장음표시 사용
341쪽
E PISTOLA VI. A MICO RUM CUIDAM.
R s o suo , nomen posuit cui paene , sodali
Mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis. At, si cauta parum scripsisset dextra , quis esses , Forsitan officio parta querela foret. y Cur tamen , hoc aliis tutum credentibus , Unus, Appellent ne te carmina nostra , rogas Quanta sit in media clementia Caesaris ira , Ex me , si nescis , certior esse potes.
Huic ego , quam patior , nil possem demere poenae , io Si judex meriti cogerer esse mei. Non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis e Nec prolith et tibi me scribere , teque mihi. Nec scelus admittas , si consoleris amicum , Mollibus & verbis aspera fata leves. I I Cur , dum tuta times , sacis ut reverentia talis
Fiat in Augustos invidiosa Deos
Fulminis afflatos interdum vivere telis Vidimus , & refici, non prohibente Iove. Nec , quia Neptunus navem lacerarat Ulyssis , et o Leucothee nanti ferre negavit opem. Crede mihi, miseris coelestia numina parcunt et Nec semper laesos, & sine fine , premunt. Principe nec nostro Deus est moderatior ullus et Iustitia vires temperat ille suas. a I Nuper eam Caesar facto de marmore templo ἔJam pridem posuit mentis in aede suae. Iuppiter in multos temeraria sulmina torquet, Qui poenam culpa non meruere pari. Obruerit saevis cum tot Deus aequoris Undis ,3 o Ex illis mergi pars quota digna fuit t
342쪽
cum pereant acie sortissima quaeque , sub ipso Iudice , delectus Martis iniquus erit. At, si forte velis in nos inquirere , nemo est Qui se , quod patitur , commeruisse neget. Adde, quod exstinctos vel aqua, vel Marte, vel igni, 3 3Nulla potest iterum restituisse dies. Restituit multos , aut poenae parte levavit Caesar ; & in multis me velit esse , precor. An tu , cum tali populus sub Principe simus , Alloquio profugi credis inesse metum λ 4o Forsitan haec domino Busiride jure timeres ,
Aut solito clausos urere in aere viros. Desine mitem animum vano infamare timore.
Saeva quid in placidis saxa vereris aquis Ipse ego , quod primo scripsi sine nomine vobis . Vix excusari posse mihi videor.
Sed pavor attonito rationis ademerat usum et Cesierat omne novis consiliumque malis. Fortunamque meam metuens , non vindicis iram Terrebar titulo nominis ipse mei. Ioblactenus admonitus memori concede poetae, Ponat ut in chartis nomina cara suis.
Turpe erit ambobus , longo mihi proximus usu , Si nulla libri parte legare mei. Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, I SNon ultra , quam vis , ossiciosus ero. Teque tegam , qui sis , nisi cum permiseris ipse.
Cogetur nemo munus habere meum. Tu modo , quem poteras vel aperte tutus amare ,
Si res est anceps ista , latenter ama. - 6
343쪽
V E R R A mihi desunt eadem tam saepe roganti , Iamque pudet Vanas fine carere preces. Τaedia consimili fieri de carmine vobis , Quidque petam , cunctos edidicisse reor.
s Nostraque quid portet jam nostis epistola , quamvis
Charta sit a vinclis non labefacta suis. Ergo mutetur nostri sententia scripti ,
Ne toties contra , quam rapit amnis, eam.
Quod bene de vobis speravi, ignoscite , amici, Io Talia peccandi jam mihi finis erit.
Nec gravis uxori dicar , quae scilicet in me Quam proba, tam timida est, experiensque Pariam. Haec quoque , Naso , seras : etenim pejora tulisti. Jam tibi sentiri sarcina nulla potest. Is Ductus ab armento taurus detrectat aratrum , Subtrahit & duro colla novella jugo. Nos , quibus assuevit satum crudeliter uti , Ad mala jam pridem non sumus ulla rudes. Venimus in Geticos fines ; moriamur in illis ,
a o Parcaque ad extremum , qua. mea coepit , eat.
Spem juvet ample eii, quae non juvat irrita semper ;Et fieri cupias si qua , sutura putes. Proximus huic gradus est , bene desperare salutem , Seque semel vera scira perisse fide. 23 Curando fieri quaedam majora videmus Vulnera , quae melius non tetigisse fuit. Mitius ille perit , subita qui mergitur unda δQuam sua qui tumidis brachia lassat aquis. Cur ego concepi Scythicis me posse carere 3 o Finibus , dc terra prosperiore frui Cuz
344쪽
Cur aliquid de me speravi lenius umquam An Fortuna mihi sic mea nota fuit Torqueor en gravius; repetitaque forma locorum Exsilium renovat triste , recensque facit. Est tamen utilius , studium cessasse meorum , 33 Quam , quas admorint , non valuisse preces. Magna quidem res est , quam non audetis , amici et Sed si quis peteret, qui dare vellet , erat. Dummodo non vohis hoc Caesaris ira negarit , Fortiter Euxinis immoriemur aquis. 4
O sag tibi, quaerebam , memorem testantia curam ,
Dona Tomitanus mittere posset ager. Dignus es argento , fulvo quoque dignior auro et Sed te, eum donas , ista juvare solent. Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo e . 3Hostis ab agricola vix sinit illa fodi. Purpura saepe tuos sui gens praetexit amictus ;Sed non Sarmatica tingitur illa manu. Vellera dura ferunt pecudes, & Palladis uti Arte Tomitanae non didicere nurus. I Femina pro lana Cerealia .munera frangit, Suppositoque gravem Vertice portat aquam. Non hic pampineis amicitur vitibus ulmus e Nulla premunt ramos pondere poma suo. Tristia deformes pariunt absinthia campi , Is Terraque de fructu , quam Sit amara , docet. Nil igitur tota Ponti regione sinistri , Quod mea sedulitas mittere posset, erat. Clausa tamen misi Seythica tibi tela pharetra :Hoste preeor fiant illa cruenta tuo. . . et
345쪽
Hos habet haec calamos , hos haec habet ora libellos. Haec viget in nostris, Maxime, Musa locis. Quae quamquam misisse Pudet, quia parva videntur ;Tu tamen haec , quaeio , consule missia boni.
Juo D ,it in his eadem sententia, Brute, libellis,
Carmina nescio quem carpere nostra refers :Nil nisi me , terra lauar ut propiore , rogare ;Εt, quam sim denso cinctus ab hoste , queri s O l quam de multis vitium reprehenditur unum lHoc peccat solum si mea Musa, hene est. Ipse ego librorum video delicta meorum ;Cum sua plus justo carmina quisque probet. Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim Io Thersiten facie dixerit esse bona. Iudicium tamen hic nostrum non decipit error ;Nec quicquid genui, protinus illud amo. Cur igitur , si me videam delinquere, peccem Et patiar scripto crimen inesse , rogas Is Non eadem ratio est, sentire & demere morbos et Sensus inest cunctis , tollitur arte malum. Saepe aliquod cupiens verbum mutare , relinquo IIudicium vires destituuntque meum. Saepe piget , quid enim dubitem tibi vera fateri et o Corrigere , & longi ferre laboris onus. Scribentem juvat ipse favor, minuitque laborem ὴ
Cumque suo crescens pectore servet opus. Corrigere at res est tanto magis ardua , quanto Magnus Aristarcho major Homerus erat. 23 Sic animum lento curarum frigore laedit , Ut cupidi . cursor frena retentat equi.
346쪽
Atque ita Di mites minuant mihi Caesaris iram , Ossaque pacata nostra tegantur humo ;Ut mihi conanti non numquam intendere curas . , Fortunae species obstat acerba meae. 3o Vixque mihi videor , faciam quod carmina , sanus :Inque feris curem corrigere illa Getis Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris , Quam sensus cunistis paene quod unus inest. Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis. 33 Conveniens operi tempus utrumque suo est. Quid , nisi de vitio scribam regionis amarae Utque solo moriar commodiore , precer Cum toties eadem dicam , vix audior ulli: Verbaque profectu dissimulata carent. 4 Et tamen haec eadem cum sint, non scribimus isdem :Unaque per plures vox mea tentat opem. An , ne bis sensum lector reperiret eumdem , Unus amicorum , Brute , rogandus erat ΘNon fuit hoc tanti : consesso ignoscite , docti. 4 IVilior est operis fama salute mea. Denique materiae , quam quis sibi finxerit ipse , Arbitrio variat multa poeta suo. Musa mea est index nimium quoque vera malorum , Atque incorruptae pondera testis habet. I Nee liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur Litera , propositum curaque nostra suit. Postmodo collectas , utcumque sine ordine , junxi: Hoc opus electum ne mihi sorte putes. Da veniam scriptis , quorum non gloria nobis . II
Causa , sed utilitas ossiciumque , fuit.
347쪽
LIBER IRE PISTOLA I. SEXTO POMPEIO.
LS C C I P E , Pompeii, deductum carmen ab illo , Debitor est vitae qui tibi , Sexte , suae. Qui si non prohibes a me tua nomina poni, Accedet meritis haec quoque summa tuis. I Sive trahis vultus , equidem peccasse sate hor e Deli Eii tamen est causa probanda mei . .' Non potuit mea mens , quin esset grata , teneri et Sit, precor, ossicio non gravis ira pio. Ο l quoties ego sum libris mihi visus in illis Io Impius, in nullo quod legerere loco lo i quoties , aliud vellem cum scribere , nomen Retulit in ceras inscia dextra tuum lIpse mihi placuit mendis in talibus error, Et vix invita facta litura manu est. is Viderit ad summum , dixi; licet ipse queratur. Ah l pudet offensam non meruisse prius. I
348쪽
Da mihi , si quid ea est , hebetantem pectora Lethen ;Oblitus potero non tamen esse tui. Idque sinas , oro ; nec fastidita repellas Verba : nec ossicio crimen inesse putes. ao Et levis haec meritis referatur gratia tantis. Sin minus , invito te quoque , gratus ero. Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus , Nee mihi munificas arca negavit opes. Nunc quoque, nil subitis clementia territa fatis asAuxilium vitae fertque, seretque meae. Unde , roges forsan , fiducia tanta futuri Sit mihi: quod fecit quisque tuetur opus. Ut Venus artificis labor est dc gloria Coi, aEquoreo madidas quae premit imbre comas e 3 oΑrcis ut Actaeae vel eburna vel alienea custos , Belliea Phidiaca stat Dea facta manu ἔ i , Vindicat ut Calamis laudem , quos fecit, equorum ἔUt similis verae vacca Myronis opus ;Sic ego pars rerum non ultima , Sexte , tuarum , 3 FTutelaeque feror munus opusque tuae.
Joon legis , o l Vates magnorum maxime Regum s
Venit ab Intonsis usque , Severe , Getis. Cujus adhuc nomen nostros tacuisse libellos , Si modo permittis dicere vera , pudet. orba tamen numeris cessavit epistola numquam SIre per alternas ossiciosa vices. Carmina sola tibi memorem testantia curam
Non data sunt: quid enim, quae facis ipse , darem Quis mel Aristaeo , quis Baccho vina Falerno , Triptolemo fruges , poma det Alcinoo Io
349쪽
Fertile pectus habes , interque Helicona colentes Uberius nulli provenit ista seges.
Mittere carmen ad hunc , frondes erat addere silvis. Haec mihi cunctandi causa , Severe , fuit. Is Nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante e Sed siccum sterili vomere litus aro. Scilicet ut limus venas excaecat in undis , Laesaque suppresso fonte resistit aqua ἔPectora sic mea sunt limo vitiata malorum ,Σo Et carmen vena pauperiore fluit.
Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum , Esset, crede mihi , factus & ille Getes. Da veniam lasso e studiis quoque frena remisi ;Ducitur & digitis litera rara meis. a I Impetus ille sacer , qui vatum pectora nutrit , Qui prius in nobis esse solebat, abest. Vix venit ad partes , vix sumtae Musa tabellae
Imponit pigras paene coacta manus.
Parvaque , ne dicam scribendi nulla, voluptas 3 o Est mihi : nec numeris nectere verba juvat. Sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos , Principium nostri res sit ut ista mali :Sive quod in tenebris numerosos ponere gressiis , Quodque legas nulli , scribere carmen , idem est. 3 s Excitat auditor studium : laudataque virtus Crescit ; & immensum gloria calcar habet. Hic mea cui recitem , nisi flavis scripta Corallis , Quasque alias gentes barbarus Ister habet
Sed quid solus agam quaque infelicia perdam
go Otia materia , surripiamque diem λNam quia nec vinum , nec me tenet alea fallax , Per quae clam tacitum tempus abire solet ;Nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, Oblectat cultu terra novata suo.
43 Quid , nisi Pierides , solatia frigida , restant ,
Non bene de nobis quae meruere, Deae
350쪽
At tu , cui bibitur felicius Aonius fons , Utiliter studium quod tibi cedit, ama.
Sacraque Musarum merito cole et quodque legamus , Huc aliquod curae mitte recentis opus. IO
EPISTOLA III. AMICO INSTABILI.
ONQUERAR, an taeeam ponam sine nomine crimen An notum , qui sis , omnibus esse velim Nomine non utar, ne commendere querela, Quaeraturque tibi carmine fama meo. Dum mea puppis erat valida fundata carina , FQui mecum velles currere , primus eras. Nunc , quia contraxit vultum Fortuna , recedis ; .
Auxilio post guam scis opus esse tuo. Dissimulas etiam , nec me vis nosse videri :Quisque sit, audito nomine, Naso, rogas. Io Ille ego sum , quamquam non vis audire , vetusta Paene puer puero junctus amicitia.
Ille ego , qui primus tua seria nosse solebam , Qui tibi jucundis primus adesse iocis.
Ille ego convictor, densoque domesticus usu : . IIIlle ego judiciis unica Musa tuis. Idem ego sum , qui nunc an vivam , perfide , nescis tCura tibi de quo quaerere nulla fuit. Sive fui numquam earus , simulasse fateris: Seu non fingebas , inveniere levis. 2 Die , age , dic aliquam , quae te mutaverit, iram et Nam nisi justa tua est , justa querela mea est. Quae te consimilem res nunc vetat esse priori An crimen , coepi quod miser esse , vocas Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, a Venisset verbis charta notata tribus.