장음표시 사용
31쪽
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco , Magnarumve fames solicitavit opum. 3o I Admovere oculis distantia sidera nostris , AEtheraque ingenio supposuere suo. Sic petitur coelum : non ut ferat Ossan Olympus , Summaque Peliacus sidera tangat apex. Nos quoque sub ducibus coelum metabimur illis ,3 Io Ponemusque suos ad stata signa dies. E R G O ubi nox aderit venturis tertia Nonis , Sparsaque coelesti rore madebit humus , octipedis frustra quaeruntur brachia cancri: Praeceps occiduas ille subivit aquas.
3is INSTITERINT Nonae r missi tibi nubibus atris
Signa dabunt imbres , exoriente Lyra.
QUATTUOR adde dies ductis ex ordine Nonis ἄJanus Agonali luce piandus erit. Nominis esse potes succinctus causa minister , 31 o Hostia Coelitibus, quo seriente , cadit. Qui calido strictos tincturus sanguine cultros, Semper , Agone λ rogas , nec nisi jussus agis. Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu Nomen Agonalem credit habere diem.
32s Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum ;- Una sit ut proprio litera demta loco. An , quia praevisos in aqua timet hostia cultros , A pecoria. lux est ista notata metu pPars etiam , fieri solitis aetate priorum ,
33o Nomina de ludis Graja tulisse diem.
Et pecus antiquus dicebat Agonia sermo ἔ 'Veraque judicio est ultima causa meo. Utque ea nunc certa est , ita Rex placare sacrorum Numina Ianigerae conjuge debet ovis. 33s Victima, quae dextra cecidit victrice , vocatur et Hostibus a motis hostia nomen habet. Ante , Deos homini quod conciliare valeret,
Far erat , di puri lucida mica salis.
32쪽
Nondum pertulerat lacrymatas cortice myrrhas Acta per aequoreas hospita navis aquas. 34oΤura nec Euphrates , nec miserat India costum , Nec fuerant rubri cognita fila croci. Ara dabat fumos , herbis contenta Sabinis , Et non exiguo laurus adusta sono.
Si quis erat, factis prati de flore coronis , 3 IQui posset violas addere , dives erat. Hic , qui nunc aperit percussi viscera tauri, In sacris nullum culter habebat opus. Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae , Ulta suas merita caede nocentis opes. 3I Nam sata , vere novo teneris lactentia sulcis , Eruta seligerae comperit ore suis. Sus dederat poenas. Exemplo territus hujus Palmite debueras abstinuisse , caper. Quem spectans aliquis dentes in vite prementem , 3II Talia non tacito dicta dolore dedit :Rode , caper , vitem e tamen hine , cum stabis ad aram , In tua quod spargi cornua possit, erit. Verba fides sequitur e noxae tibi deditus hostis Spargitur affuso cornua , Bacche, mero. 36o Culpa sui nocuit : nocuit quoque culpa capellae.
Quid bos , quid placidae commeruistis oves Flebat Aristaeus , quod apes cum stirpe necatas Viderat inceptos destituisse favos. Caerula quem genitrix aegre solata dolentem , 3 61 Addidit haec dictis ultima verba suis :Siste , puer , lacrymas. Proteus tua damna levabit ;Quoque modo repares , quae periere , dabit. Decipiat ne te versis tamen ille figuris , Impediant geminas vincula firma manus. 3TOPervenit ad vatem iuvenis e resolutaque somno Alligat aequorei brachia capta Senis. Ille sua faciem trans rinis adulterat arte ;Mox domitus vinclis in sua membra redit.
33쪽
P7s Oraque caerulea tollens rorantia barba ;Qua , dixit, repares arte , requiris , apes Obrue mactati corpus tellure juvenci: Quod petis a nobis , obrutus ille dabit. Iussa facit pastor : servent examina putri 38o De bove et mille animas una necata dedit. Poscit ovem fatum : verbenas improba carpsit, Quas pia Dis ruris ferre solebat anus. Quid tuti superest , animam cum ponat in aris Lanigerumque pecus , ruricolaeque boves 3 8 1 Placat equo Persis radiis Hyperiona cin&im , Ne detur celeri victima tarda Deo. Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae , Nunc quoque pro nulla Virgine cerva cadit. Exta canum vidi Triviae libare Sabaeos ;39 o Et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. Caeditur & rigido Custodi ruris asellus :Causa pudenda quidem est , huic tamen apta Deo. Festa corymhiseri celebrabas , Graecia , Bacchi, Tertia quae solito tempore bruma refert.
393 Di quoque cultores gelidi venere Lycei ,
Et quicumque jocis non alienus erat: Panes , & in Venerem Satyrorum prona juventus ;Quaeque colunt amnes , solaque rura , Deae. Venerat & senior pando Silenus asello , oo Quique rubro pavidas inguine terret aves. Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti, Gramine vestitis accubuere toris. Vina dabat Liber e tulerat sibi quisque coronam. Miscendas parce rivus agebat aquas. gos Naides , effusis aliae sine pectinis usu , Pars aderant positis arte manuque , comis. Illa super suras tunicam collecta ministrat ;Altera dissuto pectus aperta sinu. Exserit haec humerum , vestem trahit illa per herbas. 4 Io Impediunt teneros vincula nulla pedes.
34쪽
Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent; Pars tibi , qui pinu tempora nexa geris. Te quoque , inexstinine Silene libidinis , urunt. Nequitia est , quae te non sinit effr senem. At ruber , hortorum decus & tutela , Priapus omnibus ex illis Lotide captus erat. Hanc cupit, hanc optat : sola suspirat in illa ;Signaque dat nutu , solicitatque notis. Fastus inest pulchris , sequiturque superbia formam. Irrisum vultu despicit illa suo. Nox erat : & , vino somnum faciente , jacebant Corpora , diversis victa sopore locis. Lotis in herbosa , sub acernis ultima ramis , Sicut erat lusu fessa , quievit humo. Surgit amans : animamque tenens , vestigia furtim Suspenso digitis fert taciturna gradu.Ut tetigit niveae secreta cubilia Nymphae ;Ipsa sui satus ne sonet aura , cavet. Et jam finitima corpus librabat in herba , Illa tamen multi plena soporis erat. Gaudet: & , a pedibus tracto velamine , vota Ad sua felici coeperat ire via. Ecce rudens rauco , Sileni vector , asellus Intempestivos edidit ore sonos. Territa consurgens Nymphe , manibusque Priapum
Reiicit, & fugiens concitat omne nemus. At Deus , obscena nimium quoque parte Paratus , omnibus ad Lunae lumina risus erat. Morte dedit poenas auctor clamoris: & hinc est Hellespontiaco victima grata Deo. Inta me fueratis aves , solatia ruris , Assiletum silvis, innocuumque genus. IQuae facitis nidos , quae plumis ova fovetis, Et facili dulces editis ore modos.
Sed nihil ista juvant , quia linguae crimen habetis ,
Dique putant mentes vos aperire suas.
35쪽
Nee tamen id falsum : nam, Dis , ut proxima quaeque,
Nunc penna veras , nunc datis Ore , notas.
Tuta diu volucrum proles , tum denique caesa est e so Iuveruntque Deos indicis exta sui. Ergo saepe , suo conjux abdinsta marito , Uritur in calidis alba columba focis. Nec defensa juvant Capitolia , quo minus anser Dei jecur in lances , Inachi lauta , tuaS. 1 ue Nocte Deae Nocti crii latus caeditur ales , Quod tepidum vigili provocat ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus Tollitur ; & patriis exierit ora vadis. POSTERA lux hiemem medio discrimine signat et 46o AEquaque praeteritae , quae superabit, erit. PROXIMA prospiciet Tithono nupta relicto Arcadiae sacrum pontificale Deae. Te quoque lux eadem , Turni soror , aede recepit; Hic ubi Virginea Campus obitur aqua. 463 Unde petam causas horum , moremque sacrorum Dirigat in medio quis mea vela freto
Ipsa mone , quae nomen habes a carmine ductum , Propositoque fave , ne tuus erret honos.
orta prior Luna , de se si creditur ipsi ,
Ο Α magno tellus Arcade nomen habet. Ille fuit Evander : qui, quamquam clarus utroqUE , Nobilior sacrae sanguine matris erat. Quae , simul aethereos animo conceperat ignes , Ore dabat vero earmina plena Dei. 473 Dixerat haec nato motus instare , sibique , Multaque praeterea e tempore nacta fidem. Nam juvenis , Vera nimium cum matre fugatus , Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
Cui genitrix flenti, Fortuna viriliter, inquit , 48o Siste , puer , lacrymas in ista serenda tibi est.
Sic erat in fatis e nec te tua culpa fugavit, Sed Deus : offenso , pulsus es urbe , Deo.
36쪽
Non meriti poenam pateris , sed Numinis iram :Est aliquid magnis crimen abesse malis. Conscia mens ut cuique sua est , ita concipit intra 48 sPectora pro facto spemque metumque suo. Nec tamen , ut primus , maere , mala talia passus Obruit ingentes ista procella viros.
Passiis idem , Tyriis qui quondam pulsus ab oris , Cadmus , in Aonia constitit exsul humo. 49o Passus idem Tydeus , & idem Pagaseus Iason ;Et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est , ut piscibus aequor ;Ut volucri, vacuo quicquid in orbe patet. Nec sera tempestas toto tamen horret in anno ; APIEt tibi, crede mihi, tempora Veris erunt. Vocibus , Evander , firmata mente parentis , Nave secat fluctus , Hesperiamque tenet. Iamque ratem , doctae monitu Carmentis , in amnem
Egerat, & Thuscis obvius ibat aquis. Jo Fluminis illa latus , cui sunt vada iuncta Terenti, Adspicit, & sparsas per loca sola casas. Utque erat, immissis puppim stetit ante capillis;
Continuitque manum torva regentis iter.
Et procul in dextram tendens sua brachia ripam , Io IPinea non sano ter pede texta serit. Neve daret saltum properans insistere terrae , Vix est Evandri vixque retenta manu. Dique petitorum , dixit, salvete locorum ;Tuque novos coelo terra datura deos ἔ y l o Fluminaque , & Fontes , quibus utitur hospita tellus , Et nemorum Divae , Naiadumque chori ;Este bonis avibus visi natoque mihique ἔRipaque felici tacta sit ista pede . Fallor an hi fient ingentia moenia colles I IJuraque ab hae terra cetera terra petet Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum sati credat habere locum
37쪽
Et jam Dardaniae tangent haec litora pinus. 3ao Hic quoque causa novi femina Martis erit. Care nepos , Palla , funesta quid induis arma Indue : non humili vindice, caesus eris. Victa tamen vinces , eversaque Troja , resurges. obruet hostiles ista ruina domos. sas Urite victrices Neptunia Pergama flammae rNum minus hic toto est altior orbe cinis Iam pius aeneas sacra , & , sacra altera , patrem , Afferet: Iliacos excipe , Vesta , Deos. Tempus erit , cum vos orbemque tuebitur idem ;13o Et fient ipso sacra colente Deo e Et penes Augustos patriae tutela manebit. Hanc fas imperii frena tenere domum. Inde nepos natusque Dei, licet ipse recuset, Pondera coelesti mente paterna feret. I 3 3 Utque ego perpetuis olim sacrabor in aris , Sic Augusta novum Iulia numen erit. Talibus auspiciis nostros descendit ad agros ,
Substitit in medios praescia lingua sonos. Puppibus egressus , Latia stetit exsul in herba. o Felix , exsilium cui locus ille fuit lNec mora longa fuit, stabant nova tecta e nec alter Montibus Ausoniis Arcade major erat.
Ecce boves illuc Eritheidas applicat heros , Emensus longi claviger orbis iter. yηI Dumque huic hospitium domus est Tegeaea , Vagantur
Incustoditae laeta per arva boves. Mane erat: excussus somno Tirynthius hospes De numero tauros sentit abesse duos. Nulla videt, taciti quaerens vestigia furti: I Io Traxerat aversos Cacus in antra feros ;Cacus Aventinae timor atque infamia silvae . Non leve finitimis hospitibusque malum. Dira viro facies , vires pro corpore et corpHs Grande : patet monstri Mulciber hujus erat.
38쪽
Proque domo , longis spelunca recessibus ingens , 3Is Abdita , vix ipsis invenienda feris. Ora super postes assi xaque brachia pendent,
Squalidaque humanis osSibus albet humus. Servata male parte boum , Iove natus abibas :Mugitum rauco furta dedere sono. 36o Accipio revocamen , ait; vocemque secutus , Impia per silvas ultor ad antra venit.
Illo aditum fracti praestruxerat objice montis; Vix juga movissent quinque his illud onus. Nititur hic humeris , coelum quoque sederat illis : 16sEt vastum motu collabefactat onus.
Quod simul evulsum est , fragor aethera terruit ipsum ;Ictaque suhsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata proelia dextra ;Remque ferox saxis stipitibusqud gerit. F7o
Quis ubi nil agitur ; patrias male fortis ad artes Confugit, & flammas ore sonante vomit. Quas quoties proflat, spirare Tiphoea credas , Et rapidum aetnaeo fulgur ab igne jaci. Occupat Alcides , adductaque clava trinodis 37 Ter quater adversi sedit in ore viri. Ille cadit , mixtosque vomit cum sanguine sumos ;Et lato moriens pectore plangit humum. Immolat ex illis taurum tibi Iuppiter unum Victor , & Evandrum ruricolasque vocat. I 8OConstituitque sibi , quae Maxima dicitur , aram , Hle ubi pars Urbis de bove nomen habet. Nec tacet Evandri mater , prope tempus adesse , Hercule quo tellus sit satis usa suo. At felix vates , ut Dis gratissima vixit, SI Possidet hunc Iani sic Dea mense diem. IDIBUS . in magni castus Iovis aede sacerdos , Semimaris flammis viscera libat ovis :Redditaque est omnis populo provincia nostro ἔEt tuus Augusto nomine dictus avus. I9 P
39쪽
Perlege dispositas generosa per atria ceras ;Contigerunt nulli nomina tanta viro. Africa vi Elorem de se vocat : alter Isauras , Aut Cretum domitas testificatur opes.
39 1 Hunc Numidae iaciunt, illum Messana superbum ;Ille Numantina traxit ab urbe notam. Et mortem & nomen Druso Germania fecit. Me miserum i virtus quam brevis illa fuit lSi petat a victis , tot sumat nomina Caesar , 6 Co Quot numero gentes maximus Orbis habet. Ex uno quidam celebres , aut torquis ademiae , Aut Corvi titulos auxiliaris habent.
Magne . tuum nomen rerum mensura tuarum est ;Sed qui te vicit, nomine major erat. 6o 3 Nec gradus est ultra Fabios cognominis ullus. Illa domus meritis Maxima dicta suis. Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes ;Ηic socium summo cum Jove nomen habet. Sancta vocant Augusta patres : Augusta vocantur 61 o Templa , sacerdotum rite dicata manu. Hujus dc augurium dependet origine verbi , Et quodcumque sua Iuppiter auget ope. Augeat imperium nostri Ducis , augeat annos ῆProtogat dc vestras querna corona fores. 61 3 Auspicibusque Deis , tanti cognominis heres omine suscipiat, quo pater, OrbiS Onus.
RESPICIET Titan actas ubi tertius Idus ;Fient Parrhasiae sacra relata Deae. Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant cro Haec quoque ab Evandri dicta parente reor. Mox honor eripitur , matronaque destinat omni v Ingratos nulla prole novare Viros. Neve daret partus , imi temeraria caeco Visceribus crescens excutiebat Onias. 6as Corripuisse Patres ausas immitia nuptas , Ius tamen exemtum restituisse , ferunt.
40쪽
Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti Pro pueris fieri virginibusque jubent. . Scortea non illi fas est inferre sacello , Ne violent puros exanimata focos. 63o Si quis amas ritus veteres, assiste precanti; Nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placantur Postvertaque , sive sorores , Sive fugae comites , Maenali Nympha , tuae. Altera , quod porro fuerat, cecinisse putatur : 63 FAltera versurum postmodo quicquid erat. CANDIDA te niveo posuit lux proxima templo , Qua fert sublimes alta Moneta gradus INunc bene prospicies Latiam, Concordia , turbam ;
Nunc te sacratae restituere manus.
Furius antiquum populi superator Hetrusci
Voverat, & voti solverat ante fidem. Causa , quod a Patribus sumtis secesserat armis Vulgus ; S ipsa suas Roma timebat opes. Causa recens melior : passos Germania crines Porrigit auspiciis , dux Venerande , tuis. Inde triumphatae libasti munera gentis Templaque fecisti , quam colis ipse , Deae. Haec tua constituit Genitrix & rebus & ara, Sola toro magni digna reperta Iovis. HAEC ubi transierint ; Capricorno , Phoebe , relicto , Per juvenis curres signa gerentis aquam.
SEPTIMUS hine Oriens eum se demiserit undis , Fulgebit toto jam Lyra nulla polo. SIDERE ab hoc, ignis, venienti nocte , Leonis 6JIQui micat in medio pectore , mersus erit. TER quater evolvi signantes tempora Fastos , Nec sementiva est ulla reperta dies :Cum mihi, sensit enim , Lux haec indicitur , inquit Musa : quid a Fastis non stata saera petis λ 66o