장음표시 사용
221쪽
Patria es, tibicumque est bene .socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret , Mundanum inquit , totius enim mundi se incolam, & civem arbitrabatur si) . Quid T. Albutius Nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur 3 cui tamen illud ipsum non accidisset, si in Republiea quiescens. Epicuri legibus paruisset . Qui enim
beatior Epicyrus. quod in palpia vivebat, quam Me trodorus, quod Athenis 3 Aut Plato Xenocratem vincebat, aut Polemo Arcesilam , quo esset beatior Θ Quanti vero ista civitas Σὶ aestimanda est, ex qua boni. sapientesque pelluntur ξ Demaratus quidem Tarquinii Regis nostri pater, tyrannum Cypselum quod serie non poterat. fugit Tarquinos Corinto. & ibi suas fortunas constituit, ac liberos procreavit. Nam stulte anteposuit exilit libertatem domesticae servituti δJam vero motus animi ι solicitudines; aegritudinesque Oblivione leniuntur, traductis animis ad volu ptatem . Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere. semper in pluribus bonis esse sapientem. quia semper si in voluptatibus. Ex quo effici putat ille. quod quaerimus , ut sapiens semper beatus sit. Et iam-he. si sensibus carebit oculorum . si aurium p Etiam; nam ista ipsa contemnit. Primum enim. horribilis ista
caecitas quibus tandem caret voluptatibus 8 cum qui dem
i) Historiam sie refere Plutarchus περι Qυγῆ e
qua urbe Socrates damnatus. Aristiteles ne damnaretur
eis , Themi cles , Arsides , Aleibiades , aliique com plures clarismi expulsi βη , in qua ciυitate oppressit
222쪽
LIBER V. - 2Iydem etiam disputent, caeteras voluptates in ipsis habitare sensibus ; quae autem aspectu percipiantur , ea non versari in oculorum ulla iucunditate: ut ea, quae gustemus, olfaciamus, tractemus, audiamus . in ea ipsa , ubi sentimus, parte versentur, in oculis tale nihil fit. Animus accipit, quae videmus. Animo autem multis modis, variisque delectari licet, etiam si non adhibeatur aspectus . Loquor autem de docto homine .& erudito , cui vivere est, cogitare; sapientis enim cogitatio non serme ad investigandum adhibet oculos advocatos. Et iam si nox non adimit vitam beatam. cur dies nocti similis adimat 3 nam illud Antipatri Cyronaici est quidem paullo obscoenius, sed non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae la- imentarentur, Quid agitis, inquit 3 an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna Appium quidem Vete-' rem illum, qui caecus annos multos fuit, & ex magistratibus, & ex rebus gestis intelligimul in illo suo casu , nec privato, nec publico muneri defuisse. G. adistem Drusi domum compleri consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem. Pueris nobis Cn. Aufidius praetorius & in senatu sententiam dicebat, nec amicis deliberantibus deerat .& Grecam scribebat historiam, & videbat in literis. Diodorus Stoicus, caecus, multos annos nostrae domi vixit . Is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue, quam antea Ver saretur, & eum fidibus Pytagoreorum more uteretur . cumque ei libri noctes, & dies legerentur, quibus in studiis ocu Iis non egebat , tum quod sine oculis fieri posse vix videretur, geometriae munus tuebatur, ver bis praecipiens discentibus, unde. quo. qaamque ii neam scriberent. Asclepiadem ferunt non ignobilem
223쪽
Eretricum philosophum ci cum quidam quaereret,
quid ei caecitas attulisset, respondisse, ut puero uno esset comitatior . Ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat, quod quibusdam Graecis quotidie sie caecitas ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum. Democritus luminibus amissis, alba scilicet, &, atra discernere non poterat; at vero b - in a. mala; aequa, iniqua; honesta, turpia; utilia, inutilia; magna, parva poterat; & sine varietate colorum licebat vivere beate; sine notione rerum non licebat. Atque is vir impediri animi ctiam aciem aspectu oculorum arbitrabatur; & cum alii saepe, quod esset aute pedes. non viderent, ille infinitatem omnem peregrinabatur, sa) ut nulla in extremitate con-s steret. Traditum est etiam , Homerum caecum fui sese . t 3 At ejus picturam, non poesim , Videmus. Quae iὶ Fuerunt philosophi, qui Eretrici, sue Eretriaci appellati sunt, de quibus Cicero multis locis egit, sedia III. de Oratore his verbis. Fuerunt etiam alia genexa philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, Eretricorum , Erillioram, Μegaricorum, Pyrroneorum &c. Asclepiadem auctorem hunc eius sectae fuisses docet Laertius in vita Phoedonis. Victor . Σ MS. Norvic. peragrabat.
de Joan. Bradaeum Misceli. lib. V. cap. s. Et sane Derecte Velleius Paterculas lib. I. cap. s. Homerum si quis caecum genitum putat, omnibus sensibus orbus est . Fia bulam inde natam tradit Didas o τι ob χ ἡτθη ε Θυ μίας, ἡ λα των λοψ παλμῶν ανται. Ex Hebchio Milesio legendum ερκαται. At vero caeeum fuisse nnUus --bitae, cumque velant oculis captum finxere statuari i, quod ex Pausania, o CedreM notavit vir illustis Gisb. Cu- perus. Vide di Leocnem Allatium de Paer. Hom. cap. 8. Da vis .
224쪽
L I B E R U. 22 Iregio, quae ora, qui locus Graecie, quae species sermae, quae pugna , quae acies, quod remigium , qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, at, quae ipse non viderit , nos ut videremus effecerit pquid .go aut Homero ad delectationem animi, a C UO-luptatem , a at cuiquam docto defuisse umquam arbitra-
ipse Democritus agros. & patrimonia sua reliquissent ;liuic discendi , quaerendique divinae delectationi toto se animo dedisse iit 3 Itaque augurem Tyresiam, quem sapientem fingunt poetae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam; at vero Polyphemum Homerus cum immanem, ferumque finxisset, cum ariete etiam colloquentem facit, ejusque laudare sortunas,
quod , qua vellet ingredi posset, & , quae vellet, attingere . Recte hic quidem: nihilo enim erat ipse Cyclops , quam aries ille, prudentior. In surditate vero quidnam est mali λ erat surdaster M. Crassus: sed aliud molestius, quod male audiebat , etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria . Epicurei si nostri Graece fere nesciunt, nec Graeci Latine ; ergo hi in illorum , & illi in horum sermone surdi: omneseque id sa) nos in iis linguis , quas non intelligimus quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus . At
vocem citharoedi non audiunt ἰ ne stridorem quidem serrae tum, cum acuitur, aut grunitum, cum jugula tur sus p nec . cum quiescere volunt, fremitum marmurantis maris. Et si cantus eos sorte delectant, primum cogitare debent, antequam hi sint inventi, maltos beate vixisse sapientes ; deinde multo maiorem
i) Faremus pro Epicurei legendum putat Opici.
quae mihi lectio optima videtur. Notum autem est cum ex Stra re, itim ex aliis Ostieos Campaniae populos.
225쪽
percipi posse legendis his, quam audiendis voluptatem. Tum, ut Paullo ante caecos ad auriam traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum : etenim qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret. Congerantur in unum omnia, ut idem oculis, & turibas captus sit; prematur etiam doloribus acerrimis corpori S οῦ qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem ; sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquet, quam ut causa sit; cur serantur; quid est tandem Dii boni, quod laboremus 3 portus enim praesto est, quo niam mors ibidem est, aeternum nihil sentienti rece Piaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti; Magnum vero . inquit , effecisti, si cantharidis vim Consecutus es. Paulus Persae deprecanti, ne in triumpho duceretur, In tua id quidem, potestate est. Μulta primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non Pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sano periculum est, ne non mortem aut optandam , aut certe non timendam putet .
Mihi quidem in vita servanda videtur illa lex ,
quae in Graecorum conviviis obtinetur. Aut bibat, inquit, aut abeat I . Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi, aut , ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat; sic iniurias sortunae, quas serre nequeas, desu .giendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, toti
dem verbis dicit & Hieronymus. Quod si ii philoso-Phi, quorum ea sententia est. Ut virtus per se ipse ni 'hil valeat; omneque, quod honestum nos. & laudabile esse dicimus, id illi cassam quiddam, & inani vocis
1ὶ In Graeeis est παρονομασια, quae ictum reddit elegantius, ' Η π inquiuat, ἡ ασ2ι Camer.
226쪽
sonu decoratum esse dicant; & tamen semper beatum esse censent sapient om : quid tandem a Socrate, & Pia tone prosectis philosophis faciendum pates Z Quorum alii tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut
ab his corporis externa observent. Alii autem haec nabona quidem ducunt; in animo inponunt Omnia . Quo-ram controversiam solebat tamquam honorarias arbiter judicare Carneades: nam cum quaecumque bona Peripateticis , eadem Stoicis commoda viderentur ; neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis , honae valetudini, caeteris rebus generis ei isdem , quam Stoici; sam ea, re, non Verbis ponderarentur: causam esse desiderandi nexabat. Quare hunc locum caeterarum
disciplinarum philosophi quemadmodum obtinere possint, ipsi viderint. Mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi faeultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur . Sed quoniam mane est eundum, bas quinque dierum disputationes
memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio 3 Ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus; a quo non modo impulsi sui nos ad philosophicas scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo qaantum caeteris profuturi sumus , non facile dixerimus; nostris quidem acerbissimis doloribus, variisque & undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.