P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

351쪽

3 OVIDII NASONIS

Vix equidem credo , sed & insultare jacenti Te mihi, nec verbis parcere, Fama refert. Quid facis ah demens l cur , si Fortuna recedat ,3o Naufragio lacrymas eripis ipse tuo Haec Dea non stabili , quam sit levis , orbe fatetur , Quem summum dubio sub pede semper habet. Quolibet est folio , qua vis incertior aura zPar illi levitas , improbe , sola tua est. 33 omnia sunt hominum tenui pendentia filo et Et subito casu , quae valuere , ruunt. Divitis audita est cui non opulentia Croesi Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit. Ille Syracosia modo formidatus in urbe , o Vix humili duram repulit arte famem. Quid fuerat Magno majus tamen ille rogavit

Submissa fugiens voce clientis opem. Cuique viro totus terrarum paruit orbis s . .

Indigus effectus omnibus ipse magis. 4s Ille Iugurthino clarus , Cimbroque triumpho , Quo victrix toties Consule Roma fuit ;In coeno latuit Marius, cannaque palustri :Pertulit & tanto multa pudenda viro. Ludit in humanis divina potentia rebus ;Io Et certam praesens vix habet hora fidem. Litus ad Euxinum , si quis milii diceret, ibis , Et metu es , arcu ne seriare Getae ;I , bibe , dixissem, purgantes pectora succos Quicquid & in tota nascitur Anticyra : F Sum tamen haec passus : nec , si mortalia possem, Et summi poteram tela cavere Dei. Tu quoque lac timeas ; & , quae tibi laeta videntur ,

Dum loqueris , fieri tristia posse puta.

352쪽

EPIST. Ex PONTO L. IV. 3 3 EpISTOLA IV. SEXTO POMPEIO.

ΝυLLA dies adeo est australibus humida nimbis ,

Non intermissis ut fluat imber aquis.

Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo Mixta sere duris utilis herba rubis. Nil adeo Fortuna gravis miserabile fecit, I

Ut minuant nulla gaudia pace malum. Ecce domo patriaque carens , oculisque meorum, Naufragus in Getici litoris actus aquas ;Qua tamen , inveni, vultum diffundere , causam , Possem , Fortunae nec meminisse meae. Io Nam mihi cum fulva tristis spatiarer arena ,

Visa est a tergo penna dedisse sonum.

Respicio : nec corpus erat, quod cernere possem e Verba tamen sunt haec aure recepta mea ἔEn ego laetarum venio tibi nuncia rerum , II

Fama , per immensas aere lapsa vias. Consule Pompejo , quo non tibi carior alter , Candidus & felix proximus annus erit. Dixit: & , ut Iaeto Pontum rumore replevit , 'Ad gentes alias hinc Dea vertit iter. 2OAt mihi, dilapsis inter nova gaudia curis , Excidit asperitas hujus iniqua loci. Ergo ubi, Iane biceps , longum reseraveris annum , Pulsus & a sacro mense December erit ἔPurpura Pompejum summi velabit honoris e asNe titulis quidquam debeat ille suis. Cernere jam videor rumpi penetralia turba ;Et populum laedi deficiente loco.

Templaque Tarpejae primum tibi sedis adiri ;Et fieri faciles in tua vota Deos. 3 P v

353쪽

346 P. OVIDII NASONIS

Colla boves niveos certae praebere securi, Quos aluit campis herba Falisca suis. Cumque Deos omnes, tum quos impensius aequos Esse tibi, cupias , cum Iove Caesar erit. 1 Curia te excipiet, Patresque e more vocati Intendent aures ad tua verba suas. Hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore , Utque solet, tulerit prospera verba dies ;Egeris & meritas Superis cum Caesare grates , go Qui causam , facias cur ita saepe , dahit: Inde domum repetes , toto comitante Senatu δossicium populi vix capiente domo. Me miserum i turba quod non ego cernar in illa :Nec poterunt istis lumina nostra frui. 43 Quamlibet absentem , qua possum , mente Videbo et Aspiciet vultus Consulis illa sui. Di faciant, aliquo subeat tibi tempore n 'strum Nomen i & , Heu i dieas , quid miser ille facit Haec tua pertulerit si quis mihi verba , fateborso Protinus exsilium mollius esse meum.

EPISTOLA V. EIDEM IAM CONSUL L

IT E , leves elegi. doctas ad Consulis aures ;Verbaque honorato serte legenda viro. Longa via est , nec vos pedibus proceditis aequis ;Tectaque brumali sub nive terra latet. I Cum gelidam Thracen, & opertum nubibus Haemon , Et maris Ionii transieritis aquas ILuce minus decima dominam venietis in Urbem , Ut festinatum non faciatis iter. Protinus inde domus vobis Pompeja petatur.

ro Non est Augusto junctior ulla Foro.

354쪽

EPIST. EX PONTO L. IV. 3 7

Si quis , ut in populo , qui sitis & unde , requiret:

Nomina decepta quaelibet aure serat. Ut sit enim tutum , sicut reor esse , lateri ;Verba minus certe ficta timoris habent. Copia nec vobis, ullo prohibente, videndi Is Consulis , ut limen contigeritis , erit.

Aut reget ille suos dicendo jura Quirites ,

Conspicuum signis cum premet altus ebur e Aut, populi reditus positam componet ad hastam , Et minui magnae non sinet Urbis opes. ΣΟΑut, ut erunt Patres in Iulia templa vocati, De tanto dignis Consule rebus aget. Aut seret Augusto solitam natoque salutem. , i Deque parum noto consulet ossicio. Tempus ab his vacuum Caesar Germanicu3 omne asAuseret : a magnis hunc colit ille Deis. Cum tamen a turba rerum requieverit har0m a Ad vos mansuetas porriget ille manus - . Quidque parens ego vester agam , fortasse requiret e Talia vos illi reddere verba velim. .i ' 3 Vivit adhue, vitamque tibi debere fatetur, iQuam prius a miti Caesare munus habet. Te sibi, cum fugeret, memori solet ore retferre , Barbariae tutas exhibuisse vias. Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem , ,3

Effectum eura pe ctoris esse tui. Addita praeterea vitae quoque multa tuendae s Munera , ne proprias attenuaret OPEF. Pro quibus ut meritis referatur gratia, jurat, HSe fore mancipii tempus in omne tui. i 4 Nam prius umbrosa carituros arbore montes , Et laeta velivolas non habitura rates ,

Fluminaque in sontes cursu reditura supino ;Gratia quam meriti possit abire tui. Haec ubi dixeritis, servet sua dona, rogate. 4 Sic fuerit vestrae caula peracta viae.

355쪽

348 P. OVIDII NASONIS

EPISTOLA VI.

BRUTO.. ιA M legis , ex illis tibi venit epistola , Brute ,

Nasonem nolles in quibus esse , locis. Sed , tu quod nolles , voluit miserabile fatum. Hei mihi l plus illud , quam tua vota , Valeris In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est et Iam tempus lustri transit in alterius. Perstat enim Fortuna tenax , votisque malignum opponit nostris insidiosa pedem. Certus eras pro me , Fabiae lux , Maxime , gentis , Io Numen ad Augustum supplice voce loqui. Occidis ante preees ; causamque ego, Maxime, mortis Nec fueram tanti me reor esse tuae. Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem et Ipsum morte tua concidit auxilium. is Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae ;Spem nostram , terras deseruitque simul. Quale tamen potui de coelite , Brute , recenti Vestra procul positus carmen in ora dedi.

Quae prosit pietas utinam mihi l sitque maloruma o Iam modus , & sacrae mitior ira domus lTe quoque idem , liquido postlim jurare , precari , O l mihi non dubia cognite Brute nota.

Nam cum praestiteris verum mihi semper amorem , iHic tamen adverso tempore crevit amor. a I Quique tuas pariter Iacrymas nostrasque videret , Passuros poenam crederet esse duos :Lenem te miseris genuit Natura , nec ulli

Mitius ingenium , quam tibi , Brute , dedit. Ut qui , quid valeas , ignoret, Marte forensi ,3 o Posse tuo peragi vix putet ore reO4.

356쪽

EPIST. EX PONTO L. m. 369

Scilicet ejusdem est , quamvis pugnare videtur , Supplicibus facilem , sontibus esse trucem. Cum tibi suscepta est legis vindicta severae , Verba velut tinctum singula virus habent. Hostibus eveniat, quam sis violentus in armis 3 ISentire , & linguae tela subire tuae. Quae tibi tam tenui cura limantur , ut omnes Istius ingenium corporis esse negent. At si quem laedi Fortuna cernis iniqua , Mollior est animo semina nulla tuo. 4 Hoc ego praecipul sensi, cum magna meorum Notitiam pars est inficiata mei. Immemor illorum , vestri non immemor umquam , Qui mala soliciti nostra levastis , ero. Et prius , heu nobis nimium conterminus t Ister AsIn eaput Euxino de mare vertet iter e Utque Thyesteae redeant si tempora mensae , Solis ad Eoas currus agetur aquas IQuam quisquam vestrum, qui me doluistis ademto , Arguat ingratum, non meminisse sui. 3 o

EPISTOLA VII. VESTALL

Μr s s υ s es Euxinas quoniam , Vestalis , ad undas , Ut positis reddas iura sub axe locis ἔAspicis en , Praeses , quali iaceamus in arvo tNec me testis eris falsa solere queri. Accedet voci per te non irrita nostrae , Alpinis juvenis regibus orte , fides. Ipse vides certe glacie concrescere Pontum :Ipse vides rigido stantia vina gelu. Ipse vides , onerata ferox ut ducat IaZyx. Per medias I stri plaustra bubulcus aquas. IO

357쪽

Aspieis & mitti sub adunco toxica ferro ,

Et telum causas mortis habere duas.

Atque utinam pars haec tantum speStata sui Get lNon etiam proprio cognita Marte tibi. Is Tenditis ad primum per densa pericula pilum: Contigit ex merito qui lihi nuper honos.

Sit licet hic titulus plenis tibi fructibus ingens ,

Ipsa tamen virtus ordine major erit.

Non neget hoc Ister , cujus tua dextera quondam Io Puniceam Getico sanguine fecit aquam. Non neget AEgypsos , quae , te subeunte , recepta Sensit in ingenio nil opis es. loci. Nam dubium , positu melius defensa manuve , Urbs erat in summo nubibus aequa jugo. as Sithonio Regi ferus interceperat illam . . Hostis , & ereptas victor habebat opes. Donec fluminea devecta Vitellius unda Intulit , exposito milite , signa Getis. At tibi, progenies alti fortissima Dauni, 3 o Venit in adversos impetus ire viros. Nec mora : conspicuus longe fulgentibus armis , Fortia ne possint facta latere , caves :Ingentique gradu contra ferrumque locumque , Saxaque brumali grandine plura , subis. 31 Nec te missa super jaculorum turba moratur,

Nec quae Vipereo tela cruore madent.

Spicula cum pictis horrent in casside pennis et Parsque fere scuti vulnere nulla vacat. Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus ;4o Sed minor est aeri laudis amore dolor. Talis apud Troiam Danais pro navibus Ajax Dieitur Hectoreas sustinuisse faces. Ut propius ventum est, commissaque dextera dextrae, Resque sero potuit cominus ense geri;

43 Dicere difficile est , quid Mars tuus egerit illic , Quinque neci dederis, quosque, quibusque modi6.

358쪽

EPIST. EX PONTO L. IV. 3II

Ense tuo factos calcabas victor acervos ;Impositoque Getes sub pede multus erat. Pugnat ad exemplum Primi minor ordine Pili: Multaque fert miles vulnera , multa facit. Io Sed tantum virtus alios tua praeterit omnes , Ante citos quantum Pegasus ibat equos. Vincitur AEgypsos ; testataque tempus in omne Sunt tua, Vestalis, carmine iacta meo.

I t TER A sera quidem , studiis exculte Suilli,

Huc tua pervenit, sed mihi grata tamen : Qua , pia si possit Superos lenire rogando Gratia , laturum te mihi dicis opem. Ut jam nil praestes , animi sum factus amici sDebitor ; & meritum , Velle juvare , Voco. Impetus iste tuus longum modo duret in aevum δNeve malis pietas sit tua lassa meis. Ius aliquod faciunt assinia vincula nobis , Quae semper maneant illabefacta , precor. IONam tibi quae conjux , eadem mihi filia paene est :Εt quae te generum , me vocat illa virum. Hei mihi l si lectis vultum tu versibus istis Ducis , & amnem te pudet esse meum. At nihil hie dignum poteris reperire pudore , II Praeter Fortunam , quae mihi caeca fuit. Si genus exeutias ; Equites , ab origine prima ,

Usque per innumeros inveniemur avos. Sive velis , qui sint, mores inquirere nostros ἐErrorem misero detrahe , labe carent. ΣΟTu modo , si quid agi sperabis posse precando , Quos colis , exora supplice voce Deos.

359쪽

33 a P. OVIDII NASONI s

Di tibi sunt Caesar juvenis e tua numina placa. Hac certe nulla est notior ara tibi. 21 Non sinit illa sui vanas antistitis umquam Esse preces e nostris hinc pete rebus opem. Quamlibet exigua si nos ea juverit aura , Obruta de mediis cymba resurget aquis. Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis ;3o Et , valeant quantum numina , testis ero. Nee tibi de Pario statuam , Germanice , templum Marmore et carpsit opes illa ruina meas. Templa domus vobis faciant urbesque beatae :Naso suis opibus , carmine , gratus erit. 3 3 Parva quidem sateor pro magnis munera reddi , Cum pro concessa verba salute damus. Sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est Et finem pietas contigit illa suum. Nec , quae de parva Dis pauper libat acerra , go Tura minus , grandi quam data lance , valent.

Agnaque , tam lactens quam gramine pasta Falisco , Victima Tarpejos inficit icta focos.

Nec tamen , officio vatum per carmina facto , Principibus res est gratior ulla viris. 4I Carmina vestrarum peragunt praeconia laudum ;Neve sit actorum fama caduca , caVent. Carmine fit vivax virtus ; expersque sepulcri, Notitiam serae posteritatis habet. Tabida consumit serrum lapidemque vetustas , Io Nullaque res majus tempore robur habet. Scripta serunt annos et scriptis Agamemnona nosti ;Εt quisquis contra, vel simul, arma tulit. Quis Thebas septemque Duces sine carmine nosset

Et quicquid post haec , quicquid & ante fuit 13 Di quoque carminibus , si fas est dicere , fiunt :Tantaque majestas ore canentis eget. Sic Chaos , ex illa naturae mole prioris ,

Digestum partes scimus habere ibas et

360쪽

EPIST. EX PONTO L. IV. 33 3

Sic, affectantes coelestia regna , Gigantas Ad Styga nimbifero vindicis igne datos. 6o Sic victor laudem superatis Liber ab Indis , Alcides capta traxit ab cichalia. Et modo , Caesar , Avum , quem virtus addidit astris,

Sacrarunt aliqua carmina parte tuum.

Si quid adhuc igitur vivi, Germanicei, nostro 6 FRestat in ingenio , serviet omne tibi.

Non potes ossicium vatis contemnere vates: Iudicio pretium res habet ista tuo. Quod nisi te nomen tantum ad majora vocasset , Gloria Pieridum summa suturus eras. TOSed dare materiam nobis , quam carmina , majus :Nec tamen ex toto deserere illa potes. Nam modo bella geris , numeris modo verba coerces ἔQuodque aliis opus est , hoe tibi ludus erit. JUtque nec ad citharam, nee ad arcum segnis Apollo est; 7 sSed venit ad sacras nervus uterque manus e

Sie tibi nec docti, nec desunt Principis artes ἔMixta sed est animo cum Jove Musa tuo. Quae quoniam nec nos unda submovit ab illa , Ungula Gorgonei quam cava secit equi , 8o Prosit , opemque serat communia sacra tueri et Atque isdem studiis imposuisse manum. Litora pellitis nimium subjecta Corallis Ut tandem , saevos effugiamque Getas , Clausaque si misero patria est , ut ponar in ullo , SI Qui minus Ausonia distet ab Urbe , loco.

Unde tuas possim Iaudes celebrare recentes , Magnaque quam minima facta referre mora. Tangat ut hoc votum coelestia , care Suilli , Numina, pro socero paene precare tuo. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION