Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

i. PHYSI

ano excipitRr. Veque enim actio illa rei sensilis sensum efficit, nisi cum cognoscitur ; nec sentire aliud est nisi cognoscere passionem suam, aut actionem quam in se recipit. euamobrem sic sere rem objectam sensu percipimus: textura animae sentientis, aut spirituum compages objeci i impulsu commovetur deinde undulatione quadam motus ille ab objecto prosectus in momento fere ad cerebrum usque,& con nautae senserium traducitur. Nam spiritus in sensus exterioris organo velut iu statione positi characterem ab objecto impressiim excipiunt, eumque ad commune sensorium irradiatione quadam transmittunt , ferent radii luminis in tubo optico vitra pervadunt, & certa rationς modificati rerum simulacra in tabella opposita apte depingunt. Hinc Stoici animam sentientem instar P

lypi cujusdam, quod esst piscis genus prae ongis

cruribus instructum , exhibebant; cujus caput esset in cerebro , brachia vero per organa sensuum, aut potius per nervos exporrecta obj ctorum in pressiones exciperent, & ad commune sensorium , . seu ad caput ipsum traducerent. Atque , ut identidem monuimus ,, ea quidem arte est disposita corporis nostri machina , Iat vel mediocris impressio magnos plerumque in corpore motus efficiat. Nam fibrae nervorum ab Author naturae ita sunt colligatae, sibi mutuo consertar, ac per longos ductus extensae, ut vel le)i ictu commotae sensum vegetum in communi sensorio, quod in ipsa nervorum origine positum esse arbitramur, excitent, cum spiritus in eos velut subulos cum impetu impelluntur: ac sensus fit,ubi anima sentiens quae tota in actu& energia quadam consistit, vicissim huic im- - pulsioni obsistit, eamque percipit. Nam sensius nihil est praeter actionem animae circa impressionem

32쪽

sionem ab objecto factam: affectio vero illa, aut impressio est Decies sensibilis : neque alias hujus generis species fingere necesse est. Quod cum multum sit in scholis agitatum,paulo sinua nobis probandum est. Sit itaque

Prima Conclusio.

Nullae species intentionales ab objectis insensus qostros profluunt. Probatur Conclusio. 1' Quae sit earum specierum natura intelligi non potest : neque enim sunt corporeae aut divisibiles , cum in minima

subjecti , aut interjecti medii parte totar& integrae reperiantur. Q d si , ut plerique volunt, sint indivisibiles, aut linter corpus & spiritum ambigant, quomodo sensum movent, eumque persaepe laedunt 3 quomodo res extensas repraesentant, cum sint indivisibiles 3 Neque origo, & causa earum imaginum satis idonea afferri potest, cum corpora plerumque inertia, & otiosa tam excellentes sermas ex 1e fundere non possint: an serie e potentia subjecti eruuntur, aut corpora , ut vulgo responderi solet , sunt earum imaginum causae aequivocae 3 Id sane adhuc mirabilius videtur, et crassis & terrenis corporibus seruias adeo spiritales indesinenter procreari, aut educi. Iam quibus vehiculis ad nos usque perveniunt 3 ansilitariae prorumpunt , an propagatione quadam diffunduntur , idque in puncto temporis 'Haec nescio an vera sint , mihi sane videntur adeo este obscura, & intellectu ardua, ut cognitioni rerum explicandae minus sint idonea. Confirm. Ut demus coloris speciem in oculo

depingi, an calor forte per quiddam aliud percipitur Z Quae figura , aut imago calorem exprimet 3 sic ubi verberatus aer auris tympanum

pulsat, aut suavis exhalatio olfactus serit orga Tom. VI. B

33쪽

Dum, nihil necesse est futiles illas & evanidas, aut seni, aut odoris , adde & saporis species comminisci, quas nemo cogitando, aut disputando assequi potest.

Diruuntur objectiones.

Opp. I'. Objectum percipi non potest nisi sit cum sensu conjunctum': sed illud per se ipsum

vim sentientem non assicit, neque eam amn-pit contactu , ut aiunt suppositi , sed virtutis tantum: ergo Objectum per speciem imprellam, tanquam sui vicariam cum sensu conjungatur necesse est. Quae utique ratio probat species non sensibiles mocio , sed etiam intelligibiles existere. Hinc Aristoteles identidem docet animum his speciebus informatum quodammodo fieri omDia. Resip. Non tam objectum quam actionem, seu impressionem ipsius objecti sensu percipi: quae quidem actio non est species, aut imago oblecti, qualis vulgo describitur. Opp. Σ' Cum sensu aliquid percipimus, illius imago a nobis exprimitur, quae species expressa nominatur , eaque in memoria conuervatur : nam omnis actionis est aliquis terminus , neque is in perceptione alius esse potem uana species rei expressa : sed species re I expri- i non potest, nisi ad similitudinem speciei iiii pressae, ad cujus silmilitudinem aliam cum percipimus , imaginem formamus : ergo dantur foecies rerum impressae. RὸJ. Nos objecti actionem , aut impressionem sensu attingere,aut percipere; neque alia esse speciem expressam , quam ipsam lenius actionem , aut perceptionem : sentire enim ,

innod pedicendum est, nisiil est aliud quam

' a te circa asthctionem , seu impressionem facti m in organo : haec actionem.sensus deteritu-

34쪽

nat: nam omnis aesionis est aliquis terminus, qui vel producitin , ut in aetiolaibus quae transeuntes dicuntur: i sic calor est: terminus cale

factionis ι vel certe si actio sit immanens , eam omnino determinat. Itaque illa affectio, seu impressio est species ipsa sensibilis, seu sorma quaedam sine materia , de qua tam si e Aristoteles . Ac frustra alias inquirimus , de quibus inutiles, & abstrusae quaestiones excitari

1olent : utrum sint effectrices aliarum specie rum , an sint entitative divisibiles, representative autem indivisibiles : an essective quasi quaedam semina ad perceptionem concurrant , an formaliter tantum ι utrum post cognitionem sint superstites , an statim pereant, atque aliae liujus generis moventur quaeitiones , quae res satis obscuras magis involvunt. p. 3'. Visionem explicari non possie citra species intentionales , cur v. g. objecta a tergo posita in speculis conspiciantur, & tantum ultra speculum, quantum citra sunt, appareant ;cur baculus in aqua fractus videatur, & alia hujus generis plurima.

R. Idem hic Physicis accidisse, quod alibi

passim : cum enim causae iis praesto non silerunt, quibus varia naturae phoenomena explicarent, statim ad rationes rebus ipsis, de quibus erat quaestio , obscuriores coniugerunt. Hinc occultae qualitates, & formae lubstafitiales in rebus vitae expertibus; ac vulgo aeris mutationes ad lunam , aut siderum influxus reseruntur.

Non dissimili ratione cum ea quae ad visum pertinent, Optica destituti explicare non posient, ad species nescio quas partim corporeas, partim spiritales se receperant. in Rutem ab iis species vocitantur, nihil esse praeter radios luminis reflexos infra demonstrabimus, cum de visu & visione agemus.

35쪽

tentionales perficitur, aut per emuxus substantiales, quae est Democriti opinio jam diu explosia. Illud enim fidem omnem superat, tenuissima quaedam ramenta , & velut exiles membranulas a corpore visibili in omnes partes diffundi citra ullam corporis imminutionem et adeo ut idem corpus singulis momentis deteratur dc per tot annorum volumina integrum permaneat. Iam quae vis tot imagines in rectas lineas quoquoversum effundit ; aut quomodo inconfuta per idem angustissimum foramen pertranseunt Z Quantumvis Epicurei jactent naturae subtilitatem, ejusmodi essiuvia imaginum persuadebunt nunquam. Reiis. Non imagines, aut profluvia corporum, sed motus duntaxat ipsis organis impri

mi : adeo ut ex motuum varietate anima re

rum sensibilium differentias percipiat : neque enim sensus citra motum localem fieri potest, aut concipi. Hinc caecus baculi motu, aut resistentia lapidem a luto, terram ab aqua discernit. Sonus nihil est aliud quam verberatus aer; lumen sorte est subantiae aethereae motus , aut impulsio , qua retinae nervuli feriuntur. Hinc oculo vel in tenebris percussis, lucis scintillas, aut varios colores consipicimus. Nec dolor, titillatio, caloris ipsius perceptio sine motu explicari possunt: motuum vero diversitas cum ex objectorum varietate, tum ex diversa organorum consormatione repetitur. Nam fibrillae ex quibus visus organum compingitur, longe sunt subtiliores , quam quae auditus sensoriumessiciunt. Rursud innant. Nequaquam credibile est omnem sensum certo motu contineri: adeo ut nervorum fibrae, velut clavecymbali fides tensae,

ae in aliqua sui parte percussae totae tremant, α

36쪽

vim sentientem excitent: non enim adeo in

tenduntur nervi.

Re . Nos Cartesio hac in re non assentiri, sed nobis videtur longe probabilius, spiritus in

nervorum tubulis contentos rerum externarum

impressiones excipere , eo quo diximus modo, α fusius postea exponetur. Sit itaque Secunda Conclusio Objecti sensibilis perceptio in sensuum exteriorum organis inchoatur , sed in cerebro, stuin sensus interioris organo perficitur. Psobatur conclusio ex iis quae jam sunt explicata: res enim sensibilis insensuum exteriorum organa vim suam exerit; spiritus nervorum fibris contentos percellit , eaque commotio spirituum ad praecipuam aRimae sedem transsimittitur, ubi vis sentiens actionem suam exerit, hoc est, percipit illam ab objecto factam

pressionem; atque eam actionem percipit, non ut in cerebro ipso, aut in nervorum origine existentem, sed in ea parte corporis, unde coepit illa spirituum commotio, ubi nimirum actio objecti imprimitur, Itaque inchoata rei perceptio fit in exterioris sensus organo, quatei Mys ibi jam commoventur spiritus: verum si usque ad cerebri intima, &velut animae penetralia perferri non possit, ut accidit in somno, tum sane persecta dici non potest, neque ad animal ipsum, sed ad partem illius proprie pertinet: rem vero ita esse multis probari potest argumentis.1' Si sorte mens alio intenditur, res quae sunt in conspectu, non cernimus: cumque, ut diximus, cerebrum somnus occupat, sensus exteriores feriantur. Sic apoplexia, seu morbo attonito percussi , ne compuncti quidem , aut

corpore disiecti sentiunt, quod princeps facul-

37쪽

ΡHYSICIE

ias quae cerebro inest, omnino cesset. Praeterea videmus eos quibus manus, aut

tibia prae risa est, de acerrimo quandoque dolore in manu, aut pede queri solitos : quasi integrae adhuc manerent eae partes: quod in cerebro, non in partibus assectis fiat perceptio. Sic interdum evenit ut diutius cubito innixi stuporem in digito auriculari sentiamus: quod nervus qui in eum digitum desinit , nimium compressus, eodem modo sensorium commune, seu sensus communis organum assiciat, acs in digito ipsis premeretur: nam solemus doloris sensum ad eam partem referre, quae ab objectis let commoveri, & in quam tensae nervorum fibrae desinunt, Sed, inquies , illud negari non potest: quin oculis videamus, aut pedibus doleamus t ergo sensus ipse non in cerebro, sed in exterioribus organis perficitur. Resp. Sensum inchoari in sensuum exteriorum organis, non perfici. Cernimus quidem oculis, quod in iis colorum & luminis impressiones fiant, quod interiorein facultatem determinent , quod in iis fiat prima spirituum commotio. Sed actio animae qua impressio percipitur , in ipsius animae praecipua sede, quaecumque illa sit, exercetur. Adde illud quoque, eandem esse animam quae in cerebro, tanquam in tribunali sedet, quaeque per sipiritus & nervos in Geu-JOs , aures, & alia sensuum organa diffunditur: adeo ut sensus organis & functionibus, non reapsa, aut natura inter se distinguantur. Contra urgebis. Non potest una& eadem, aut simplex anima, vel facultas tantam rerum varietatem distinguere.

Animam quidem sentientem Qrte esse uniusmodi, &homogeneam. Sed fieri potest ut sta parte cerebri, quae est primum & commu-

38쪽

ne senserium, sint tractus & diversa spirituum promptuaria : neque enim eandem viam ha sistunt spiritus qui ab oculis, cum iis qui

ab auribus in cerebrum appellunt, uti sorte nondunt ejusdem naturae ac texturae; atque incredibilis est in eorum contextu varietas: vix enim

fieri posse putem ut spiritus sui ubique similes

tam diversas affectiones, aut objectorum imis pressiones tam apte exprimant, Quamobrem quidam moventur 3c fluctuant, dum alii perstant immobiles , nec se se mutuo impediunt: nec temere & sine discrimine a corporibus extra positis percelluntur ι nec demum per eosdem tramites a cerebro dimanant, aut in primum

sensorium typos ab objectis impressbs transmittunt. Illudque est vero proximum, juxta rerum quae dis lirigui ab anima debent, diversitatem, in sensuum organis , tum in ipsa spirituuna qui in propriis sensoriis, imo in communi sensorio vigent, textura, magnam quoque varietatem reperiri, quo noxia ab utilibus din

cernantur.

Sunt enim sensus animali ad ejus conservationem concessi a natura. Hinc fit ut propter rerum quae prodesse aut obesὰ pollunt varietatem, unumquodque animal variis sensibus instiuatur. Hinc cujusque sensus organum ita est

conformatum , ut certa corporum enluvia, non

aliena possit excipere. Sic oculi meat . ita sunt aptati, ut lucis radios, non sonos Mimittant :unde & spiritus animales in diversis sensoriis seu organis, tanquam in excubiis collocati, non sunt unius, sed diversae sorsitan naturae. Sunt enim, ut diximus, pene aetherei in oculis, inobiles in auribus, humore viscoso irretiti in lingua & palato. Sed haec fient clariora, cum de interiorum & exteriorum sensuum tum iunctionibus, tum organis dixerimus.

39쪽

PHYSICAES

De sensuum interiorum fossionibus. JAm ad sensus interiores & eorum organa Veniendum , quorum numerum quisque , ut libitum est, auget vel minuit. Illud nobis satis verisimile videtur, unum & eundem esse sensum principem, qui & sensus communis, & vis imaginatrix solet appellari ; stinctionibus tantum , officiis, & forte organis disterunt hae facultates. Eensus communis dicitur, ut impressiones objectorum per nervorum fibras , & quendam spirituum resultum excipita quatenus autem ea sis tio spirituum quoddam sui vestigium cerebri substantiae impressum relinquit, memoria

silet appellari. Vestigium illud quodcumque

sit, phantasma dicitur : unde si qua ex causa cerebri fibris agitatis, ea phantasmata ex autiantur , sensum primarium & communem velut admonent , qui εjusdem rei quam per sensum exteriorem hausit, imaginem cudit: quamvis ea plerumque sit magis confusa Nam quae per sensius exteriores ad commune sensorium impressiones manant, eae sunt magislsim- plices & distinctae : color v. g. aut figura tantum hominis per oculos subit: at cum absentis phantasma recurrit , tum id mihi hunc hominem 'rum variis circunstantiis, quae ad alios sensus pertinent, exhibet.

Hinc orta est vulgaris divisio objecti sensibilis in proprium , cujusmodi est color qui ad

visum selum pertinet , commune, ut fiFuram, motum & quietem, quaeque plures senuas assiciunt , & per accidens. Sic homo, aut substantia qii aevis sensu percipitur, non per se, sed per accidens, quod illius idea sit conj uncta cum

40쪽

Meis eorum quae per se sensu percipiuntur. Ac sibinde docet Aristoteles sensum circa proprium sensibile non falli, quamvis sensibilia Communia ,& per accidens persaepe nobis im

ponant.

Nos vero in ea sumus opinione, ut neque sensium exteriorem, neque interiorem circa id

quod per se est sensibile, falli arbitremur. Eshquippe sensatio motus quidam, qui ab objecto

ut a vi motrice proficisti tur: objectum vero est

agens naturale, quod in agendo omnes vires suas exerit, & movet eo quo debet movere modo : ergo sensus impressio semper talis est, qualis este debet, & similis objecto suo sermati : neque unquam decipitur sensus, ac ne interior quidem, quem externus ut agens naturale& non aberrans impellit. Ipsa vero aut ratio, aut imaginatio tum decipitur, cum speciem recens per sensus acceptam cum alia prius percepta confundit: tum

enim fit sensibile per accidens; quod imasiarationi sucum facit Sed ubi interior sensus solum exteriorem subsequitur, falli non potest. Nam ista propositio, baculus partim in aqua, partim in aere positus apparet fractus, vera est : sed falsa futura est, si baculum fractum esse judicem. Quare in perceptione rei sensibilis non fallimur, sed in judicio ι nec sensus saltera exterior unquam aberrat, ne tum quidem, cum

illius organum male est affectum: objecto enim suo semper concinit objectum vero dic sinus rem quae percipitur, quatenus per tale medium sensum assicit.Sic morbo regio laboranti omnias avo colore tincta videri debent. Sensus autem interior tum falli dicitur , cum imagines per exteriores sensus acceptas cum aliis jam olim exceptis connectit : tum enim res male cohaerentes conjungit.

SEARCH

MENU NAVIGATION