Sophoclis tragoediae Trachiniae

발행: 1851년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PBΛΕFΛΤΙΟquam quod idem de anno, quo haec fabula acta sit, disputavit Amor quae mala gigneret si docere poeta voluisset, Medeam aliquam aut Phaedram introductam oportebat, non Deianiram, piam seminam, cuius infelix error potius, quam amor aut ipsius aut Hereulis utrique sun estus suit. Ita.

que illud recte dixit chlegetius, obitum Herculis

argumentum sabulae esse duae res quum visa poetae esset ad metum miserationemque comm vendam idonea esse, eam ille iniit viam, quam et fama istius rei monstrabat, et commendabat ratio poesis tragicae Hercules est, cui metuere Hercules, quem miserari spectatores volebat. Et est

illud quidem consecutus, sed saltem quod ad metum, non tam efficaciter ut inmedipo Rege. Nam in ipsa fabula a principio, praeter vaticinium in epistola Herculis, nihil est, quod magnum aliquem metum excitet, nisi aliunde spectatores sciant, mortem Herculi impendere. Tum demum, quum Nessi suspectum donum consumptumque solis calore vellus commemoratum est, gravius timere Herculi incipimus duae praecedunt, quamvis egregia, ita sunt comparata, ut studia spectatorum magis ad Deianiram convertant quam quum vident in summa animi moderatione illum, cuius amorem innocenti, ut putat, artificio retinere cupit,

12쪽

perdere, seque ipsam crudelissima illius nece in

infinitum luctum coniicere, non possunt non huius caussa magis etiam metuere, fortunamque eius miserari, quam absentis Herculis. Unde consequi necesse erat, ut, quum consilio poetae persona principalis Hercules esse debeat, re tamen et sacto eas partes sustineat Deianira quae quum, cognito quid patrasset, sese interimat priusquam Hercules in scenam apportatus est, seri non potest, quin postremus sabulae actus, quamvis per se

egregius, tamen non esse necessarius videatur,

quippe re omni, quae instituta fuerat, prorsus peracta. Quod si Herculem prius in scenam adduxisset poeta, Deianiram autem viso et suis oeulis conspecto mariti cruciatu sibi manus inserentem secisset, non solum cohaereret postrema pars bene cum superioribus, sed etiam Hercules, ut Deianirae caussa in scena expositus, multo maiorem moveret miserationem, ubi, quanto magis Deianirae vices doleremus, tanto gravius Herculis nos dolor tangeret quanto autem hunc indignius pereuntem videremus, tanto miserabilior illius appareret desperatio. Eam rationem cur Sophocles non praetulerit, quaerere inutile est sed tamen, si alii ante eum idem argumentum tractarunt, potuit ei, quod saepe tragicis accidere, ut

13쪽

x PRAEFATIO. suum priores aptiora dedissent, variandi caussa aliquid minus apte institueret. Verum etsi compositio argumenti, in quo genere a plerisque est

omni tempore peccatum, non iniuria videtur reprehendi posse, tamen cetera tam apte inventa, tam accurate elat orata, tam docte expolita sunt,

ut hoc nomine haec fabula nemini non maximopere placere debeat. Quod si in his rebus, ut supra dicebam, et ingenium Sophoclis et oratio ita manifesta est, ut vel si alii tragico adscripta esset haec fabula, Sophocli eam, qui hunc nossent, tributuri sorent: non aliter de ea, quod ad poeticas virtutes et orationis elegantiam attinet, quam de ceteris huius poetae tragoediis sentiendum erit. Verum etsi ego mirifice delector poesi Sophoclis, tamen longe alienus sum ab illa, qua plerosque

teneri video, superstitione, quae quadam caeca antiquitatis reverentia etiam ea admiratur, quae ambiguum est utrum in virtutibus, an in vitiis potius numerari debeant. Sic autem sentio: gravem illam et magnificam simplicitatem, qua in Aeschyli oratione conspicua est, nimio illa interdum verborum strepitu sublimitatem quaerens, ita esse ab Sophocle temperatam, ut is docta potius atque artificiosa dictione poesin a vulgari sermone distinguendam putaret Nec mirum,

14쪽

quum ubique videamus homines, ubi simplicitate

satiati sunt, qua in omni re tempore prima est, artificiosiora quaerere. Sed haec admodum periculosa via est, quia dissicile est modum tenere: unde sere, quae docta videri vult oratio, in molestam quamdam implicationem atque intricatio, nem vertit, ex qua interdum difficile est eruere,

quid senserit scriptor. In illo igitur fastigio Sophocles mihi orationem suam constituisse videtur, ita ut ea interdum iam in illam partem inclinet, quae proprior est vitio. Aliter de hac tragoedia iudicarunt Guillelmus Hamaeher Aquisgranensis, qui dissertationem de Sophoclis Trachiniis edidit Berotini a. h. s. XXXI. et qui anno post in iurnis scholasticis p. 897

seqq. censuram illius dissertationis scripsit, Al. Capellmannus Ili quum Deianiram, non Herculem, personam principalem esse contenderunt, verbo magis quam re dissentire a me videntur. Nam ego quoque studia spectatorum magis ad Deianiram converti maioremque de huius sorte metum et miserationem quam de absentis Her. culis fortuna excitari dixi. Nimirum alia est huius appellationis potestas, si sola rei aetae expositio spectatur alia, si alionem qua tractata est res ad animi sensum assectionemque reserimus. Pri-

15쪽

mis tragoediae verbis Deianira neminem dicit ante obitum posse beatum praedicari. Id quum ad

suam vitam applicet, de se metuere videtur, suaeque fortunae cursum denuntiare spectatoribus.

At malum quod metuit pertinet quidem ad ipsam,

verum non est ipsius, sed Herculis, quem in satis sit iam aut vacuam laboribus vitam agere, aut excedere vita. Ergo Hercules is est, cuius sortuna in discrimine est, ut, si rem quae agitur consideramus, hic sit persona principalis esse censendus. o si aut vivo gavisura est Deianira aut dolitura mortuo, id patet secundarium esse. Et ita instituisse Sophoclem argumentum sabulae eo cognoscitur, quod postrema pars tragoediae tota in crudeli morte Herculis versatur. Accedit aliud. Non est enim in iis quae elementa sunt sabulae estis venenatae missio, quae in medio rerum eursu ut aliquid fortuitum ab adventu Iolae arcessitur. Quae res quum eiusmodi sit, ut Beianira vereatur ne ipsa Herculi interitum paraverit, seri non potest quin, quum maxima pars tragoediae absente Hercule agatur, omnis spectatorum cura et sollicitudo se ad Deianiram vertat; quae infelici errore, dum conservare sibi amorem Herculis cupit, et illum sit perditura et sese conscientia culpae in summam desperationem con-

16쪽

PRAEFATIO. XIII tectura. Propterea sic iudicabam, si Deianira, cuius ingenua indoles et ignara doli ulpa praecipue animos spectatorum retinet, persona primaria esset, huius morte finiendam fuisse tragoediam, fierique id potuisse, si illa vel audita morte Ilerculis vel coram viso eius cruciatu sibi manus inferret. Hoc postremum et Hamacherus p. 26. et magis etiam Capellmannus, ut foedum ac detestabile spectaculum vituperarunt profecto, si poeta, quod sumit Capelim annus, Herculem ita se gerentem eaque dicentem, quae scripta habemus, introduxisset. At id neque ego dixeram

neque alius dubitabit qui Sophocles, si ei illud

placuisset, totum postremum actum aliter fuerit conformaturus. Id vero sacere eum potuisse quis negabit, quum secerit in Antigona, in quo Creo, quum obstinatione sua et silio et uxori necessitatem moriendi attulisset, ad ipsa mortuorum corpora saevissimis poenitentiae stimulis conseitur. Sed praetulit in Trachiniis poeta id, quod populares suos exspectare sciebat, ut summi herois interitus rogusque, ex quo eum ad deos sublatum credebant, graviter digneque describeretur. Alia capellmanno in ipsa tragoedia displicuerunt, sed ea partim nunc emendata sunt, par tim recte intellecta non habent quod vituperetur.

17쪽

PRAEFATIO. Codicum notis usus sum iisdem quibus G. Bindorsus. Sunt illi Parisini Bruncia Α, membranaceus et B; tum Vaticanus V littera notatus, arteianus, Venetus. Huius scripturas mihi impertivit Im. exherus, qui eum Parisiis contulerat.

Ceterum si qui sorte mirabuntur quod rarius mentionem secerim . underi, qui et dicaverit mihi mendationum suarum librum, et qua id fecit epistola simul animi eandidissimi veterisque

erga me amoris documentum exhibuerit, cur id fecerim rationem reddendam video. Saepe un- derus quum me viseret, quid sibi de quibusdam locis Trachiniarum videretur, exprompserat, eguautem, ut sit in sermo, e quae mihi subito in mentem Venirent, protuleram, non ut certa, sed ut de quibus amplius quaerendum esset quod asseverabat, Trachinias aliquot locis ab histrionibus interpolatas esse, in dubio relinquebam, donec demonstratum viderem. Ut acceptum ab eo librum

Emendationum perlegi longam ad eum ut amicus scripsi epistolam, qua cur de plerisque mihi dissentiendum esset indicabam. Eadem sere postea notavit Arminius oechi in censura illius libri quae edita est in Diurnis antiquariis a. XLII. lase.

VIlI. p. 74 seqq. Ego quidem de underi in-

18쪽

ventis ea quae neminem probaturum intelligebam, silentio praeterii alia autem, quibus alli quis posse praesertim considentius dictis videretur, non potui quin quamvis invitus paucis attingerem. Est enim underus vir veri amantissimus, alienus ab omni mala arte, iudicio aeri, eoque inprimis euendis adolescentium ingeniis idoneus, sed singulari naturae proprietate ita semper mentem atque oculos in uno tantum puncto defixos habens, ut, quemadmodum qui aliquid per tubum telescopi contemplantur, illud unum cernat acutissime, a ceteris rebus omnibus, etiam proximis et quae bene cognita habet, plane interclusus. Quo sit ut semper aut necessarium quid esse aut seri non posse pronuntiet, et quidem seri non posse etiam quae saeta esse saepissime vel nunc non meminit, vel discere ex libris, si eos in. spiceret, poterat necessaria autem esse etiam quae seri nequeunt ubi vero neutra via sufficit,lertia utitur, stilum Sophoclis, tamquam sibi soli nolum, memorans. Ne quid exaggerare videar, uno utar pusillo quidem, sed apertissimo exemplo et quod ne ipse quidem infitiari possit. In ipsosne Traehiniarum nescio quo pacto obstupescens

ad hunc VerSum,

19쪽

RAEFATIO. miratur in mendationum libro p. 163. quod ne ego quidem ossensus fuerim violatione caesurae. Credo ego alium, si quisquam id miratus esset, eorum aliquem librorum quos de metris scripsi inspecturum fuisse ipse qua est sui fiducia audacter versum sanissimum mutando vitiat. Suspicetur quis fortasse eum ignarum fuisse legis anapaestorum. Minime tunc tantum, cupidus

invenire quod ante se alii non vidissent, erat ignarus. Alioqui septies sese ipse miratus esset, qui septem in aliis locis Sophoclis non ossendisset ad istam caesuram in Aiace v. 146. in Electra v. 4. in Antigona v. 382. in Oedipo Cotoneo v. 1760 et 177 I. in Philocteta v. 445. et

1470. Vellem ego quidem vir optimus quid et

recte et Graece diceretur sibi ab Sophocle, non Sophocli ab se discendum putaret: sed non imputo necessitate naturae suae constricio quae bona fide facit.

20쪽

T PAX IN IAI.

SEARCH

MENU NAVIGATION