Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

De natura anima sentientis.

A. Nimam sentientem ut in brutis inest ri

formae habet rationem, hoc loco potissimum contemplari volumus : non quod ea nobis persperta sit , & cognita ; nihil enim obscurius in rcrum natura cile putem, cum eam nobis nec sensu, nec experientia, jd conjecturis tantum, ex analogia quadam assequi liceat: sed quia cum sela est, nec cum intellectu conjuncta, quae sint illius vires , facilius colligimus. 1' igitur quae sit illius natura, quae origo, videamus, tum illius vires, Raetiones summatim attingemus. Circa animae sentientis naturam vulgo quaeri let an ea sit divisibilis, necne : nam Tho-mistat in ea sunt sententia, ut putent animam brutorum ona ivno esse insectilem, & partium expertem: contra quos sit

Trima Conclum. Brutorum animae sunt divisibiles, & existense. Probatur. Bruti anima multas simur, & eodem momento vitae furactiones exerit per diversa organa : ergo principium illlud sentiendi divisum est, & extensum. Nam si id totum in unaquaque parte, non video in quo a respiritali & incorporea discrepet : cum sit in loco definitive, ut Angelus, non circumscampti Ve. . Q nar dicuntur insecta, ut vermes , lacetii, viperae, in partes divini adhuc vivunt, moventur , ergo principium illud vitae, sen-

12쪽

sus, & motus, quod in partibus separatis viget, est quid divisibile, & extensum.

Opp. I'. Si anima sentiens esset divisibilis animal persectum in parteς sectum adhuc viveret, ut in insectis cernimus. Re p. Partes esse quasdam in persecto anima-Ii , ut in cane, quae ad vitam sunt omnino necessariae, ut cor, cerebellum, & aliae forsitan , non ita res se habet in insectis, seu in annulosis : nam in iis quilibet annulus est velut quoddam animalculum, ut suo loco dicetur :sed tamen in iis quoque magna est organorum

arietas. 'Opp. α'. Anima quae est in cane, dolorem sentit in quacumque sit corporis parte: ergo ea

est indivisibilis & tota in qualibet parte. Resp. Hinc sequi unam, & indivisam esse

animam, ad quam ea spectant omnia quae geruntur in corpore , sed propterea non est indivisibilis , aut inextensa . Nunc major nos manet quaestio , cujus naturae sit anima brutorum Quod fatemur omnino nobis. esse inςognitum , & tamen quid in re adeo obscura probabilius nobis videatur, timide, & haesitanter afferemus : sed paulatim, Mvelut petitentim nobis est' progrediendum. Quare sit . Secundue Conclusio. Probabile videtur animam bruti esse sub stantiam subtilem, actuosam, ab ignis natura non multum alienam , honiogeneam, spiri- 'tuum vitalium velut sontem, aut promptua

rium.

Probatur conclusio, & ejus partes seorsui explicantur. Ac primo quidem jam in prima . Physices parte Differt. prima id ostendimus sormae nomine substantiam quandam vegetam,

13쪽

vi actuosim, quae in corpore potissimum ainitimato 'dominatur , nos , omnino intelligerς. . Quod enim crassum est, & iners , id materiae nomen obtinet. Inter corpora cyiae sub inisus veniunt, nullum magis actuosum est quantunis. harenosi tentem non veteres modo, sed etiam plerique ex recentioribus , ut Gasendus, Fabri, V illisius, & alii br uti animam' aut ignem esse vitalem, aut igni non absimilem multis argumentis suadent. Nam si igni quae ad intimam ejus nat am nini pertinent, cΘ-gitatione detraxeris , quae vero ab eo divelli non possynt, in unum collegeris, quod vid Gicet ex particulis constet sublidissimis, jugi, &perenni motu agitatis , quod partes illius aliis decedentibus continenter renoventur, dum P bulum oleosum depascuntur, & aliud ab aere ambiente velut nitrosum indesinentei accedit,liaec , inquam , si intento animo perspexeris, non aegre forsitan huie accedes seutentiae. Sic enim vita animantis in jugi motu versitur qui ubi desierit , statim anima sentiens instar flammae extinguitur. Mamdiu liuic sulphureum Ecibis pabulum, & nitrosum a circumsesb aere suppeditatur alimentum, tandiu vita in animali perseverat: unde nullum pene est animal, suod machinae pneumaticae impositum exhau

sto aere non moriatur.

Quod autem bruti ani x sit liomogenea Scsimplex, id nobis videtur probat ilius: sic enim,

minus a recepta Philo horum opinione recedimus , & facilius explicamus quomodo anima. ut divinae sapientiae instrumentum ipsa consor-m et organa, aut 'uomodo in viventium pro Creatione vis seminaria, vel in una, & exigua parte tota, & integra coerservetur: quod vix

intelligitur , si anima ipsa ex dissimilibus Mdiversis velut organis sit compacta. Sic proprii

14쪽

atomorum contextum intelle tu conopi mus :

15쪽

chetypae, cujus est velut instrumentum, cos 1- cinnatam. Cum enim ex lege ab Authore naturae constituta , quam ne uispicione quidem attigit Epicurus, materies aliqua ad vitam definium est: disposita, simul partes magis spiri-inosa: E crassioribus evolutae, & eodem velut charactere signatae erumpunt: sic anima velut cochlea suam testam molitur. Nam ubi micare incipit, statim se se explicat latius , partes Organicas juxta seminarias rationes effingit, de una cum corpore paulatim adolescit. Sic crassoribus materiae partibus in organa consormatis , simul subtiliores ab iis expeditae, in substantiam animae sentientis facellunt , idque non fortuito atomorum concursu, non vi animniae congenita, non illius arte quadam, aut stientia, ut Chymici nonnulli pertendunt, sed arte omnipotentis artificis perficitur. In fant. Lex ipsa archetypa, vel idea divina est materiae ipsi extraria: nos autem quaerimus principia rerum intima , non foris accersita, ac semper id manet inconcussum, non aliam este animae sentientis naturam, neque: alia esse ejus principia intrinseca praeter Democriti atomos. Resp. Naturam proprie & pulchre definiri a Platonicis, artem Dei tu materia: quare ut ideae divinae sint rebus extrinsecae, rationes tamen earum quasi sigilla rebus impressa ad intimam cujusque rei naturam pertinent: est: enim forma cujusque rei quaedam ideae divinae participatio, aut character. p. 1' Si anima bruti est quid homogeneum, quomodo tam variam & multiplicem habet virtutem ZResp. Diversitatem actionum tum ex organorum, tum sorte etiam ex spirituum qui animae sentientis prima sunt instrumenta, varietate duei: fieri enim potest ut spiritus animales

16쪽

. PARS TERTIA. 9

hi variis sensostis , seu organis sensivum constituti non sint uniusmodi, sed figura aut partium textura, aut mobilitate sint dispares. Sic puriores erunt, & quasi aetherei in oculis, simpliciores& iiudiores in tactus. vel gustiis organis , mobiliores in auribus. p. 3'. Hinc explicari non. posse eqjus naturae sit anima Ventiens. in brutis, quae. illius

origo , unde illi vis sentiendi accessiit, an sit modus quidam substantialis, ut figura est modus quantitatis λ An hujus modi accessione res animata, ab insensibili 1 ungatur Z Sed . unde

tanta vis huic. modo accedit , qui neentitas

quidem est a materia distincta, ut impressionem ab objecto excipiat cum aliqua cognitione: id enim proprie est .sentire 3 An forte spiri

tuum animalium contextus ea vi donatur ab

Authore naturaeὸ Sed eadem redit difficultas, qui fieri possit ut materia quantumvis subtilissentiat , et ut cognoscat :' nullus enim est sensus citra cognitionem Z . An denique cum Platonicis & Chymicis nonnullis ad vim quandam materiae ipsi coae. vana per cuncta distus ana confugiemus, quae sit

actuosa , energetica, ut aiunt, quaeque a materia divelli nequeat , quam materia ipsa varie modificet, eaque sit a prima causa procreata, in jugi actione posita, & sensus omnis principii unΘ Hinc, inquiunt, rebus omnibus innatus est appetitus, qui itra perceptionem naturalem concipi non potest. Haec perceptio in animalibus fit semiens, cum duplici organo sensus interioris & exterioris instruitur : adeo ut perceptio illa naturalis quodammodo geminetur. Haec utique fuse admodum explicare conatur Glissonius: si adeo non rem expediunt, ut cana magis impediant. Nemo enim bona. fide in . lapidibus aut plantis na ratem illam

17쪽

perceptis nem, aut appetitum innatum agno ciscet.

Re p. His & aliis non illud effici, quam ob

scuram admodum esse animae brutorum natu

ram vel originem : quod in iis omnibus accidit, quorum ideas non habemus , vel quia sub sen-HIs non veniunt, vel quia eorum non conscii sumus, ut affectionum aut cogitationum nostrarum vel quia non sunt cum iis quae a nobis percipiuntur, coinjuncta. Sed rllud semper tenendum est, nos ab iis quae certa sunt Sc explorata recedere nΘn oportere, quod cum aliqua insigni dissicultate, quae evolvi facile non po- teli, sint conjuncta. Nam prima rerum initia ubique nos fugiunt, eaque conjecturis tantuni vel analogia quadam assequimur. Neque ii sumus qui omnia elare a nobis percipi cum dogmaticis assirmemus. Cum autem gravis & multum hoc temporoe agitata hoc Ioco qxvestio moveatuc an bestiae sensu aliquo donentur : haec paulo uberius tractanda nobis videtur. Quamquam ea copiose in Metaphysica , ubi de animae iunctionibus agebatur, est explicata di pene ad exitum perducta. Sed cum multi paucis ab hinc annis ea de re in utramque fartem consciypti sint libri, ac prae caeteris unus Gallico sermone scriptus ab iis qui omnem cogitationem brutis & Kensurri adimunt,multum laudari soleat ; nec immetito, cum i eniose admodum, & diseste Cartesii opinionem defendat ; cumque huic opusculo responsum fuerit ab optimo & excellentis ingenii viro P. te Bossu sancti Augustini, cum vi vecet, Canonico Regulari: cujus operis ante aliquot menses , Patres ejus Congregationis nobis copiam secere : operae pretium facturi

sumus, si qaae in eo fuse quidem, erudite Sceleganter idipta sunt, in pauca conferamua,

18쪽

An bruta sentis .

QUO haec cete is & agitata quaestio dijudicari possit, ea mihi videtur adhibenda, taxo, res dubias & obscuras ex similibus potius explic tioportere , quam ex incertis conjecturis, aut eae rebus omnino incognitis 'divinare nud vero nos non fugit, multasti nobis utiones cum cognitione exerceri, qΠα4isssipiit conlimilas , uψ s bestiae exerunt: in ana&sculis videmus, & auribus audimus, & tactu aut gustu, aut Odoratu pe cipimus. nquali . mechanicum artificium organis nouris non desit: cur igitur bestiis sensum omnem, dulpErceptiquem detrahimus , quod nobis persuadeamus ea quae agu0t, ex anechanica partiuna

dispositione ab iis fieri .. a. Cum rei naturam quem in hoc uni - . veri locum aut gradum nacta sit, dignoscere Volumus, ea cum aliis rebus gradu proximis seu .in superiori gradu, seu in inferiori sint constitutae, At conserenda, ac videndum in quo ea res cum vicinis conveniat, in quo itidona ab iis dissideat Itaque bestiae cum infantibus :&plantis conferri possunt; & Mid cum nixisque sit commune, in quo ab iis discrepent, audicari;

.nec satis earum naturam assequemur, si eas lautummodo ad machinas, aut horologia exigamus.

Hanc utique viam ubique insistit Augusta- aus, neque is negat, aut nos ipsi inficiamur cujusvis animalis corpus admirabilem elle ma-

19쪽

i, PHYSICAE

chinam suis organis aptatam , multa ab iis fieri citra cognitionem ullam : ut multa quoque anima nostra essicit, cujus non est conscia. Nutu quidem & imperio voluntatis & loquor,&scribo, & ambulo , sed quem ab animo motum aut impetum accipiant spiritus, & nervi, penitus ignoro. Quare cognitionem & mechanicam partium dispositionem conjungere Oportet, non unam ab altera divellere. Machinamentum, ' inquit, August quantitate animae, configura t0 quaedam corporis coaptat. Verum ea non ita& citra cognitionem fiunt , aut animam

ipsam excludunt: nam ut idem subjicit ,

nutu animae, is ner erum-quodam' machina mento , Nndere corporis confiunt.

In conformatione foetus nullus quidem est cognitioni locus : sed cum videmus corpus sponte sua ingredi, quae sibi opus sunt, quae-Xere; quae nolaia, fugere ; gliis insidias struere S . cum fetis tenebrosum locum captat, ubi a mu-ye quem venatur, videri non possit,& iisdem prorsus utitur organis , quae ad res pene similes adhibemus, an quisquam bona fide sibi persuadebit, haec&infinita prope quae nostris quotidie oculis obversantur, non modo citra. ullam perceptionem, sed etiam citra omnem seia sum ibia machinae organorum structura

Neque illud verum est , quod idemtidem afferunt, nihil animae tribuendum , cujus ipsa non sit conscia & quod non noverit ad se pertinere. Loquimur eium& scribimus, cum volumus , & eos motus anima estici t; qua autem ratione ii fiant, penitus ignorat: dummodo de Iliae & executione rei faciendae vel minianimcogitet, statim omnes machinae rotas, quas non magis perspectas habet , qu am morsis

ipsos, ad agendum impellit , &.determinat.

20쪽

pARS TERTIA. 13

Hinc pulchre Ailg l. i. de ordine eo nos qu que certis dimensonibus, ratiove linguam

dentibus is palato accommodamm, ut ex ore litera Ec verba prorumpant: nec tamen cogitamus Cum loquimur, quo motu oris id facere de Abeamus. Paulo ante dixerat.: Non ergo numero a

faciendo , sed numeros cognoscendo melior sum beatis: ubi innuere videtu opera quide' a rationabilia , quae numerosa vocat, a brutis fieri, quorum rationes non perspiciunt : tum subjungit; at me non liud pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum. Itaque non sensus, aut cognitio' sed ratio sola nos a bestiis secernit. In libro de quantitate animae ratiocinium

quoddam infantibus & brutis largiri videtur, sed rationem, quae est quasi ratiocinii finis, uni

homini concedit. Cum ratio P inquit, sit quidam mentis aspectus. Et infra: Ratiocinatio autem est rationis inquisitio, id est, a pectus istim,

per ea qua aspicienda sunt, motio. Styare icta οπι eu ad quarendum, ratiocinatione nimirum; da ad sidendum. Sed tutius tamen est ut rationem omnem, sic ratiocinationem bestiis detrahere, ut alibi cum de cognitione brutorum ageremus, probatum a nobis fuit. Qiranquam huic potius assentirer sententiae, quam eximius

cum viveret Philosophus & Μedicus D. de laChambre tuetur, in brutis rude quoddam esse ratiocinium circa res particulares,& sensibiles, quam Cartesio , qui ea omni cognitione &sensu mulctat. Nam & futura praevidere, &media quae ad finem ducunt, conserre, & deliberare quodammodo videntur. Neque canis

in mensam, si altior sit, statim exilit, sed primum in proximam cathedram, hinc in mensam asceiidit. Verum illud ratiocinii aut deliberationis magis umbra quaedam est quam Ve-

una ratiocinium , quod nos, adeo angusti

SEARCH

MENU NAVIGATION