Henrici Canisii Nouiomagi, ... Refutatio trium tractatuum nuper editorum a quodam IC. Heidelbergensi, suo, Marsilii de Padua, et Guilhelmi Occami, nomine

발행: 1600년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

DENTINUM SESSIONE

XXIV. DE SACRAMENTO

MATRIMONII, CAN.

Si quis dixerit causis Matrimoniales non ste re ad iudices Ecclesiasticos

anathemasit.

12쪽

REFUTATIO

PRIMI TRACTA,

TUS; QUI EST CUIUSDAM

IC. ET PROFESSORIS HEU

DELBERGENSIS.

Minimesunt, inquit, mutanda,quae interpretationem certam semper habuerunt'. Quo certe responso sedari potuisset animus Aduersaru nostri, si IC μ' est, aut haberi vult. Quid enim apud omnes Interpretes utriusque Iuris receptius,quam causarum,satrimonialium iudicem, non esse alium,quem Ecclesiasticum, Ee tamen hic, contra omnium Doctorum sentetiam, nobis obtrusum vult, aut saltem conatur, Magia stratum Politicum, qui in re Matrimoniali, Vtpote spirituali,nec iudex,nec legislator esse potest,ut in progressu latius docebitur. Quod enim Guilhelmum Occamum & Marsilium Patauinum in se tentiam suam adducat, nihil nos commouet, cum hi Iurisconsulti non sint, nec probati Theologi;

quorum tamen argumenta & rationes infra ex minabimus. Quod vero uno ore Interpretes causarum Matrimonialium iudicem constituant Ecclesiasticum, non Politicum;videantur ad C. accedentibus. Ιχ. cxt. de excessib. praelato. ad C. I. e t.

13쪽

' a REFUTATIO

de consang.dc assin. ad c. lator. S. C. Causam quae.'ext. qui sit. sint lcgit. ad i. Titia. 39. E. sol. matrim. Tum alibi. Video quidem Decium in quaestione, ubi de separatione coniugum agitur propter adulterium, cius esse sentcntiae, quod uterq; iudex tam secularis quam Ecclesiasticus adiri possit. I tem Iohannem Rupellan . qubd iudex secularis possit statuere, Vt VXor a marito, propter lepram ad tempu sdiuertat: sicut eos refert Did. Couarruvias,quo S, in δή tamen ipse,& merito, reiiciti'. Vbi tamen de iure

Π . .. ' Matrimonij contrahendi vel distrahendi agitur,

nullus,opinor, Interpretum est, qui hanc quaestionem ad tribunal seculare referendam existimet, ut vel hinc discamus non immeritb eos anathemate perstringi a Concit. Tridentino,qui asserunt CausasMatrimoniales no spectare ad iudicesEccle. siasticos ς.Verum argumenta Aduersarh videamus. ITA duobus modis Aduersarius noster demonstrare contendit; causas Matrimoniales non pertinere ad Ecclesiasticum tribunal. Vno :argumentis quibusdam ab ipso nunc primum obseruatis, s certis,ut ait, vetustatisse subnixis. Altero: conuitiis in Pontifices, in Romanam Sedem,in ius Pontificium, in Catholicam religionem, & in Catholicae religionis ordines; in quibus solent hostes orthodoxae fidei, vel praecipue sedem eruditionis

suae collocare.

Qv o D igitur ad argumenta attinet. Primum hoc est: Iis connubii apud Ethnicos pertinebat ad magistratam positicum. Ergo etiam apud Gristianos. Egregia collectio; quasi Christiana Resp. ad exempla Eth-

14쪽

TRA TA. 3

Ethnicorum conformanda sit. Eodem argumenti genere uti licebit: Apud Ethnicos in contrahendis nuptiis adhibebantur auspices, coemptio sue confarratio; in distoluendis nuptiis distarratio utriusq; voluntate i, vel cliam altero inuito per li- 4bellum repudi) Ergo etiam apudChristianos haec .

recipienda sunt. Cum igitur haec consequentia φυ s. in ιbid. Grais non Valeat, nec sua ulla ratione defendi poterit. '' p . NS E D ne consequentiam rantum examinemus,

videamus.& antecedens. Apud Eunicos , inquit, ' disio fiapertinebat im connubj ad x agistratum politieum. Sed φ' snon ad solum,ut tu ipse fateris; Cur igitur iam soli Magistratui politico causas Matrimoniales asserere tentast profecto hac in re deterior Ethnicis& infidelibus, qui Sacerdotes & Pontifices suos a contractibus nuptialibus diiudicandis & legumlatione temperandis, non arcebant, tum rituum &auspiciorum gratia, tum quia nuptiae diuini & humani iuris communicatio habebantur . Imo quo iure nuptiae ineundae essent, quae ducenda, & qua Π manu. solemnitate; Pontifich iuris erat, uti Iacobus Cu- iacius recte colligit ex Tit. E de ritu nuptiarum, quod Pontificale verbum eQ,inquicnsg. Item exTa- g talarius lis c. cito lib. I.&ex Di e lib. 8. Neque hoc diffiteris. 3 - ηλια Nam abducta Neroni uxore praegnante, legimus 'φconsultos a Tiberio Pontifices; an concepto, necis dum edito partu rite nuberet, respondisse; si dubitetur an sit praegnans, non rite; s certum sit non esse praegnantem, rite ' Consuluit Pon- b Tarum in Dis,tifices, ait cuiatius in, quδd ritus nuptiarum a iure μ Pontificio peteretur. Tu vcrb improbas: me

15쪽

REFUTATIO

quali sit, inquiens, dicere nihil attinet. Imo attinet,

Cum ex eo corruat tuum antecedens. Ex hoc igitur,aliisque, quae diximus, cuiuis manifestum fit, Ethnicos non nisi secundum leges iuris Pontificij nuptias iniuisse & celebrasse. Nec a vero ablio ret, pleraque quae subiit. de ritu nuptiarum in Digestis extant, ex iure Pontificio Ethnicorum, inius Ciuile translata esse. Nec adsciscebantur Sacerdotes & Pontifices, ut exponorent quid facto opus esset ex iuris Ciuilis regulis, sed quid faciendum esset ex praescripto iuris Pontificij,quod non modo ipsorum Pontificum & Sacerdotum Matrimonium moderabatur, sed & aliorum cuiuscunq; status & conditionis hominum

I TA E tuo argumento contrarium oppono : M apud Ethnicos quidem pertinebat cognitio eam Iarum Matrimonialium a solumMagistratum politicum. Palsum rigitur, quod in hoc tuo primo argumento temeri contentas. SECvNDUM argumentum. Apud Imperatores etiam christianos non habebantur causae Matrimonialerno sacris aut stiritualibus:erra notio rerum Matrimoni lium pertinet ad Principes siculares. Antecedens huius argumenti esse falsum, conuincit vel Caroli V. declaratio facta in Comitiis Augustanis,& ibidem publicata & acceptata abordinibus Imperis,anno 11 8. ubi sub titide sacrament.in geneto, diserte inter septem factamcta a Christo instituta, recenset Matrimonium. Idem separatim sacramentum esse asserit ibidem, tit. de sacramcnto Matrimoni). Nonne & alibi Matrimonium sanctum

Vocat

16쪽

vocat idem Imperator 8 . Et certe omnes retro h in ordiuerisve su

Principes Christianos & orthodoxos idem agnouisse & professos esse, saltem tacite, certitano a gumento est; quodilli semper idem senserint cum Ecclesia Catholica eiusq;. auctoritatem reueritIsint. At Ecclesia Catholica perpetuo Matrimonium pro sacramento habuit,sicut ex sanctis Patribus , praeter alia sacrae scripturae loca & rationes, Iuculenter probat Ill. Cardinalis Bellarminus ,& ClarisI. Theologus Gregorius de Valentia , ad quos lectorem breuitatis causa remittimus. Quorsum enim illa Grat. Valent. & Theodosij Impp.constitutio. Cunctos populos, quos clementia nostra ruit imperium, in rab Nolumus religione versari, quam D. Petrum Τροstolum tradidisse Romanis, religioris actue ab ipso instinuata declarat, quam i Pontificem Damasium sequi elaret' Item illa Honorii & Theo- nt. I. C. de summβ

do su Impp. Omnι innovatione celante, Tetusalem oecanones pristinos Ecclesiasticos, qui H nunc tenuerunt, etiam per omnes Rurici prouincias seruari praecipimus o Gmnii Oualisne Item illa Iustiniani Imperatoris ad Iohannem E ε. deSS C ων piscopum urbis Romae: siuoniam Iemper nobis fuit magnumsudium,Ῥnitatem vestrae Volicae Sed is, stitum sanctarum Dei Ecclesiarum custodirep, de quo ta- p liuter claras urmen insta latius. Item illud Caroli Magni Imp. Inmemoriam P. Petri sostoli, honoremussanctam Romanam ct Apostolicam Sedem, ut qua nobi acerritatis mater ese dignitatis,esse debeat Ecclesiastica magistra rationis'. Quorsum,inquam,illa &similia Impp. Chri- q extat me. in m

1tianorum, quae ad asterendam Eccleuae Romanα ψὰd Naaclersi L&SS. canonum auctoritatem ab iis profecta sunt,

A 3 si non

17쪽

si non idem cum Ecclesia senserint 3 Quamuis Theodosius cum Collegis suis Impp. & Iustinianus huius rei immemores aut ignorantes,de M trimonio quoq; leges ediderint, contra praesertiptum sacrorum canonum de quo fusus ad tertium argumentum. At in Ecclesia Matrimonium pro Sacramento semper agnitum fuisse probant, ut ante dixi, aperte Bellarminus & Gregorius de V

lentia.

ATTAMEN ne sine ratione Aduersarius ratiocinari videatur, probat antecedens secundae suae argumentationis hoc modo: causis Matrimoni les non sint bubatapro religiosis Gliritualibus: quia ira connubj veleet iuru gentium, Ῥel ium ciuitu. Sed cur non etiam iuris naturalis. Nonne aperte Vlpianus Matrimonium ad ius naturale refert, dum inquit: LM naturale ecquod natura omnia animalia docuit, nam ius istud nonflum humani generis proprium e ,sed omnia

um animalium, qua in terra maris nastu tur, allium quoque commune. Hinc descendit maris algi foeminae coniunctio, quam nos Matrimonium appellatam: bine liberorum

procreatio, sine educatio . Idem iisdem sere verbis Iustinianus . Cur non idem dinini iuris: annes cis Matrimonium a Deo institutum esset; Non aetbonum. inquit D cus, hominem essesolumfaciamus ei a tutorium Mile tibi. Et paulo post, inquit Adam ; uamobrem relinquet homo patre uum s matrem ad. haerebit xοrisua. Quae verba licet ab Adamo pronunciata sint .ea tamen Christus Matth. Is tribuit Deo: quod Deus per os Adami illa verba protulerit. Item codem cap. apud Matth. uoiergo De

18쪽

Deus, ait Christus, coniunχit, bomo nonsi ret. Scio Caluinum, cuius spiritum redolere videtur Aduersiarius noster, sacramenti rationem non magistribuisse Matrimonio quam agriculturae, aut tonstrinae, aut sutoriae arti R. Cuius imperitiam optia Rub

mis argumentis detegit & rcsellii Bellarminus ; & χύ isai, ML seip sMinistri Caluinianae secte redarguunt dum suos in foribus Ecclesiae palam& solenniter coniungunt: quasi aliquid diuinae gratiae contractu Matrimonij contineri tacite profiteantur: cur enim idem non faciunt, ubi agriculturae, tonstrinae vel sutoriae arti seipsos vel alios applicant FATEMVR quidem Matrimonium non minus esse iuris gentium, quod ab omnibus gentibus receptum sit: at iuris Ciuilis negamus inter Christianos, qui Catholicae Ecclesiae legibus vivunt. Qin d enim quida legislatores politici apud Christianos tentaverint certam formam Matrimonio praescribere, id, ut paulo post dicemus, sine iure fecerunt, falcem in alienam messem mittendo. - TERTIVM argumentum. siani Principes iusserunt Iudeos Romanis morabiu facere o seruare con

Iustinianus, s alij I p. etiam Grecidi eriores, plurimas leges de Matrimoni, contractu ediderunt, quod notisi fimum esc omnibus illis, qui vela limine ius ciuile, Coriocem,mquam, s uellassalutarunt, quid1, Novellas itidem recentiorum Grecia I p.euolurrunt' stuo mitur iuresiu trabitur boe liu I p. Principibus, soliis E clesiasticu tribuiture Iam ante probatum est, Matrimonium esse sacramentum, & consequenter ad

19쪽

s REFUTATIO

Ecclesiasticos iudices & legisIatores pertiner etiam teste quodammodo Iustiniano Imperatoro, dum ea, quae diuina sunt, sacerdotio a Deo

vorti Epysist propter rectENicolausPapa ad Michaciem Imp. Hi, inquit, quibus tantum humanisrebus oenon Humiis

praeesse permissumessi, quomodo de hisper quos diuina mi-a t.denique.dist 'C nistrantur aricarepraesumant,penitus ignoramus φ. N que mouent exempla Christianorum Impp. in hoc argumento adducta. Quod enim Iudaei Romanis moribus, non Iudaicis, matrimonia intro iubeantur, nihil ossicit cauta nostrae: siquidem extra Ecclesiam sunt Iudaei, aC proinde corum matrimonia non Sacramentum,sed contractus ci- . uilis est; unde recte Princeps secularis legem in contrahendo matrimonio illis prςscribere potest, non obstante lege Mosaica,quae per morte Christi abolita est. Qua ratione &alia tapp. constitutio defenditur, qua interdictum est Iudaeis matrimo-bnat nee M. e/- nium cum Christiana, & Christianis cum Iudaea r' eb qudd Iudaei legibus Impp. subiecti sint etiam

quoad matrimonium, ut iam dictum est, adeoque inidonei ad contrahendum matrimonium, reddi possint;licet diuersum sit in Christianis,qui tamen quὁd Iudaei prohibeantur contrahere, in consequen Iam quoq; adimitur illis potestas contrahendi cum Iudaeis: quippe matrimonij contractus utrinque persenas ad contrahendum idoneas re quirit. Quo D vero Iustinianum concemit, qui cr brius excurrisse videtur extra suum forum, ad so

20쪽

rum Eeclesiasticum, ea sibi usurpando, qukiuris Ecclesiastici sunt; Sunt qui existimant Iustinianum ut & alios Principes sed rarius) de rebus E clesiasticis leges tulisse , sed cum subordinatione ut loquuntur ad Magistratum Ecclesiasti-- cum, cuius iudicio omnia sua decreta subiecerit. Quorum sententiae non parum probabilit iis accedit, quod Iustinianus saepius profiteatur. sibi in sanctionibus nihil aliud propositum esse,

quam utSS. canones accurato Observentur, neq;

se aliquid noui facere, sed quod sacris Conciliorum & Patrum canonibus iam antea constitutum M v' erat, renouare & instaurare velle, ut Imperatoria 'Maiestate ad Ecclesiasticam accedente, cocciς-rior SS. canonum executio apud subditos subsequeretur . Quod inde etiam planum fit, quod Io- ς maesta 3.ς sayem hannes Pontifex Maximus in Epistola ad Iustini num,laudet eundem, quod cuncta Sedi Apostolicae subiiciat, eamque caput omnium Ecclesiarum agnoscat. Et ipsemet Iustinianus in eadem epiastola ad eundem Iohannem ait: Romanam Ecclesiam csse caput omnium Ecclesiarum: Nee enim patimur, inquit, quicquam, quod ad Eeclesiarum tum pertinet quamuis manifestum s indubitarum sit,quod m uetur, ut non etiam Ῥestra innotescatsanctitati, qua caputessi omniumsanctarum Gel arum. Quod si iustinianus hoc animo fuit in Sedem Apostolicam, dubitandum non videtur, quin etiam leges suas debus Ecclesiasticis editas eiusdem Sedis censum submiserit. Fo RTA ssE hic Aduersarius contra episto-

SEARCH

MENU NAVIGATION