M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

laum , Perdiccae filium, qui tum sortunatissimus haberetur , nonne beatum putaret ξ Haud scio , inquit; nunquam enim cum eo locutus se in . Ain tu pan tu aliter id scire non potes 3 nullo modo. Tu igitur ne de Persarum quidem Rege magno potes dicere, beatus ne sit 3 an ego possum , cum ignorem , quam si doctus, quam vir bonus 3 Quid p tu in eo sitam vitam beatam putas 3 Ita prorsus existimo honos, beatus; im Probos, miseros . Miser ergo Archelaus p certe, si injust us.. Videturne omnem hic beatam vitam in una virtute ponere δ quid vero in epitaphiop quo modo idem Nam cui viro inquit , ex se ipso apta sunt Omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa alioram, a at bono casa, aut contrario Pendere ex alterius eventis, & errare coguntur; huic optime vivendi ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic sortis, hic sapiens, hic, &. nasi entibus , & cadentibus cum reliquis commodis, tum maxime liberis, parebit, &obediet praecepto illi veteri r Neque enim Metabitur umquam, nec maerebit nimis,

Luod semper in te ipso omnem spem reponet Jui.

Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sanio, au gustoque sonte nostra omnis manabit oratio. Unde igitur rectius ordiri possumus, quam a communi parente natura Z quae quidquid genuit, non modo animal , sed etiam quod ita esset ortum d terra, ut stirpibus se is niteretur, in suo quodque genere persectum este O Iait Itaque & arbores, & vites, & ea, quae sunt ha miliora, neque se tollere a terra altius possunt , alia semper virent, alia hieme nudata, verno tempore te Pefacta frondescunt , neque est ullum, quod non ita Vigeat interiore quodam motu . & suis in quoque semini bas inclusis, ut aut flores, aut fruges fundat, aut bac Cas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla

vi impediente persecta sint. Facilius vero etiam inbe'

192쪽

stiis, quod his sensus a natura est datus , vis ipsius nam turae perspici potest . Namque alias bestias Dantes aquarum incolas esse voluit; alias volucres, coelo frui libero, serpentes quasdam ἰ quas clam esse gradientes; earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas; immanes alias, quasdam autem cicures I) nonnullas abditas, terraque tectas; atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis animantis vitam trans re non possit, ma et in lege naturae ς & ut bestiis aliud alii praecipui a natura datum est, quod suum quaeque retinet, nec discedit ab eo; sic honum multo quiddam praestantius; et si praestantia debent ea d1 et , quae hahent aliquam comparationem . Humanus autem animus, decerptus ex mente divina ta , cum alio nullo, nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu . comparari potest. Hic igitur , si est excultus, & sietas acies ita curata est, ut ne caecuturierroribus , fit perfecta mens, id est, absoluta ratio; quod est idem, virtus. Et si omne beatum est, cui.nihil deest.& quod in suo si enere expletum atque camulatum est, idque 3 irtutis est proprium; certe omnes Uartat IS CDm potes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit , item cum Aristotele, Xenocrate , Speudippo,

emone . Sed mihi videntur etiam beatissimi ; quia enim deest ad beate vivendum et , qui confidit tuis bonis' aut, qui dissidit, beatus esse qui potest At i) Videtur transtulisse Aristotelis illa ex Polituis . Tων dg ξτα ι - τα μέυ αγελαῖα, Ρα de στοραοικα, σpoutio post Ta μυεν ημ ερα, τα δὲ ἁγρια. Ursin. 2ὶ Loquitur ex Platonicorum , ct Stoicorum sente rio, qui humanos animos Dei esse partes saluerunt . Iervius ad Virgilii Aeni f. VI, 714. anima aeternδest, & suin mi spiritus pars, qua ratione in corpore DORt Otum videt. Davis.

193쪽

At diffidat ne eelse est , qui bona dividit tripertito . Qui enim poterit aut corporis firmitate, aut sortunae stabilitate confidere ξ atqui, nisi stabili, & fixo,& permanente bono, beatus esse nemo potest . Quid igitur eiusmodi istorum est ut milii illud Laeonis si dictum in hos cadere videatur; qui glorianti cuidam

mercatori, quad multas naves in omnem oram maritimam dimisisset, Non sani optabilis ista quidem est, inquit, radentibus apta fortuna . An dabium est, quin nihil sit habendum in eo generoe. quo vita beata complectitur, si id possit amitti Z nihil enim interarescere, nihil extingui, nilni cadere debet eorum , in quihus vita beata consistit; nam qui timebit, ne quid

ex his deperdat, beatus esse non poterit . Volumus Enim, eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, sept m atque munitum, non ut ParVO metu Praeditus sit, sed ut natio. Ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet; se sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui omninoi metu vacat; quae est enim alia fortitudo, nisi animi affectio cum in adeundo periculo, & in labore, ac dolore patiens, tum procul ab omni metu p Atque haec certe non it se haberent, nisi omne honum in una honestate consisteret . Qui autem illam maxime optatam, & expeditam securitatem securitatem autem

ρι ντα Λαμπιν τὸν 'Aιγινἡm1ν , λότι ελκει πλουσιωτεργεἶναι ναυκμηρια πολλα εχων, λομων ἔφη , ου' προσέχω ευδαιμονία. ἔκ σπnuων-. Huiuρ Lampidos inlibi Plutarchus meminit, ut valde divitis . Qui inter rogatus aliquando qua pacto divitias peperisset ξ Magnas respondit, facile ; sed minutas maximo cum labore. Alibi λαριτων legitur. Fit ab Herodoto inevito Lam lonis Aeglaetae Καλλιοπη . Camer . .

194쪽

LIBER V. 19 Inunc appello vacuitatem aegritudinis, in qua vita beata posita est ) habere quisquam potest, cui aut adsit , aut adesse possit multitudo malorum φ qui autem poterit esse celsus, & erectus, & ea , quae homini accidere Pollant , omnia parva ducens, qualem sapientem est evolumus, nisi omnia sibi in se posita esse censebit panLacedaemonii Philippo minitanti per literas, se omnia,

quae conarentur, prohibiturum, quaesiverunt , num secuet etiam mori prohibiturus: vir is, quem quaerimus, non multo facilius tali animo reperietur, quam civitas universa ξ quid ad hanc fortitudinem , de qua loquimur , rem perantia adiuncta , quae sit moderatrix amnium commotionum λ quid potest ad beate vivendum deDIIe et . quum fortitudo ab aegritudine, & ametu Vindicet, temperantia tum a libidine avocet . tum insolenti alacritate gestire non sinat 8 Haec essi Cere virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus es

1 ent explicata .

Atqui eum perturbationes animi miseram, sedationes autem vitam essiciant beatam; duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo, & metus in malis opinatis; in bonorum autem errore laetitia gestiens, libidoque versentur ; cum haec omnia cum consilio.& ratione pugnent: his tu tam gravibus concitationibus, tamque ipss inter se dissentientibus, atque disetractis, quem vacuum, solutum , liberiam videris, hunc dubitabis beatum dicere 3 atqui sapiens semper ita a se fectus est : semper igitur sapiens beatus est : atqui etiam omne bonum laeta hile est; quod autem laetabile, id praedicandum, & prae se serendum: quod tale autem, id etiam gloriosum: si vero gloriosum , certe laudabi te: quod autem laudabile, profecto aetiam honestumsqaod bonum igitur, id honestum . At quae isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt. Solam igitur bonum quod honestam. Ex quo essicitur, honestatet

195쪽

te una vitam contineri beatam. Non lane igitur ea bona dicenda, nec habenda, quibas abundantem licet esse miserrimum . An dubitas, quin praestans valetudine, Viribus. Arma, acerrimis, integerrimisque sensi' bus, adde etiam, si libet, pexnicitatem, & velocitatem, da divitias , honores , imperia, opes, gloriam :si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intem Perans, ii

midas, hebeti ingenio, atque nullo: dubitabiliae eam miserum dicere e qualia igitur ista bona sunt, quae, qai habeat, miserrimus esse possit Z videamus, ne , ut acer Vas ex sui generis granis, sic beata vita ex suissimilibus partibus emci debeat. Quod si ita est: ex bonis, quae sola honesta sunt, essiciendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex his es fici nihil poterit; quo detracto, quid poterit beatum intelligi ' etenim quidquid est , quod bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe approbandum ; quod vero approbaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est; quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile; ex quo essicitur, ut , quod sit honestum, id sit solum bonum. Q aod ni ita tenebimus,

multa erunt, quae nobis bona dicenda sint. Omitto divitias; quas, cum quivis, quam Vis in dignus, habere possit , in bonis non numero;- quod enim est bonum, id non quivis habere potest . Omitto nobilitatem , famamque popularem , stultCram , in pro horumque consensu excitatam. Haec, quae sunt minima , tamen bona dicantur necesse est; candiduli dentes, Venasti L culi, color suavis , & ea, quae Anticlea si

i) Cum Anticlea fuerit UIUA mater , ut inter alios docebunt Servius ad Aen. VI., s 29. θ Scholiastes ad Caulinaehi H mn. in Diau. V. a II. Eoa Iclia autem

196쪽

laniat Ulyssi pedes abluens, lenἰtudo orationis, mollitudo corporis p ea , si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate, quam in vulgi opinione, si ultorum que turba, quod dicatur aut gravius, aut grandius pAt enim eadem Stoici praecipua , vel producta dicunt , quae bona isti. Dicunt illi quidem; sed his vitam beatam compleri negant; hi autem sine iis esse nullam

putant; aut, si sit beata, beati sirinam certe negant. Nos autem volumus beatissimam ; idque nobis Socratica illa concluso ne confirmatur. Sic enim princeps ille

philosophiae disserebat. Iuacis cuiusique animi affectuse et, talem ese hominem ; qualis aurem ipse homo estiet, talem eius esse orationem; orationi autem facta si milia , factis vitam . si Affectus autem animi in bono viro laudabilis, de vita igitur laudabilis boni viri , de honesta . Ergo, quoniam laudabilis, ex quibus, bonorum beatam vitam esse, concluditur. Etenim proh deorumntque hominum si demi parumne cognitum est superio rihus nostris disputationibus, an delectationis εἰ otii consumendi causa locuti sumus , sapientem ab omni concitatione animi , quam perturbationem voco , semper vacare δ semper in animo ejus esse placidissimam pacem' Uir igitur temperatus, constans, sine meta, sine aegritudine. sine alacritate ulla, sine libidine, nonne beatus p at semper sapiens talis ; semper igitur bea tus. Iam vero qui potest vir bonus non ad id , quod laudabile sit, omnia reserre, quae agit quaeque sentit 8 refert autem omnia ad beate vivendum; beata 'nomen sit Nutricis quae apud Homerum O g T. Ulissipedes abluit: usnnulti . libris adversantibus, EurFcliam inculcant ; alii, μνημοπικον hic αμαρτηαα δε picantur.

si Respicit ad Platonis Lib. m. de Rep. pag. 38. Vide er Senecam Epig. CXIV. Davis.

197쪽

igitur vita laudabilis; nec quidquam sine virtute lauri dabile; beata igitur vita virtute conficitur . Atque hoc sic etiam concluditur. Nec in miseravi i quidquam est praedicabile, aut gloriandum; nec in ea, quae nec misera sit, nec beata. Et est in aliqua vita praedicabile aliquid, uat gloriandam, ac praese serendum; ut Epiminondas, si Consiliis nostris Mus es attonssa Laconum ut Africanus,

A sole exoriente. supra moti paludes Nemo est, qui factis aequiperare queat. Quod si beata vita glorianda, & praedicanda , & prae se ferenda est; nihil est enim aliud, quod praedicandum.& prae se ferendum sit . Quibus positis intelligis quid

sequatur; & quidem nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta ; sit aliqd necesse est melius v. ta bearta; quod enim erit honestum. certe fatebuntur esse melius: ita erit beata vita melius aliquid; quo quid

potest dici perversius 3 quid Θ cum satentur satis magnam

si) Epaminondas Thebnuus, non solum belli artibus elarus, sed etiam in liberalibtis studiis , o philosophia excellens, elegos quo dam versus scripsit, quibus res a se gestas celebrabat , qui possea in bosi statuae , quae ei erecta est, insculpti junt . Primus erat id μετέραις βουλαῖς

ταρτα Κεν si ρατο δοξαν, quem hie Ciereo sideliter in Latinum convertit . Graecus es apud Plutarchum in Commentario . cui titulus est, Isod nemo potest iucunde vivere sequ/ns praecepta Epicuri. Integrum Epigramma

fuit huiusmodi.

198쪽

gnam vim esse in vitiis ad miseram vitam . nonne fatendam est, eandem vim in Virtute esse ad beatam vi, tam 8 contrariorum enim contraria sunt consequentia .Qao loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai ; qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis, & eXterna; tantum propendere illam boni lancem putet, ut terram, & maria depri

mat .

Qaid igitur, aut hanc prohibet, aut etiam Xenocratem illum gravissimum Philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem & extenuantem caetera ,& abiicientem , in virtute non beatam modo Vitzm , sed etiam beatissima in ponere Θ quod quidem nisi iit, virtutum interitus consequetur. Nam in quem cadit aegritudo. in eandem metum cadere necesse est; est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio. In quem autem metus, in eandem sermido , timiditas, pavor, ignavia. Ergo ut idem vincatar interdum, nec putet ad se praceptum illud Atrei pertinere. . Proinde ita piarent in se vita, ut vinci nesciant. Hie autem vincetur , ut dixi ; nec modo vince tur, sed etiam serviet. At nos virtutem semper liberam volumus, semper invictam . Quae nisi sunt; sublata virtus est. Atqui si in virtute satis est praes dii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate, satis est enim certe in virtute, ut sortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo. & quidem ut nulla re umquam terreamur, semperque smus invicti. Sequitur, ut nihil poeniteat, nihil desit , nihil obstet. Ergo omnia pro fluenter, absolute , prospere; igitur beate. Satis aurem ad sortiter vivendum virios pCtest; satis ergo etiam ad beat ε. Etenim ut stultitia , etsi adepta cst quod concupivit, numquam se tamen tutis consecutam putat οῦ lic sapientia semper eo contenta cst, quod adest ,ucque eam umqua ua lui poenitet.

199쪽

1 6 TUS C. QUA EST.

Similemne putas C. Laelii unum Consulatum sui ΠΩ & eum quidem cum repulsa sic cum sapiens, &bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non Populus a bono Consule potius, quam ille a vano Po pulo repulsam serip in sed tamen, utram malles, te, si potestas esset, semel, ut Laelium, consulem. an ut Cinnam, quater non dubito, tu quid responserus sis. Itaque video cui committam. Non quemvis hoe idein

interrogarem; responderet enim alius sorta se . se non modo quatuor Consulatus uni anteponere ; sed unum diem Cinnae multorum , & clamorum Virorum totis aeta

tibus. Laelius si digito quem attigisset. poenas dedisset ς at Cinna, collegae sui, consulis Cn. Octavit, praecidi caput iussit, P. Crassi , L. Caesaris nobilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi, militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi, quos ego audierim; C. Caesaris, in quo mihi videtur fuisse specimen humanitatis, salis, sua Vitatis, leporis. Beatusne igitur, qui hos interfecit' mihi contra non solum eo videtur miser, quod ea fecit; sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret. Et si peccare nemini licet. Sed sermonis errore labimur; id enim licere dicimus, quod cuique conceditur. Utrum tandem beatior C. Marius, tum, cum Cimbricae victoriae gloriam eum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio. nam huic illum dico simillimum an cum cl- vili bello victor, iratus necessariis Catuli deprecantihus non semel respondit, sed saepe . Moriatur in quo beatior ille, qui huic nefariae Voci paruit; quam is ,

qui tam scelerate impera Vit; nam cum accipere , quam facere praestat iniariam; tum morti iam ipsi adventanti paullum procedere sit, viam, quod secit Catulus, quam, quod Marius, talis viri interitu sex suos obruere Consulatus , contaminare eXtremum tempus

200쪽

Daodequadraginta annos tyrannus Syracusanorrum fuit Dionysius , cum V. & XX. natus annos domina intum occupallet. Qua Pulchritudine urbem, quibus au- em opibus praeditam, servitute oppressam tenuit civitatem Θ Atqui de homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus summam fulsis eius in victu temperantiam, in rebusque gerendis visum acrem, & industrium , eundem tamen maleficum natura, & injustum. Ex quo omnibus, bene veritatem intuentibus videri necesse est, miserrimum, ea enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia se poste censebat ;consequebatur . Qui cum esset bonis parentibus, atque honesto loco natus et si quidem alius alio modo tradit abundaretque aequalium familiaritatibus , α

consuetudine propinquorum , haberet etiam more Graeciae quosdam adolescentes amore coniunctos; credebat eorum nemini; sed iis, quos ex familiis locupletum servos delegaret, quibus nomen servitutis ipse detraxe rat . & quibusdam convenis, & seris harbaris corporis custodiam committebat. Ita propter latastam dominatus cupiditatem in carcerem quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido, ancillarique aristificio regiae virgines, ut tonstriculae, tondebant harisbam , & capillam patris . Et tamen ab iis ipfs , cum iam essent adultae. serrum removit . instituitque , ut

candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi , & capillam adurerent si) . Cumque duas uxores haberet, A

11 Inter se disicrepant auctores . Cic. Offic. lib. II.

cap. 7. Dion usius cultros metuens tonsorius, candenti

SEARCH

MENU NAVIGATION