장음표시 사용
371쪽
Eile duos juvenes , firma adjumenta Parentis , Qui dederint animi pignora certa sui. Haec ubi non patria perlegi scripta Camena, Venit & ad digitos ultima charta meos p3s Et caput & plenas omnes moVere pharetras , Et longum Getico murmur in ore suit. Atque aliquis , Scribas haec cum de Caesare , dixit, Caesaris imperio restituendus eras.
Ille quidem dixit ; sed me jam , Care , nivali
4o Sexta relegatum bruma sub axe videt. Carmina nil prosunt: nocuerunt carmina quondam e Primaque tam miserae causa fuere sugae. At tu per studii communia foedera sacri, Per non vile tibi nomen amicitiae ; s Sie capto Latiis Germanicus hoste catenis, Materiam vestris asserat ingeniis ;Sic valeant pueri , Votum commune Deorum, Quos laus formandos est tibi magna datos a Quanta potes praebe nostrae momenta saluti rso Quae , nisi mutato , nulla sutura loco est.
IEC tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus Non aptum numeris nomen habere meis. In quibus , excepto quod adhuc utcumque valemus ,
Nil, te praeterea quod juvet, invenies.s Ipsa quoque est invisa salus et suntque ultima vota , Quolibet ex istis scilicet ire locis. Nulla mihi cura est , terra quam muter ut ista ἔHac quia , quam video , gratior omnis erit. In medias Syrtes , mediam mea vela Charybdin Io Mittite , praesenti dum careamus humo.
372쪽
Styx quoque , si quid ea est , bene commutabitur Istro :Si quid & inferius , quam Styga , mundus habet. Gramina cultus ager , frigus minus odit hirundo , Proxima Marticolis quam loca Naso Getis. Talia succensent propter mihi verba Tomitae , II Iraque carminibus publica mota meis. Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi , Plectar di incauto semper ab ingenio 3 Ergo ego , ne scribam , digitos incidere cunctor Telaque adhuc demens, quae nocuere , sequor ΣΟΑd veteres scopulos iterum devertor; ad illas , In quibus offendit naufraga puppis , aquas. Sed nihil admisi: nulla est mea culpa, Tomitae ἔQuos ego , cum loca sim vestra perosus , amo.Qu libet excutiat nostri monumenta laboris, a Litera de vobis est mea questa nihil. Frigus , & incursus omni de parte timendos , Et quod pulsetur murus ab hoste , queror. In loca , non homines , verissima crimina dixi :Culpatis vestrum vos quoque saepe solum. 3 Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra , Ausa est agricolae Musa docere senis. At suerat terra genitus , qui scripsit, in illa et Intumuit vati nec tamen Ascra suo.
Quis patriam sollerte magis dilexit Ulysse 3 3 sHoc tamen asperitas indiee nota loci est. Non loca , sed mores dictis vexavit amaris Scepsius Ausonios , actaque Roma rea est. Falsa tamen passa est aequa convicia mente , obfuit auctori nec sera lingua suo. 4 At malus interpres , populi mihi concitat iram ,
Inque novum crimen carmina nostra vocat.
Tam felix utinam , quam pectore candidus , essem iExstat adhuc nemo saucius Ore meo.
Adde , quod Illyrica si jam pice nigrior essem, ΑΙ Non mordenda mihi turba fidelis erat.
373쪽
Molliter a vobis mea sors excepta , Tomitae , Tam mites Grajos indicat esse viros. Gens mea Peligni , regioque domestica Sulmo,so Non potuit nostris lenior esse malis. Quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis , Is datus a vobis est mihi nuper honor. Solus adhuc ego sum vestris immunis in oris 3 Exceptis , si qui munera legis habent. Is Tempora sacrata mea sunt velata corona , Publicus invito quam favor imposuit. Quam grata est igitur Latonae Delia tellus , Erranti tutum quae dedit una locum ;Tam mihi cara Tomis , patria quae sede fugatis 6 o Tempus ad hoc nobis hospita fida manet. Di modo secissent i placidae spem posset habere Pacis, & a gelido longius axe foret.
S i quis adhue usquam nostri non immemor exstat
Quidve relegatus Naso , requirit, agam ἔCaesaribus vitam , Sexto debere salutem Me sciat : a Superis hie mihi primus erit. I Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae , A meritis ejus pars mihi nulla vacat. Quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent. Asrica quot segetes , quot Tmolia terra racemos o Quot Sicyon hae eas , quot parit Hybla favos. Confiteor. Testere licet : signate Quirites. Nil opus est legum viribus e ipse loquor. Inter opes & me , rem parvam , Pone paternas rPars ego sim censas quantulacumque tui.
374쪽
Quam tua Trinacria est, regnataque terra Philippo , i IQuam domus Augusto continuata Foro ;Quam tua , rus oculis domini , Campania , gratum , Quaeque relicta tibi , Sexte , vel emta tenes et Tam tuus en ego sum e cujus te munere tristi Non potes in Ponto dicere habere nihil. 2o Atque istinam possis i & detur amicius arvum lRemque tuam ponas in meliore loco lQuod quoniam in Dis est , tenta lenire precando Numina, perpetua quae pietate colis. Erroris nam tu , vix est decernere , nostri asSis argumentum majus , an auxilium. Nec dubitans oro : sed flumine saepe secundo
Augetur remis cursus euntis aquae.
Et pudet , & metuo , semperque eademque precari ;Ne subeant animo taedia justa tuo. 3o Verum quid faciam res immoderata cupido est. Da veniam vitio , mitis amice , meo. Seribere saepe aliud cupiens delabor eodem τIpsa locum per se litera nostra rogat. Seu tamen effectus habitura est gratia , seu me 3 IDura jubet gelido Parca sub axe mori:
Semper inoblita repetam tua munera mente . Et mea me tellus audiet esse tuum.
Audiet & coelo posita est quaecumque sub illo , Transit nostra seros si modo Musa Getas. 4o Teque meae causam servatoremque salutis , dieque tuum libra norit & aere minus.
375쪽
I sving , quid laeetas Nasonis carmina rapti
Non solet ingeniis summa nocere dies. Famaque post cineres major venit : & milii nomen
Tunc quoque, cum vivis annumerarer, erat.
3 Cum foret &. Marsus , magnique Rabirius oris , Iliacusque Macer , sidereusque Pedo :Et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus. IIunonis si non iam gener ille laret.' Quique dedit Latio carmen regale Severus IIo Et eum subtili Priscus uterque N Luna. Quique vel imparibus numeris, Montane , vel aequis Suffcis ; & gemino carmine nomen habes. Et qui Penelopae rescribere jussit Ulysten , Errantem saevo per duo lustra mari ;I3 Quique suam Troezena , imperfectumque dierum Deseruit celeri morte Sabinus opus. Ingeniique sui dictus cognomine Largus , Gallica qui Phrygium duxit in arva senem. Quique canit domitam Camerinus ab Hercule Trojam :zo Quique sua nomen Phyllide Tuscus habet.
Velivolique maris vates , cui credere possis Carmina caeruleos composuisse Deos.
Quique acies Libycas , Romanaque proelia , dixit ;Et Marius , scripti dexter in omne genus. 23 Trinacriusque suae Perseidos auctor, & auctor Tantalidae reducis , Tyndaridosque , Lupus. Et qui Maeoniam Phaeacida vertit, & una Pindaricae fidicen tu quoque , Ruse , lyrae. Mu si que Turrani , tragicis innixa cothurnis ,3 o Et tua cum socco Musa , Melisse , levis.
376쪽
Cum Varus Gracchusque darent sera dicta tyranni ;Callimachi Proculus molle teneret iter e Tityrus antiquas & erat qui pasceret herbas , Aptaque venanti Gratius arma daret. Naidas a Satyris caneret Fontanus amatas , 3 Clauderet imparibus verba Capella modis. Cumque forent alii, quorum mihi cuncta reserre Nomina longa mora est , carmina vulgus habet; Essent & juvenes, quorum , quod inedita cura est , Appellandorum nil mihi juris adest r ηοTe tamen in turba non ausim , Cotta, silere ;Pieridum lumen , praesidiumque fori. Naternos Cottas cui , Messallasque paternos , Maxima nobilitas ingeminata dedit. Dicere si fas est , claro mea nomine Musa , 4 IAtque inter tantos , quae legeretur , erat. Ergo submotum patria proscindere , Livor , Desine ; neu cineres sparge , cruente , meo S. Omnia perdidimus e tantummodo vita relicta est , Praebeat ut sensum materiamque malis. Io Quid juvat exstinctos ferrum demittere in artus Non habet in nobis jam nova plaga locum.
377쪽
EM pus ad hoc, lustris jam bis mihi quinque peractis .
Omne suit Musae carmen inerme meae INullaque, quae possit, scriptis tot millibus, exstat Litera Nasonis , sanguinolenta legi. I Nec quemquam nostri , nisi nos , laesere libelli a Artificis periit cum caput Arte sua. Unus , & hoc ipsum est injuria magna , perennem Candoris titulum non sinit esse mei. Quisquis is est, nam nomen adhuc utcumque tacebo, io Cogit inassuetas sumere tela manus. Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus Non sinit exsilio delituisse suo. Vulneraque immitis requiem quaerentia vexat: Iactat & in toto verba canina foro III Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti Non patitur miseri funera sere viri. Cumque ego quassa meae complectar. membra carinae , Naufragii tabulas pugnat habere mei. Et qui debuerat subitas exstinguere flammas , zo Is praedam medio raptor ab igne petit. Nititur ut profugae desint alimenta senem P
Heu i quanto nostris dignior ipse malis lDi melius i quorum longe mihi maximus ille , Qui nostras inopes noluit et se ViaS.
378쪽
Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit , asPro tam mansueto pectore semper agam.
Audiet haec Pontus : faciat quoque forsitan idem , Terra sit ut propior testificanda mihi. At tibi , calcasti qui me , violente , jacentem , Quamlibet & misero debitus hostis ero. 3ΟDesinet esse prius contrarius ignibus humor ;Iunctaque cum Luna sidera Solis erunt ;Parsque eadem coeli Zephyros emittet & Euros ;Et tepidus gelido flabit ab axe Notus ;Et nova fraterno veniet concordia fumo , 3 3 Quem vetus accensa separat ira pyra ;Et Ver Autumno , Brumae miscebitur aestas ;Atque eadem regio Vesper & Ortus erunt :Quam mihi sit tecum , positis quae sumsimus armis , Gratia , commissis , improbe , rupta tuis. 4o Pax erit haec nobis , donec mihi vita manebit , Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. Prima quidem coepto committam proelia versu ,
Non soleant quamvis hoc pede bella geri. Utque petit primo plenum flaventis arenae 43Nondum calfacti velitis hasta solum ;Sic ego te ferro nondum jaculabor acuto , Protinus invisum nec petet hasta caput. Et neque nomen in hoc , nee dicam facta libello :Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam. Io Postmodo , si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. Nunc , quo Battiades inimicum devovet Ibin ,
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Utque ille , historiis involvam carmina caecis : II Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide dicar , oblitus moris judiciique mei. Et quoniam , qui sis , nondum quaerentibus edo , Ibidis interea tu quoque nomen habe. 6O
379쪽
Utque mei versus aliquantum noctis habebunt , Sie vitae series tota sit atra tua . Haec tibi natali , saxo , Ianique Kalendis , Non mentituro quilibet ore legat. 61 Di maris & terrae , quique his meliora tenetis Inter diversos cum Iove regna polos ἔHuc precor, huc vestras Omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis. Ipsaque tu , Tellus , rplum cum fluctibus aequor , o Ipse meas AEther accipe summe preces e Sideraque , N. radiis circumdata Solis imago ;Lunaque , quae numquam , quo prius , ore micas; Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ἔQuaeque ratum triplici pollice netis opus ; 3 Quique per infernas horrendo murmure valles Imperjuratae laberis amnis aquae ;Quasque serunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores ;Vos quoque, plebs Superum, Fauni, Satyrique,Lare Sque,
So Fluminaque , & Nymphae , Semideumque genu S. Denique ab antiquo Divi veteresque n Vique , In nostrum cuncti tempus adeste , Chao. Carmina dum capiti malefido dira canuntur , Et peragunt partes ira dolorque sua S ,ss A nnuite optatis omnes ex ordine nostris , Et pars sit voti nulla caduca mei. Quaeque precor , fiant e ut non mea dicta , sed illa Pasiphaes generi verba sui ste putet. Quasque ego transiero poenas , patiatur & illas. 9o Plenius ingenio sit miser ille meo.
Ne ve minus valeant fetum exsecrantia nomen Vota , minus magnos commoveantve Deos.
Illum ego devoveo , quem mens intelligit , Ibin , Qui se scit factis has meruisse preceS. 9 J Nulla mora est in me : peragam rata vota sacerdos is Quisqui des sacris , ore favete , melli.
380쪽
. Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba ;Et fletu madidis Ibin adite genis eo minibusque malis , pedibusque occurrite laevis :Et nigrae vestes corpora vestra tegant. Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui. Pompa parata tibi est e votis mora tristibus absit. Da jugulum cultris , hostia dira , meis. Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas: Deneget affatus ventus & aura suos. Nee tibi Sol clarus , nec sit tibi lucida Phoebe :Destituant oculos Sidera cuncta tuos. Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat Aer e Nec tibi det Tellus , nec tibi Pontus iter. Exsul, inops erres , alienaque limina lustres et
Exiguumque petas ore tremente cibum. Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra , dolore
Noxque die gravior sit tibi , nocte dies. Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli e
Gaudeat adversis femina virque tuis. Accedat lacrymis odium , dignusque putere , Qui mala cum tuleris plurima , plura feraS. Sitque , quod est rarum , solito defecta favore , Erumnae facies invidiosa tuae. Causaque non desit, desit tibi copia mortis. Optatam fugiat vita eoacta necem. Luctatusque diu eruciatos spiritus artus Deserat; & longa torqueat ante mora. Evenient : dedit ipse mihi modo signa suturi Phoebus : Sc a laeva maesta volavit avis. Certe ego , quae voveo , Superos motura putabo: Speque tuae mortis , perfide , semper alar.
Finiet illa dies , quae te mihi subtrahet olim et Finiet illa dies, quae mihi tarda venit. Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , Auferet illa dies , quae milii sera venit,
