장음표시 사용
41쪽
Illud vero est discriminis inter proprium'. commune, & per accidens sensibile, quod pro Prium velut per speciem suam & formam senium assiciat, commune modum quemdam ω certam determinationem , non speciem novam adjiciat: nam ies mota aliter sensum assicit, quam si quiescat, sensibile demum per accidens nullomodo ad sensum pertineat. Sic nivem. frigidam videre dicimur , cum tamen frigus, omnino non videatur. Seiu ne figura quidem, motus, quics , numerus , & aliae astectiones
communes proprie ad sensus exteriores attinent : non enim rem moveri animadvertimus,
nisi partes praenentes quae solae sensum movent, cum praeteritis & futuris quodammodo comparentur. Nec quies, figura, magnum & parvum , multum & parum citra aliquam comparationem, quae rationis, aut saltem imaginationis est opus, percipiuntur. Quae sint sensus communi, , vis imaginatri eis & memoriae organa, quae fuiὶctiones , quaeque inter eas vires sit connexio , desinire nemo potest. Quid autem in re adeo obscura probabilius afferri queat, dicendum nobis est. Sed perpauca de communi eorum sensuum organo , seu de structiu a cerebri sunt ante praema. pienda,
CErebrum ut princeps animalis regiminis
civitas cranio , tanquam lapideo mur undique cingitur. Os frontis priorem illius par-rem , os occipitis potieriorem occupat , intenutrumque interjecta sunt duo sincipitis, & totidem temporum ossa, quae variis uiter sa
42쪽
commissuris aut futuris committuntur. Int rior cranii superficies multis velut sulcis aspera cernitur, qui ab arteriis per subjectana membranam, quae vulgo dura mater, aut meninacappellatur, sparsis & pulsantibus excavantur: cum enim mollior est cranii substantia, ut in infantibus, has utique arteriarum impressiones facilius excipit. Hujus membranae praecipui sunt usus, ut interiores cranii partes succingat ue cerebrum a cerebello, quod scilicet occipitis olle concluditur , discriminet, utrumque ex omni parte involvat, quo ab externis tutum sit injuriis, ne loco suo moveri aut concuti facile possit;
nervis a cerebro exeuntibus membranam impertit ; omnes cranii recessiis adit , illius soramina & sinus implet. Quatuor etiam haec men brana nacta est sinus reducendo sanguini destinatos, qui nihil sunt aliud quam dura meninxsbi duplicatura in vasa, aut canales amplos convoluta. Horum maximus secundum cerebri
longitudinem usque ad cerebri & cerebelli confinium porrectus, falcis nomen obtinuit: duo sunt laterales, qui sanguinem a falce in venas jugulares dictas transmissuri excipiunt. inartus
a communi aliorum concursu ad glandulam pinealem recta intra cerebrum delabitur, &sanguinem a cervicalibus arteriis exceptum in venas itidem quae iii gulares dicuntur , extra cranium ipsum revehit. Nam jugulares venae sanguiuem omnem e
cerebro ad eor reserunt, nec cerebrum ipse ni pervadunt : neqtie enim tam densam cer bri compagem tuto subirent. Quare ex dura meninge in se se convoluta sinus tanquam oblongiores sacculos & venulas ex iis prodeuntes cornpendiosiore via, & tutiore essiixit natui a
opifex. Cum autem periculum esset ne sangui-
43쪽
redux e capite uberius in jugulares venas exundaret, utrimque in externa cranii parte ampla, tortuosia, & ostea specus dura meninge obducta,
velut quoddam sanguinis diverticulum, fuit
excavata, ut in hac velut spelunca tanquam in promptuario quodam , aut vase amplo languis sisteretur, fere ut aquae in castellis, Vulgo re-gards , solent : ne se uis confertim irruens cordi diluvium aut sustocationem minaretur. Quin krte ob eam causam omnes durae meningis sinus tot distinguunt cellulae , tot fibrae transversim collocatae dirimunt : ut sanguini; motum regant , & velut habenae quaedam
Sanguinem a corde in cerebrum advehunt arteriae carotides & vertebrales, longiore quidem ductu quam in mutis animantibus. Arteriae carotides postquam cranii basim subiere , circumaguntur, ut sanguis pleno fluens alveo non consertim, & torrentis instar, sed placidiore motu in cerebrum illabatur. Sed tamen cavendum erat ne sanguis a recto itinere intra cranium, seu calvariam deflectens, in seipsium contortus, & quasi actus in vorticem vasa disruiuperet. Itaque huic a natura discrimini provisum etiam fuit, dum utrique arteriarita infleaeae osseum canalem intra cranium api vit , ac praeterea novam illi e dura matre tunicam majoris securitatis causa adjunxit, Sed ubi sursum est: eluctata, tum astititia tunica, ut inutili deposita, tenui meningi & cerebro surculos distribuit. Iam arteria: omnes mutua secietate ita interi se con junguntur, ut si uni ex iis casu quodam ' occlusa fuerit, sanguinis motus nihil inhibeatur. QPod tibi manifestum fiet, si liquorem a
tramento infectum stringis ope injeceris. Nam liquor tum alteram carotidem, tum etiam Ver-
44쪽
eebrales arterias inficiet. Miniuiores quoque arteriar in substantiam cerebri penetrant: tametsi adeo sunt exiles, ut visus aciem pene effugiant: nisi tenuis cerebri membrana, quae pia mater vulgo dicitur, solerter detrahatur. Et quidem ubicumque secetur cerebri substantia, puncta apparent sanguinea, quae cum latius se diffundant, palam est eum e sectis vasis defluere. Venae cerebri e durae matris finibus in tenuem huic subjectam membranam dimunduntur : haec vero membrana adeo tenuis est, ut
ix a cerebro sano & recenti divelli possit. Et tamen arteriis & venis ita est conspersa, tot vaserum plexibus contexta, ut sangHini universis cerebri corticem, & partes interiores praebeant commeatum ; omnes cerebri anfractus M convolutiones subit , summas & extantes Partes connectit. interiores ventriculos cerebri
obducit , sanguinem denique velut in vase circulatorio gignendis spiritibus praeparat. Postremo cerebri & cerebelli molem arctissime Complectitur, ne mollis & male cohaerens substantia facile concuti, aut suo possit loco di
Tenui meninge, seu membrana detracta, cerebri substantia se se videndam exhibet. Mattior in Iobos tanquam in quatuor propugna cula dividitur , cortex ejus in mille anfractusae gyros qui intestinorum convolutiones imitan; ur , majore quam in ullo animali varietate distinctus apparet : hos utique recessus tenuis membrana succingit, eosque alluunt vasa innumera, quae miris modis intexta ubique sparguntur : haec uti ide sitiat copiosiora in ventriculis cerebri.
Omnes illi cerebri gyri & anfra eius non ex
cinerea tantum, sed ex candida etiam constant
substantia , iique omnes in corpus callosum,
45쪽
ut vocans, &naedullare desinunt. Quod quidem ex infinitis fibrillis aut nervorum tubulis compingi non abhorret a verisimili. Ac serie earum fibrarum origo a spinali medulla est repetenda , fere ut brallica capitata, ubi fibrae in trunco conglobatae in folia explicantur. Sie enim fibrae in medullari spina collectae, in cerebelli & cerebri substantiam evolvuntur ,& interiores cerebri cavitates, seu ventriculos fie-xuose ductu emciunt. His addamus quae a D. Perrauit circa cerebrum sunt observata , tum in historia animalium , quae in Academia sunt dissecta, tum intractatu de Mechanica animalium 1'. Fibrae illas de quibus mox diximus , in piscium cerebro satis sunt conspicuar. In iis etiam angustum admodum est cerebrum , uti in omnibus fere animalibus quae sunt ferociora. In Crocodyli capite sesquipede longo, vix cerebri diameter uno digito longa visa fuit. In avibus nulli sunt anfractus in extima cerebri parte, & ventriculi admodum exiles. In Struthione ampli & penent in aliis animalibus conkrmati apparuere. Nam cerebrum quod in aliis avibus est anterius, in duos elut lobos aut partes dividitur duplici & ampla cavitate instruitur, quae in
unam conveniunt, ac tertium ventricUlum ef
ficiunt : ex quo ductus in spinalem medullam
patet calamo scriptorio non dissimilis , omnino ut in terrenis animantibus1. Cerebrum in piscibus angustius est quam
in avibus. licet capite longe iliaiore donentur ;in magnis piscibus, ut in avibus majoribus cerebrum suis ventriculis instructum cernitur. Major cerebri pars in organ .L Olfictus con sin- sumitur cum nervi optici sint minimi. Tota cerebri substantia pia matre involuta , duram tre , tanquam sacco concluditur spatiunt
46쪽
'uod inter duram metaingem & cerebrum interjacet , oleose humore impletur, cui cerebrum quasi innatat : olfactus organa ut
in caeteris animantibus ex innumeris membranis tanquam soliis componuntur , eaque ovi sermam reserunt. I/rocesi us cerebri Mamni illares dicti, ex quibus illa velut OVa pendent, ampli sunt, &cavi instar duplicis ventriculi :ut in genere quadrupedum cernimus. Sed de his satis : reliqua enim ad Anatomicos pertinent. Nunc qui sint praecipui earum partium usus quae sensivum interiorum organa , conjecturis persequamur. Sed prius cerebri vasta , tum illius partes ex figuris ab Uvillisio eximio Anatomico delineatis subjiciamus.
47쪽
Rima figura basim cerebri , qua medura
oblongata vocitatur, cum nervorum conjugationibus qua hinc inde oriuntur, satis apte exprimit. Nervi suis numeris insigniuntur. Nam λ , , par primum s a, ct a, par secundum designant ct ita de reliquis. Sub infundibulo O duo sunt carotidum trunci abscissi. Hi ramos emittunt anteriores, tum limitaneos D, D, dextrorsum, ct Ilainrorsum ; tum ad priorem cerebri partem , circa punctum E uniuntur , mox e se invicem discessuri.
Poneriores itidem rami carotidum circa punctum F, tum inter se , tum etiam cum arteriis vertebralibus conjunguntur: vertebratis arteria, ct S, quae scilicetper cervicem ascendunt, in unum quoque truncum coeunt, circa T. His explicatis, quae melius in cerebro vitulino , aut ovillo quam in figura intelliguntur, qui sint praecipui partium cerebri usus videa
50쪽
pracipui cujusque partis cerebri usus. ΡRimum illud intuendum nobis est in qua
parte cerebri spiritus animales perficiantist. sit itaque. Prima Conclusio. Illud verisimile videtur, spiritus animales praecipua interiorum sensuum instrumenta in Cortice cerebri praeparari, & in illius interiore medulla perfici.
Probatur prior conclusionis pars Io ex cerebri exterioris fabrica , & vaserum tam numerosa propagine : nihil enim probabilius afferri potest quam spiritus animales omnium fune ionum opifices e sanguine arterioso in ea parte procreari. Nam tot vasorum plexus mira biles eo loci conspicui satis innuunt, non privato , sed publico muneri hanc vasorum intra cerebri sulcos multitudinem famulari, neque unius cerebri alimento, sed universis corpori tot vasa destinari. Non enim pars alia corporis in sui superficie tantam arteriarum sylvam complectitur : praesertim cum materiam huic muneri idoneam natura selegerit, eamque velut leni balnei vaporosi calore per tot alembici rostra mille modis in se resexa. ad bummum puritatis gradum levexerit.Accedit illud etiam, quod spiritus ita exaltati utraque meninge cohibeantur , ne forte ob ingenitam mobilitatem avolent. Nec multum eos a spiritu vini abhorrere
hinc suspicari possumus , quod non vini modo spiritus, sed liquores sere omnes generosi exhaustos spiritus ob nimios labores, vigilias,aut inediam in puncto temporis reficiant. Praeterea