P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

361쪽

NDE licet, non unde juvat, Graecine , salutem Mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis. Missaque Di faciant Auroram occurrat ad illam , Bis senos fasces quae tibi prima dabit. I Ut, quoniam sine me tanges Capitolia Consul , Et fiam turbae pars ego nulla tuae , In domini subeat partes , & praestet amici Officium , juta litera nostra die. Atque ego si fatis genitus melioribus essem ,

Io Et mea sincero curreret axe rota ἔ

Quo nunc nostra manus per scriptum fungitur , esset Lingua salutandi munere functa tui. Gratatusque darem eum dulcibus oscula verbis ;Nec minus ille meus , quam tuus , esset honor. Illa , confiteor, sic essem luce superbus , Ut caperet fastus vix domus ulla meos. Dumque latus sancti cingit tibi turba Senatus , Consulis ante pedes ire viderer Eques. Et quamquam cuperem semper tibi proximus esse , ao Gauderem lateri non habuisse locum. Nec querulus, turba quamvis eliderer , essem ISed foret a populo tum mihi dulce premi. Prospicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, Densaque quam longum turba teneret iter. I Quoque magis noris, quam me vulgaria tangant , Spectarem , qualis purpura te tegeret.

Signa quoque in sella nossem formata curuli ;Et totum Numidae stulptile dentis opus. At cum Tarpejas esses deductus in arces 3 P Dum caderet jussu victima sacra tuo .

362쪽

EPIST. Ex PONTO L. IV. 33 s

Me quoque secreto grates sibi magnus agentem Audisset , media qui sedet aede , Deus. Turaque mente magis plena , quam lance , dedissem Ter quater , imperii laetus honore tui. Hic ego praesentes inter numerarer amicos , 3 SMitia jus Urbis si modo fata darent. Quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas , Tunc oculis etiam percipienda foret. Non ita Coelitibus visum est , & forsitan aequis :Nam quid me poenae causa negata juvet 3 4 o Mente tamen, quae sola loco non exsulat, utare Praetextam , fasces aspiciamque tuos. Haec modo te populo reddentem jura videbit; Et se secretis finget adesse locis.

Nune longi reditus hastae supponere lustii 43Cernet, & exacta cuncta locare fide. Nunc facere in medio secundum verba Senatu , Publica quaerentem quid petat utilitas. Nunc , pro Caesaribus , Superis decernere grates ;Albave opimorum colla ferire boum. IOAtque utinam , cum jam fueris potiora precatus , Ut mihi placetur numinis ira , roges lSurgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara , Detque bonum voto Iucidus omen apex. Interea , qua parte licet, ne cuncta queramur , Hic quoque te festum Consule tempus agam. Altera laetitiae , nec cedens causa priori, Successor tanti frater honoris , erit. Nam tibi finitum summo , Graecine , Decembri

Imperium , Iani suscipit ille die. 6o Quaeque est in vobis pietas , alterna seretis Gaudia , tu fratris fascibus , ille tuis. Si e tu bis fueris Consul, his Consul & ille;

In lite domo himus conspicietur honor.

Qui quamquam est ingens , & nullum Martia summo 6 3Altius imperium Consule Roma videt ;

363쪽

P. OVIDIT NASONIS

Multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem et Et majestatem res data dantis habet.

Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique o Talibus Augusti tempus in omne frui.

Ut tamen a rerum cura propiore vacabit; Vota precor votis addite vestra meis. Et, si quem dabit aura sinum , laxate rudentes , Exeat e Stygiis ut mea navis aquis.

7 3 Praefuit his , Graecine , locis modo Flaccus ; & illo Ripa ferox Istri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli:

Hic arcu fisos terruit ense Getas. Hic raptam Trosmin celeri virtute recepit, So In secitque sero sanguine Danubium. Quaere loci faciem , Scythicique incommoda coeli ;Et quam vicino terrear hoste , roga. Sint ne litae tenues serpentis felle sagittae r Fiat an humanum victima dira caput. 83 Mentiar, an coeat duratus frigore pontus, Et teneat glacies jugera multa laeti. Haec ubi narrarit, quae sit mea fama , require ἔQuoque modo peragam tempora dura , rogd. Nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur:

9o Nec cum Fortuna mens quoque versa mea est.

Illa quies animo , quam tu laudare solebas , Ille vetus solito perstat in ore pudor. Sic ego sum longe , sic hic , ubi harbarus hostis , Ut sera plus valeant legibus arma , facit ;9 I Re queat ut nulla tot jam , Graecine , per annos

Femina de nobis , vi me , puerve , queri. Hoc facit, ut misero faveant adsintque Tomitae ;Haec quoniam tellus testificanda mihi est. Illi me , quia velle vident, discedere malunt: Ioo Respectu cupiunt hie tamen esse sui. Nee mihi credideris r exstant decreta, quibus nos Laudat, & immunes publica cera facit.

364쪽

Conveniens miseris haec quamquam gloria non est , Proxima dant nobis oppida munus idem. Nec pietas ignota mea est e videt hospita tellus In nostra sacrum Caesaris esse domo. Stant pariter natusque pius , conjuxque sacerdos , Numina jam facto non leviora Deo. Neu desit pars ulla domas ; stat uterque nepotum Hic aviae lateri proximus , ille patris. His ego do toties cum ture precantia verba , Eoo quoties surgit ab orbe dies. Tota , licet quaeras , hoc me non singere dicet, Offieii testis , Pontica terra , mei. Pontica me tellus , quantis has possumus Ora , Natalem ludis scit celebrare Dei. Nec minus hospitibus pietas est cognita talis, Misit in has si quos longa Propontis aquas. Is quoque , quo laevus fuerat sub Praeside Pontus , Audierit frater sorsitan ista tuus. Fortuna est impar animo , talique libenter

Exiguas carpo munere Pauper opes. '

Nec vestris damus haec oculis , procul Urbe remoti Contenti tacita sed pietate sumus. Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures. Nil illi, toto quod fit in orbe , Iatet. Tu certe scis hoc Superis adscite , videsque , Caesar, ut est . oculis subdita terra tuis. Tu nostras audis inter convexa locatus Sidera , soli cito quas damus ore , preces. Perveniant istuc & carmina forsitan illa , Quae de te misi coelite iacta novo. Auguror his igitur flecti tua numina , nec tu Immerito nomen mite Parentis habes.

I ac

365쪽

3j8 P. OVIDII NASONI s

Hr c milii Cimmerio bis tertia duc Itur aestas

Litore , pellitos inter agenda Getas. Ecquos tu silices , ecquod , carissime , ferrum Duritiae confers , Albinovane , meae s Gutta cavat lapidem , consumitur annulus usu , Et teritur pressa vomer aduncus humo . Tempus edax igitur , praeter nos , omnia perdet Cessat duritia Mors quoque victa mea.

Exemplum est animi nimium patientis Ulysses , io Iactatus dubio per duo lustra mari. Tempora soliciti sed non tamen omnia fati Pertulit; & placidae saepe suere morae. An grave sex annis pulchram fovisse Calypso , AEquoreaeque fuit concubuisse Deae i s Excipit Hippotades , qui dat pro munere ventOS , Curvet ut impulsos utilis aura sinus. Nec bene cantantes labor est audisse puellas ἔNec degustanti lotos amara fuit. Hos ego , qui patriae faciant oblivia , succosa o Parte meae vitae , si modo dentur , emam. Nec tu contuleris urhem Laestrygonis umquam Gentibus , obliqua quas obit Ister aqua. Nec vincet invum Cyclops feritate Phyaeen , Qui quota terroris pars solet esse mei la I Scylla feris trunco quod latrat in inguine monstris ἴHeniochae nautis plus nocuere TatES.

Nec potes infestis conserre Charybdin Achaeis , Ter licet epotum ter vomat illa fretum. Qui quamquam dextra regione licentius errant,3 o Securum latus hoc non tamen esse sinunt.

366쪽

EPIST. Ex PONTO L. IV. 379

Ηla agri in frondes : hic spicula tincta venenis :Hic freta vel pediti pervia reddit hiems.

Ut, qua renitis iter pulsis modo fecerat undis ,

Siccus contemta nave viator eat.

Qui veniunt istinc , vix vos ea credere dicunt. 3 Quam miser est , qui fert asperiora fide lCrede tamen : nec te causas nescire sinemus , Horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.

Proxima sunt nobis plaustri ducentia sormam , Et quae praecipuum sidera frigus habent. 4o Hinc oritur Boreas , oraeque domesticus huic est , Et sumit vires a propiore loco. At Notus , adverso tepidum qui spirat ab axe, Est procul, & rarus languidiorque venit. Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto , 4yVimque fretum multo perdit ab amne suam. Huc Lycus,huc Sagaris, Peniusque, Hypanisque, Cratesque Influit, dc crebro vortice tortus Hylys e Partheniusque rapax , & volvens saxa Cynapes Labitur , & nullo tardior amne Tyras. ΙΟΕt tu , femineae Thermodon cognite turmae ἔEt quondam Graiis , Phasi, petite viris. Cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes , Et tacite peragens lene Melanthus iter. Quique duas terras , Asiam Cadmique sororem I FSeparat . & cursus inter utramque facit. Innumerique alii , quos inter maximus Omnes Cedere Danubius se tibi, Nile , neget.

Copia tot laticum , quas auget , adulterat undas δNec patitui vires aequor habere suas. 6o

Quin etiam , stagno similis , pigraeque paludi ,

Caeruleus vix est , diluiturque color. Innatat unda freto duleis , leviorque marina est , . Quae proprium mixto de sale pondus habet. Si roget haec aliquis , cur sint narrata Pedoni , 63

Quidve loqui certis juverit ista modis .

367쪽

36o P. OVIDII NASONIS

Dctinui, dicam , tempus , curasque fefelli. Hunc seu stum praesens attulit hora mihi. Absuimus solito , dum scribimus ista , dolori: ' o In mediis nec nos sensimus esse Getis. At tu , non dubito, cum carmine Thesea laudes, Materiae titulos quin tueare tuae eQuomque refers , imitere virum e vetat ille profecto Tranquilli comitem temporis esse fidem.

s Qui quamquam est lactis ingens , & conditur a te Vir tanto, quanto debuit ore cani ;Est tamen ex illo nobis imitabile quiddam , Inque fide Theseus quilibet esse potest. Non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi , So Per quos vix ulli pervius Isthmos erat: Sed praestandus amor , res non operosa volenti. Quis labor est puram non temerasse fidem Haec tibi , qui perstas indeclinatus amico , Non est , quod lingua dicta querente putes.

GALLIONI.

GA Lio , erimen erit vix excusabile nobis ,

Carmine te nomen non habuisse meo. Tu quoque enim, memini, coelesti cuspide facta Fovisti lacrymis vulnera nostra tuis.

3 Atque utinam , rapti jactura laesus amici, Sensisses ultra , quod quererere , nihil lNon ita Dis placuit, qui te spoliare pudica

Conjuge erudeles non habuere nefas. Nuncia nam luctus mihi nuper epistola venit , Io Lectaque cum lacrymis sunt tua damna meis. Sed neque prudentem solari stultior ausim , Verbaque doctorum nota referre tibi: . - . Finitumque

368쪽

EPIST. EX PONTO L. IV. 36I .

Finitumque tuum , si non ratione , dolorem Ipsa jam pridem suspicor esse mora.

Dum tua pervenit, dum litora nostra recurrens I 3Tot maria ac terras permeat , annus ahit.

Temporis ossicium , solatia dicere, certi est , Dum dolor in cursu est , dum petit aeger opem. At cum longa dies sedavit Vulnera mentis , Intempestive qui fovet illa , novat. 2o Adde quod , atque utinam verum tibi venerit omen lConjugio felix jam potes esse novo.

EPISTOLA X I L

υ Ο minus in nostris ponaris , amice , libellis , Nominis essicitur conditione tui. Ast ego non alium prius hoc dignarer honore ;Est aliquis nostrum si modo carmen honos. Lex pedis ossicio , naturaque nominis , obstant : IQuaque meos adeas , est via nulla , modos. Nam pudet in geminos ita nomen findere versus , Desinat ut prior hoc, incipiatque minor. Et pudeat, si te , qua syllaba parte moratur , Arctius appellem , Tuticanumque vocem. Io Nec potes in versum Tuticani more venire , Fiat ut e longa syllaba prima hrevis. Aut producatur , quae nunc correptius exit ἔEt sit porrecta longassecunda mora. i - ' His ego si vitiis ausim corrumpere nomen , II Ridear , & merito pectus habere neger. Hie mihi causa fuit dilati muneris hujus , Quod meus, adjecto senore, reddet ager. Teque canam quacumque nota e tibi carmina mittam , Paene mihi puero cognite paene puer. zorimus III. Q

369쪽

Perque tot annorum seriem , quot habemus uterque, Non mihi, quam fratri frater , amate minus. Τu honus hortator, tu duxque comesque suisti, Cum regerem tenera frena noVella manu.

21 Saepe ego correxi sub te censore libellos et Saepe tibi admonitu facta litura meo est ;Dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis Cum te Pierides perdocuere tuae. Hic tenor, haec viridi concordia coepta juventa 3 o Venit ad albentes illabefacta comas. Quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro Esse , vel invicto clausa adamante , putem. Sed prius huic desint & bellum & frigora terrae , Invisus nobis quae duo Pontus habet; s Et tepidus Boreas , & sit praefrigidus Auster , Et possit fatum mollius esse meum ;Quam tua sint lapso praecordia dura sodali. Hic cumulus nostris absit, abestque , malis. Tu modo per Superos , quorum certissimus ille e st .go Quo tuus assidue Principe crevit honor ;Εssice , constanti profugum pietate tuendo , Ne sperata meam desinat aura ratem. Quid mandem, quaeris peream, nisi dicere vix est ;Si modo , qui periit , ille perire potest. 43 Nec quid agam , invenio , nec quid nolimve velimve: Nec satis utilitas est mea nota mihi. Crede mihi ; miseros prudentia prima relinquit e Et sensus cum re consiliumque fugit. Ipse , precor , quaeras , qua sim tibi parte juvandus et so Quoque viam facias ad mea vota vado.

370쪽

EPIST. EX PONTO L. IV. 363

EPISTOLA XIII.

O l Mi n 1 non dubios inter memorande sodales,

Quique , quod es , vere , Care , vocaris ; ave. Unde saluteris , color hic tibi protinus index , Et structura mei carminis, esse potest. Non quia mirifica est , sed quod nec publica certe e s alis enim cumque est , non latet esse meam. Ipse quoque ut chartae titulum de fronte revellas , Quod sit opus , videor dicere posse , tuum. Quamlibet in multis positus noscere libellis ,

Perque observatas inveniere notas. Io

Prodent auctorem vires , quas Hercule dignas Novimus , atque illi, quem canis , esse pares. Et mea Musa potest, proprio deprensa colore, Insignis vitiis forsitan esse suis. Tam mala Thersiten prohibebat forma latere , II Quam pulchra Nireus conspiciendus erat. Nec te mirari , si sint vitiosa , decebit Carmina , quae faciam paene poeta Getes. Ah pudet i 8c Getico scripsi sermone libellum ;Structaque sunt nostris barbara verba modis. ao Et placui, gratare mihi, coepique poeta Inter inhumanos nomen habere Getas. Materiam quaeris p laudes de Caesare dixi. Adjuta est novitas numine nostra Dei. Nam patris Augusti docui mortale suisse asCorpus in aethereas numen abisse domos e Esse parem virtute patri , qui frena coactus Saepe recusati ceperit .imperii. Esse pudicarum to Vestam , LiVia , matrum , Ambiguum nato dignior , anne viro. 3o

SEARCH

MENU NAVIGATION