장음표시 사용
1쪽
Corpus Christi Professor o Latin 193 53
4쪽
6쪽
8쪽
quum ante hos sex et viginti annos optioclis Trichinias ederem, haec eram praelatus. Eafabula Aug. Guil Schlegetio, viro elegantis iudicii, ita dissimilis esse ceteris Sophoclis tragoediis visa est, ut dubitaret, an Iophonti potius, silio Sophoclis, tribuenda esset. Respondit chlegetio A. L. Guit Iacobus in Lectionibus Sophocleis Ismulta ingeniose ac subtiliter in eam sententiam disputavit, ut ostenderet, non Herculis obitum, sed amoris quanta vis esset, poetam declarare voluisse, idque eum docte et sapienter instituisse, qui quidem non huius aevi homines, sed Veteres Athenienses esset iudices habiturus. Ego quidem, quomodo qui Sophoclem cognitum habeat, an genuina sit haec fabula dubitare possiti
9쪽
PRAEFATIO. non video. Nam quae duae res in poesi maxitae produnt a quo quid scriptum sit, ingenium poesis et dietio, eae ita sunt in hac fabula eaedem atque in ceteris, ut miraturus sim, si quis proserat aliquid, quod alienum ab Sopo et iudicari debeat quod si est, quod reprehendi in Trachiniis queat, id non est eiusmodi, ut abiudicanda sit propterea ab Sophocle haec tragoedia. Est enim in iis rebus positum, in quibus nullum usquam poetam tragicum ab errore immunem invenias. Nam si ne hodie quidem, postquam et exemplis plurimis et multis doctorum hominum disputationibus intellectum est, quid rectum in hoc genere et quid vitiosum sit, ullam edi videmus tragoediam, quae vel aliquo modo persecta dici possit quid mirabimur, si veteres aliquid peccarunt, et quidem illi ipsi, a quibus si non inventa, certe primum expolita atque ad certam formam adducta est tragoedia At nimirum pervulgatum hoc vitium est hominum doctorum, quod intelligendo faciunt, ut nihil intelligantior enim prior sui praeceptis, quae nulla suerunt, nondum invento, quod iis indigeret. Eam postquam obscuro
quodam minimeque explicato sensu invenerant homines atque excoluerant, tum demum, comparatis inter se quae Magis minusve placerent, caus-
10쪽
sisque eius rei investigalis, quid rectum aut pravum esset, disputari, et ne id quidem sine erro. ribus, quippe rei difficillimae natura non ex omni parte penitus perspecta, coeptum est. Atque ad hunc usque diem alia alio tempore opinio animos occupavit, ex qua virtutes et vitia tragoediarum iudiearentur. Veluti hodie plerisque sali usus in Graecorum tragoedia necessarius videtum de quo quum nihil ab Aristotele traditum sit, apparet, quamvis in plerisque tragoediis Graecorum lato suae sint partes, tamen seriptores illarum sabularum non cogitavisse de salo. De quibus si ita, ut par est, iudicare volumus, illam, quam ipsi
videntur animis informatam habuisse notionem tragoediae, respiciamus necesse si cui si satisfecerunt, laudandi sunt, etiamsi sorte, quod non iustam notionem secuti in errores inciderunt, tragoediae eorum ipsae reprehendendae sint duain re autem illi tragoediae naturam positam esse statuerint, optime ex Aristotele cognosci potest, qui et aetate iis proximus suit, et, ut ipse Graecus, Graecorum more philosophatus est. Ad Trachinias vero quod attinet, mihi, quod Iacobus existimat, amoris perniciosam vim declarare positam voluisse, et quidem temporum istorum mollitio adductum, non minus longe repetitum videtur,