장음표시 사용
51쪽
273 Cinctaque pinetis nemoris juga Nonacrini,
Altaque Cyllene , Parrhasiaeque niveS.
Pan erat armenti custos , Pan numen equarum τMunus ob incolumes ille ferebat oves. Transtulit Evander silvestria numina secum ,Σ8o Hic ubi nunc Urbs est , tum locus Urbis erat. Inde Deum colimus , devectaque sacra Pelasgis. Flamen ad haec , prisco more , Dialis erat. Cur igitur currant, & cur sic currere mos est Nuda ferant posita corpora veste , rogas λ283 Ipse Deus velox discurrere gaudet in altis Montibus.& subitas concitat ille seras. Ipse Deus nudus nudos jubet ire ministros ;Nec satis ad cursum commoda vestis erat.
Ante Iovem genitum , terras habuisse seruntura 9o Arcades : & Luna gens prior illa fuit. Vita ferae similis , nullos agitata per usus dArtis adhuc expers , & rude vulgus erant. Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas , Nectar erat palmis hausta duabus aqua. 29s Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus ;Nulla sub imperio terra colentis erat. Nullus adhuc erat usus equi: se quisque ferebat: Ibat ovis lana corpus amicta sua. - Sub Iove durabant , & corpora nuda gerebant , 3 oo Docta graves imbres & tolerare Notos. Nunc quoque detecti, referunt monumenta vetusti Moris , & antiquas testificantur opes. Sed , cur praecipue fugiat velamina Faunus ,
Traditur antiqui fabula plena joci. 3os Forte comes dominae juvenis Tirynthius ibat ;Vidit ab excelso Faunus utrumque jugo. Vidit, & incaluit; Montanaque numina , dixit ,
Nil mihi vobiscum est : haec meus ardor erit. Ibat, odoratis humeros perfusa capillis ,3 Io Maeonis , aurato conspicienda sinu.
52쪽
Aurea pellebant rapiclos umbracula soles ;Quae tamen Herculeae sustinuere manus.
Iamque nemus Bacchi , Tmoli vineta , tenebat ;Hesperus & fusco roscidus ibat equo. Antra subit, tophis laqueataque pumice vivo , 3II
Garrulus in primo limine rivus erat. Dumque parant epulas potandaque vina ministri,
Cultibus Alciden instruit illa suis.
Dat tenues tunicas , Gaetulo murice tinctas ;Dat teretem zonam , qua modo cincta fuit. 32o Ventre minor Eona est : tunicarum vincla relaxat, Ut possit vastas exseruisse manus.
Fregerat armillas , non illa ad brachia factas ;Stringebant magnos vincula parva pedes. Ipsa capit clavamque gravem , spoliumque leonis, 323 Conditaque in pharetra tela minora sua. Sic epulis functi, sic dant sua corpora somno ;Εt positis juxta secubuere toris. Causa repertori vitis pia sacra parabant, Quae sacerent pure , cum foret orta dies. 33o Noctis erat medium e quid non amor improbus audet pRoscida per tenebras Faunus ad antra venit. Utque videt somno comites vinoque solutos , Spem capit in dominis esse soporis idem. Intrat, & huc illuc temerarius errat adulter δ 3 3 3Εt praefert cautas , subsequiturque , manus. Venerat ad strati captata cubilia Iecti, Et prima felix sorte futurus erat.
Ut tetigit fulvi setis hirsuta leonis Vellera , pertimuit , sustinuitque manum ἔ 3 o
Attonitusque metu rediit : ut saepe viator Turbatum viso rettulit angue pedem. Inde tori , qui junctus erat, velamina tangit Mollia , mendaci decipiturque nota.
Ascendit ; spondaque sibi propiore recumbit ἔ 34 IEt rigido cornu durius inguen erat.
53쪽
Interea tunicas ora subducit ab ima :Horrebant densis aspera crura pilis. Cetera tentantem cul, ito Tirynthius heros
3 so Reppulit : e summo decidit ille toro. Fit sonus e inclamat comites , & lumina poscit Maeonis. Illatis ignibus , acta patent. Ille gemit lecto graviter dejectus ab a Ito , Membraque de dura vix sua tollit humo.
3 1 s Ridet & Alcides , & qui videre jacentem ;
Ridet amatorem Lyda puella suum. Veste Deus lusus salientes lumina vestes Non amat; & nudos ad sua sacra vocat. Adde peregrinae causas , mea Musa , Latinam ;36o Inque suo noster pulvere currat equus. Cornipedi Fauno caesa de more capella , Venit ad exiguas turba vocata dapes. Dumque sacerdotes verubus transuta salignis Exta parant, medias Sole tenente vias ;36s Romulus , & stater , pastoralisque juventus , Solibus & campo corpora nuda dabant ;Caestibus , & jaculis , & missi pondere saxi ,
Brachia per lusus experienda dabant. Pastor ah excelso ; Per devia rura juvencos ,3 o Romule , praedones , eripe , dixit, agunt. Longum erat armari: diversis exit uterque Partibus e accursu praeda recepta Remi. Ut rediit, verubus stridentia detrahit exta ;Atque ait, Haec certe non nisi victor edet.
3 1 Dicta facit, Fabiique simul. Venit irritus illuc
Romulus , & mensas ossaque nuda videt. Risit , & indoluit Fabios potui sie Remumque Vincere ; Quinctilios non potuisse suos. Fama manet facti: posito velamine , currunt ἔ38o Et memorem famam , quod bene cessit, habet. Forsitan & quaeras , cur sit locus ille Lupercal, Quaeve diem tali nomine causa notet.
54쪽
Ilia Vestalis coelestia semina partu Ediderat, patruo regna tenente suo. Is jubet auferri parvos , & in amne necari. 38 Quid facis ex istis Romulus alter erit. Iussa recusantes peragunt lacrymosa ministri: Flent tamen , & geminos in loca jussa ferunt. Albula , quem Tibrin mersus Tiberinus in unda Reddidit, hibernis forte tumebat aquis. 39oΗle , ubi nunc Fora sunt , lintres errare videres ;Quaque iacent valles , Maxime Circe , tuae. Huc ubi venerunt, nec jam procedere possunt Longius ; ex illis unus , an alter , ait. At quam sunt similes t at quam formosus uterque t 39 sPlus tamen ex illis iste vigoris habet. Si genus arguitur vultu ; ni fallit imago , Nescio quem vobis suspicor esse Deum. At si quis vestrae Deus esset originis auctor , In tam praecipiti tempore ferret opem. 4oo
Ferret opem certe , si non ope mater egeret,
Quae facta est uno mater & orba die. Nata simul, peritura simul , simul ite sub undas Corpora. Desierat, deposuitque sinu. Vagierunt clamore pari e sentire putares. 4o Hi redeunt udis in sua tecta genis. Sustinet impositos summa cavus alveus unda. Heu i quantum fati parva tabella vehit lAlveus in limo , silvis appulsus opacis , Paulatim fluvio deficiente , sedet. ΑΙ Αrbor erat e remanent vestigia : quaeque vocatur Rumina nunc ficus , Romula ficus erat. Venit ad expositos , mirum i lupa seta gemellos. Quis credat pueris non nocuisse feram Non nocuisse parum est, prodest quoque : quos lupa nutrit, Prodere cognatae sustinuere manus. AI 6 Constitit, & cauda teneris blanditur alumnis ,
Et fingit lingua corpora bina sua.
55쪽
Marte satos scires ; timor abfuit. Ubera ducunt , et o Nec sibi promissi lactis aluntur ope. Illa loco nomen fecit; locus ipse Lupercis. Magna dati nutrix praemia lactis habet. Quid vetat Arcadio dietos a monte Lupercos Faunus in Arcadia templa Lyceus habet. 4a I Nupta , quid exspectas non tu pollentibus herhis ,
Nec prece , nec magico carmine , mater eriS.
Excipe secundae patienter verbera dextrae δJam socer optati nomen habebit avi. Nam suit illa dies , dura cum sorte maritae
43o Reddebant uteri pignora rara sui. Quid mihi , clamabat, prodest rapuisse Sabinas , Romulus : hoc , illo sceptra tenente , fuit. Si mea non vires , sed bellum injuria fecit ;Utilius fuerat non habuisse nurus. 31 Monte sub Esquilio , multis incaeduus annis ,
Iunonis magnae nomine lucus erat.
Huc ubi venerunt pariter nuptaeque Virique , Suppliciter posito procubuere genu. Cum subito motae tremuero cacumina silvae , 44o Et Dea per lucos mira locuta suo S. Italidas matres , inquit, caper hirtus inito. Obstupuit dubio territa turba sono. Augur erat e nomen longis intercidit annis e Nuper ab Hetrusca venerat exsul humo. 44s Ille caprum mactat : jussae sua terga maritae Pellibus exsectis percutienda dahant. Luna resumebat decimo nova cornua motu Virque pater subito , nuptaque mater , erat, Gratia Lucinae t dedit haec tibi nomina lucus δη Io Aut quia principium tu , Dea , lucis habes. Parce , precor , gravidis , facilis Lucina , puellis ;Maturumque utero molliter effer Onus.
ORTA dies fuerit; tu desine credere VentiS. Perdidit illius temporis aura fidem. Flamina
56쪽
Flamina non constant e & sex reserata diebus 43s Carceris AEolii janua laxa patet. JAM levis obliqua subsidit Aquarius urna. Proximus aethereos excipe , Piscis , equos. Te memorant fratremque tuum , nam juncta micatis Signa , duos tergo sustinuisse Deos. : 46o Terribilem quondam fugiens Typhona Dione , Tunc cum pro coelo Iuppiter arma tulit et Venit ad Euphratem comitata Cupidine parvo ;Inque Palaestinae margine sedit aquae. Populus & cannae riparum summa tenebant: sSpemque dabant salices hos quoque posse tegi. Dum latet, intonuit vento nemus : illa timore Pallet , & hostiles credit adesse manus. Utque sinu natum tenuit; Succurrite , Nymphae ;Et Dis auxilium ferte duobus , ait. 47o Nec mora , prosiluit : pisces subiere gemelli: Pro quo nunc dignum sidera munus habent. Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis ,
Nee violant timidi piscibus ora Syri. PROXIMA lux vacua est : at tertia dicta Quirino. 471 Qui tenet hoc nomen , Romulus ante fuit. Sive quod hasta Curis priscis est dicta Sabinis :Bellicus a telo venit in astra Deus. Sive suum Regi nomen posuere Quirites rSeu quia Romanis junxerat ille Cures. ηgo Nam pater armipotens, post quam nova moenia vidit, Multaque Romulea bella peracta manu ;Iuppiter , inquit, habet Romana potentia vires :Sanguinis ossicio non eget illa mei. Redde patri natum et quamvis intercidit alter , 48s Pro se , proque Remo , qui mihi restat , erit. Unus erit, quem tu tolles in caerula coeli :Tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.
Iuppiter annuerat: nutu tremesa E iis uterque
Est polus; & eoeli pondera sensit Atlas. 49o
57쪽
Est locus : antiqui Capream dixere paludem. Forte tuis illic , Romule , jura dabas. Sol fugit , re removent subeuntia nubila coelum ;Et gravis effusis decidit imber aquis. 9s Hinc tonat , hinc missis abrumpitur ignibus aether. Fit fuga : Rex patriis astra petebat equis. Ludius erat , falsaeque Patres in crimine caedis :Ηaesissetque animis forsitan illa fides. Sed Ploculus Longa veniebat Iulius Alba et scio Lunaque fulgebat, nec facis usus erat.
Cum i ubito motu nuhes crepuere sinistrae. Rettulit ille gradus , horrueruntque comae. Pulcher , N. humano major , trabeaque decorus , Romulus in media visus adesse via ,
s c 3 Et dixille simul ; Prohibe lugere Quirites ;
Nec violent Iacrymis numina nostra suis. Tura ferant, placentque novum pia turba Quirinum.
Et patrias artes militiamque colant. . Jussit : & in tenues oculis evanuit auras.s Io Convocat hic Patres , jussaque verba resert. Templa Deo fiunt e collis quoque dictus ab illo ;Et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur ,
Accipe : parva quidem causa , sed apta subest. sis Non habuit tellus doctos antiqua colonos 3
Lassabant agiles aspera bella virOS. Plus erat in gladio , quam curvo laudis aratro rNegleinis domino pauca serebat ager. Farra tamen veteres jaciebant , sarra metebant et 32 o Primitias Cereri farra resecta dabant. Usibus admoniti flammis torrenda dedere , Multaque peccato damna tulere suo. Nom modo verrebant nigras pro farre favillas ;. Nunc ipsas igni corripuere casas.s 23 Facta Dea est Fornax : laeti Fornace coloni Orant, ut fruges temperet illa suas.
58쪽
Curio legitimis nunc Fornacalia verbis Maximus indicit , nec stata sacra facit. Inque Foro , multa circum pendente tabella , Signatur certa Curia quaeque nota. Stultaque pars populi, quae sit sua curia , nescit; Sed facit extrema sacra relata die. EST honor & tumulis. Animas placate paternas , Parvaque in exstinctas munera ferte pyras. Parva petunt manes e pietas pro divite grata est Munere et non avidos Styx habet ima Deos.
Tegula projectis satis est velata coronis , Et sparsae seu ges , parcaque mica salis ;Inque mero mollita Ceres , violaeque solutae. Haec habeat media testa relicta via. Nec majora veto e sed & his placabilis umbra est. Adde preces positis & sua verba focis. Hunc morem AEneas , pietatis idoneus auctor , Attulit in terras , juste Latine , tuas. Ille patris Genio sollemnia dona ferebat; Hinc populi ritus edidicere pios. At quondam , dum longa gerunt pugnacibus armis Bella , Parentales deseruere dies. Non impune fuit e nam dicitur omine ab isto Roma suburbanis incaluisse rogis. Vix equidem credo e bustis exisse feruntur , Et tacitae questi tempore noctis avi. Perque vias Urbis, Latiosque ululasse per agros , Deformes animas , vulgus inane , ferunt. Post ea praeteriti tumulis redduntur honores ;Prodigiisque venit funeribusque modus. Dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae ;Εxspectet puros pinea taeda dies. Nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
Comat virgineas hasta recurva comas.
59쪽
Ui quoque templorum foribus celentur opertis ;Ture vacent arae , stentque sine igne foci. 161 Nunc animae tenues , & corpora functa sepulcris , Errant: nunc posito pascitur umbra cibo. Nec tamen haec ultra , quam tot de mense supersint Luciferi , quot habent carmina nostra pedes.
Hanc , quia justa ferunt, dixere Feralia lucem. Ultima placandis manibus illa dies. Ecce anus in mediis residens annosa puellis , Sacra facit Tacitae e vix tamen ipsa tacet. Et digitis tria tura tribus. sub limine ponit, Qua brevis occultum mus si hi secit iter. 1 3 Tum cantata ligat cum susco licia rhombo , Et septem nigras versat in ore fabas. Quodque pice adstrinxit , quod acu trajecit aliena obsutum maenae torret in igne caput. Vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est 18o Aut ipsa, aut comites , plus tamen ipsa , bibit. Hostiles linguas inimicaque vinximus Ora , Dicit discedens , obriaque exit anus. Forsitan a nobis , quae sit Dea Muta , requiras. Disce , per antiquos quae mihi nota senes.s Sue Iuppiter indomito Iuturnae captus amore Multa tulit, tanto non patienda Deo. Illa modo in silvis inter coryleta latebat: Nunc in cognatas desiliebat aquas. Convocat hic Nymphas, Latium, quotcumque tenebas
1 o Et iacit in medio talia verba choro :Invidet ipsa sibi, vitatque quod expedit illi ,
Vestra soror summo jungere membra Deo. Consulite ambobus : nam quae mea magna Voluptas Utilitas vestrae magna sororis erit.
19; Vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
No sua fluminea corpora mergat aqua. Dixerat : annuerunt omnes Tiberinides udae ,
Ouaeque colunt thalamos , et lia diva , tuos.
60쪽
Forte suit Nais , Lara nomine : prima sed illi Dicta his antiquum syllaba nomen erat, sco Ex vitio positum. Saepe illi dixerat Almo , Nata , tene linguam e nec tamen illa tenet. Quae , simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis , Effuge , ait, ripas : dicta refertque Iovis. Illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptam, 6 o Naida Iuturnam vir tuus , inquit, amat. Juppiter intumuit: quaque est non usa modeste , Eripuit linguam e Mercuriumque monet ;Duc , ait, ad Manes : Iocus ille silentibus aptus. Nympha, sed inlarnae Nympha paludis, erit. 6lo Iussa Iovis fiunt : accepit lucus euntes. Dicitur illa duci tum placuisse Deo. Vim parat hic e vultu pro verbis illa precatur; Et frustra muto nititur ore loqui. Fitque gravis, geminosque parit, qui compita servant, si IEt vigilant nostra semper in urbe , Lares. PROXIMA cognati dixere Charistia cari , Et venit ad socias turba propinqua dapes. Scilicet a tumulis , &, qui periere, propinquis , Protinus ad vivos ora referre juvat; 62o Postque tot amisios , quidquid de sanguine restat, Adspicere ; & generis dinumerare gradus. Innocui veniant : procul hinc , procul impius esto Frater, & in partus mater acerba suos e Cui pater est vivax , qui mstiris digerit annos , 62IQuae premit invisam socrus. iniqua nurum. Tantalidae fratres absint, & Iasonis uxor , Et quae ruricolis semina tosta dedit :Et Soror , & Progne , Tereusque duabus iniquus e Et quicumque suas per scelus auget opes. 63o Dis generis date tura honi. Concordia fertur Illo praecipue mitis adesse die. Et libate dapes : ut, grati pignus honoris , Eutriat incinctos missa patella Lares.