prosequerere meas Illud amicitiae san tium ac venerabile nomen

Re tibi pro vili sub pedibusque jacet

Quid suit , ingenti prostratum mole sodalem Visere , & alloquii parte levare tui Inque meos si non lacrymam dimittere casus , Pauca tamen ficto verba dolore queri Idque , quod ignoti faciunt , valedicere saltem ;Et vocem populi publicaque ora sequi Denique lugubres vultus , numquamque videndos Cernere supremo , dum licuitque , die Dicendumque semel toto non amplius aevo Accipere , di parili reddere voce , Vale At fecere alii nullo mihi laedere juncti ;' Et lacrymas animi signa dedere sui. Quid λ nisi convi Etu causisque valentibus essem , Temporis & Iongi vineius amore tibi λ VQuid λ nisi tot lusus & tot mea teria nosses , Tot noctem lusus seriaque i pie tua

H iv I

183쪽

176 P. OVIDII NASONIS

Quid 3 si dumtaxat Romae mihi cognitus esses , Adscitus toties in genus omne loci 3 I Cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos Cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis Non ego te placida genitum reor urbe Quirini ;Urbe, meo quae jam non adeunda pede est ;Sed scopulis , Ponti quos haec habet ora sinistri ;ηo Inque seris Scythiae Sarmaticisque jugis.

Et tua sunt silicis circum praecordia venae ;Et rigidum ferri semina pectus habent. Quaeque tibi quondam , tenero ducenda palato , Plena dedit nutrix ubera , tigris erat. 4s At mala nostra minus , quam nunc , aliena putasses; Duritiaeque mihi non agerere reus. Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, Ut careant numeris tempora prima suis ;Effice , peccati ne sim memor hujus ; & illoso Oificium laudem , quo qumor , Ore tuum.

I κτυα inoffensae metam tibi tangere Vitae,

Qui legis hoc nobis non inimicus opus. Atque utinam pro te possint mea vota valere lQuae pro me duros non tetigere Deos. 3 Donec eris felix , multos numerabis amicOS . Tempora si fuerint nubila , solus eris. Aspicis , ut veniant ad candida tecta colum hae ;Accipiat nullas sordida turris aves. Horrea formicae tendunt ad inania numquam ὴio Nullus ad amissas ibit amicus opes. Utque comes radios per Solis euntibus umbra ,

Cum latet hic pressus nubibus, illa iugit ;Mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus Quae simul inducta nocte teguntur , abit.

184쪽

Ilaec precor ut semper possint tibi falsa videri ; . Is

Sunt tamen eventa vera fatenda meo.

Dum stetimus , turbae quantum satis esset, habebat Nota quidem , sed non ambitiosa , domus. At simul impulsa est ; omnes timuere ruinam , Cautaque communi terga dedere sugae. ΣοSaeva nec admiror metuunt si fulmina, quorum Ignibus amari proxima quaeque vident. Sed tamen in duris remanentem rebus amicum ,

Quamlibet inviso , Caesar , in hoste , probat. Nee solet irasci , neque enim moderatior alter , EI Cum quis in adversis , Si quid amavit , amat. De comite Argolici post quam cognovit Orestae , Narratur Pyladen ipse probasse Thoas. Quae fuit Actoridae cum magno semper Achille , Laudati solita est Hectoris ore fides. 3o Quod pius ad manes Theseus comes Isset amico , Tartareum dicunt indoluisse Deum. Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata , Credibile est lacrymis immaduisse genas. Est etiam miseris pietas , & in hoste probatur. 3 sHei mihi l quam paucos haec mea dicta moventi

Hie status , haec rerum nunc est fortuna mearum , Debeat ut lacrymis nullus adesse modus. At mea sunt, proprio quamvis maestissima casu , Pectora processu facta serena tuo. 4 Hoc eventurum jam tum , carissime , vidi, Ferret adhuc istam cum minor aura ratem. Sive aliquod morum , seu vitae labe carentis

Est pretium ; nemo pluris habendus erit. Sive per ingenuas aliquis caput extulit artes , 4IQuaelibet eloquio fit bona causa tuo. His ego commotus , dixi tibi protinus ipsi ;Scena manet dotes grandis , amice , tuas. Haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri ,

Linguave servatae , pennave , dixit avis. Io

185쪽

178 P. OV I DII NASONIS

Augurium ratio est , & conjectura futuri ;Hac divinavi , notitiamque tuli. Quae quoniam rata sunt , tota mihi mente tibique Gratulor , ingenium non latuisse tuum. II At nostrum tenebris utinam latuisset in imis lExpediit studio lumen abesse meo. Utque tibi prosunt artes , facunde , severae pDissimiles illis sic nocuere mihi. Vita tamen tibi nota mea est : scis artibus illis 6o Auctoris mores abstinuisse sui. Scis vetus hoc juveni lusum mihi carmen e & istos, Ut non laudandos , sic tamen est e jocos. Ergo , ut defendi nullo mea posse colore , Sic excusari crimina posse , puto. 6I Qua potes , excusa : nec amici desere causam. Quo bene coepisti, sic pede semper eas.

E s et mihi, sitque , precor, flavae tutela Minervae

Navis ; & a picta casside nomen habet. Sive opus est velis , minimam bene currit ad auram :Sive opus est remo , remige carpit iter. Nec comites volucri contenta est vincere cursu , Occupat egressas quamlibet ante rates.

Et patitur fluctus , fertque assilientia longe AEquora , nec saevis icta fatiscit aquis. Illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchris,

Io Fida manet trepidae duxque comesque fugae. Perque tot eventus , dc iniquis concita ventis aequora , Palladio numine tuta fugit.

Nunc quoque tuta , precor , vasti secet ostia Ponti Quasque petit , Getici litoris intret aqua ς. II Quae simul Acioliae maro me deduxit in Helles , Et longum tenui limite fecit iter ;

186쪽

TRISTIUM LIB. I. 179

Fleximus in laevum cursus , & ab Hectoris urbe Venimus ad portus , Imbria terra , tuos. Inde levi vento Zerynthia litora nactis , Threiciam tetigit fessa carina Samon. ΣοSaltus ab hac terra brevis est Tempyra petenti. Hae dominum tenus est illa secuta suum. Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos e Hellespontiacas illa reliquit aquas. Dardaniamque petit , auctoris nomen habentem , a IEt te ruricola , Lampsace , tuta Deo. Quaque per angustas vectar male virginis undas Seston Abydena separat urbe fretum. Hi neque Propontiacis haerentem Cyzicon oris ;Cyricon , Haemoniae nobile gentis opus : 3o Quaque tenent Ponti Byzantia litora fauces.

Hie locus est gemini janua vasta maess.

Haec , precor , evincat, propulsaque fortibus Austris Transeat instabiles strenua Cyaneas :Thyniacosque sinus , & ab his per Apollinis urbem 33Αcta, sub Anchiali moenia tendat iter. lnde Mesembriacos portus , & Odesson , & arces

praetereat dictas nomine , Bacche , tuo :Et quos Alcathoi memorant a moenibus Ortos

Sedibus his profugum constituisse larem. o A quibus adveniat Miletida sospes ad urbem ,

Offensi quo me compulit ira Dei. Hanc si contigerit , meritae cadet agna Minervae ἔNon facit ad nostras hostia major opes. Vos quoque Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, 4yMne , precor, duplici numen adeste viae. Altera namque parat Symplegadas ire per arctas , Scindere Bistonias altera puppis aquas. Vos facile , ut ventos , loca cum diversa petamus νIlla suos habeat, nec minus ista suos. I.

II vj

187쪽

ELEGI A X.

La ITER A quaecumque est toto tibi Iecta libello se

Est mihi solicitae tempore facta viae. Aut hanc me, gelidi tremerem cum mense Decembris , Scribentem mediis Hadria vidit aquis :s Aut, post quam bimarem cursu superavimus Isthmon, Alteraque est nostrae sumta carina fugae. Quod facerem versus inter sera murmura ponti, Cycladas .Egeas obstupuisse puto. Ipse ego nunc miror , tantis animisque marisque Io Fluctibus ingenium non cecidisse meum. Scu stupor huic studio , sive huic insania nomen ;Omnis ab hac cura mens relevata mea est.

Saepe ego nimbosis dubius jactabar ab Haedis; Saepe minax Steropes sidere pontus erat III Fuscabatque diem custos Erymanthidos Ursae; Aut Hyadas saevis auxerat Auster aquis. Saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi Carmina ducebam qualiacumque manu. Nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes νΣo Inque modum tumuli concava surgit aqua IIpse gubernator tollens ad sidera palmas Exposcit votis , immemor artiS , opem. Quocumque aspicio , nihil est , nisi mortis imago , Quam dubia timeo mente , timensque precor ab Attigero portum , portu terrebor ab ipso. Plus hahet infesta terra timoris aqua. Nam simul insidiis hominum pelagique laboro , Et faciunt geminos ensis & unda metus. Ille meo vereor ne speret sanguine praedam ,3o Haec titulum nostrae mortis habere velit. Barbara pars laeva est , avidae succincta rapin

QRdm cruor , & caedes, bellaque semper habent

188쪽

TRISTIUM LIB. I. 18 I

Cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor , Pectora sunt ipso turbidiora mari. Quo magis his debes ignoscere , candide lector , 3ISi spe sunt , ut sunt , inferiora tua. Non haec in nostris , ut quondam , scribimus hortis; Nec , consuete , meum , lectule , corpus hahes. Jactor in indomito , brumali luce , prosundo pIpsaque caeruleis charta feritur aquis. ηοImproba pugnat hiems , indignaturque , quod ausim Scribere , se rigidas incutiente minas. Vincat hiems hominem e sed eodem tempore , quaeso ,

Ipse modum statuam carminis , illa sui.

189쪽

TRISTIUM

O ο 1 o mihi vobiscum est , infelix cura , libelli, Ingenio perii qui miser ipse meo

Cur motio damnatas repeto , mea crimina, Musas An semel est poenam commeruisse parum 3I Carmina fecerunt, ut me cognoscere Vellent , omine non fausto , femina virque , mea. Carmina fecerunt, ut me moresque notaret Jam demum visa Caesar ab Arte meos. De me mihi studium , vitae quoque crimina demes :Io Acceptum refero versibus , esse nocens. Hoc pretium curae vigilatorumque laborum Cepimus et ingenio poena reperta meo. Si saperem , doctas odissem jure sorores , Numina cultori perniciosa suo. II At nunc , tanta meo comes est insania morbo lSaxa meum resero rursus ad icta pedem. Scilicet & victus repetit gladiator arenam , Et redit in tumidas naufraga puppis aquas. Forsitan , ut quondam Teuthrantia regna tenenti, 2 o Sic mihi res eadem vulnus opemque feret ;Musaque , quam movit, motam quoque leniet iram. Orant magnos carmina cepe Deos.

190쪽

Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque Carmina turrigerae dicere jussit Opi. Iusserat & Phoebo dici, quo tempore ludos 2

Fecit , quos aetas aspicit una semel. His precor exemplis tua nunc , mitissime Caesar , Fiat ab ingenio mollior ira meo.

Illa quidem justa est , nec me meruisse negabo :Non adeo nostro fugit ab ore pudor. 3OSed , nisi peccassem , quid tu concedere posses

Materiam veniae sors tibi nostra dedit. Si, quoties homines peccant, sua fulmina mittat Iuppiter ; exiguo tempore inermis erit. Hic ubi detonuit , strepituque exterruit orbem , 3 Purum discussis aera reddit aquis. Jure igitur genitorque Deum rectorque vocatur :Jure capax mundus nil Iove majus habet. Tu quoque , cum Patriae Rector dicare , Paterque ;Utere more Dei nomen habentis idem. 4o idque facis e nec te quisquam moderatius umquam

lmperii potuit frena tenere sui. Tu Veniam parti superatae saepe dedisti , Non concessurus quam tibi victor erat. Divitiis etiam multos & honoribus auctos A Vidi , qui tulerant in caput arma tuum.

Quaeque dies bellum , helli tibi sustulit iram ;Parsque simul templis utraque dona tulit.

Utque tuus gaudet miles , quod vicerit hostem ;Sic , vi mim cur se gaudeat, hostis habet. Io

Causa mea est melior : qui nec contraria dicor Arma , nee hostiles esse secutus opes. Per mare , per terras , per tertia numina iuro , Per te praesentem conspicuumque Deum ;Hune animum favisse tibi , Vir maxime : meque , Qua sola potui , mente suisse tuum. Dptavi peteres coelestia sidera tarde ;Parsque sui turbae parva precantis idem-

SEARCH

MENU NAVIGATION