M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ristomachem civem suam , Doridem autem Locrensem: si e noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur, &perscrutaretur ante . Et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset , eiusque sosIae transitum ponticulo ligneo coniunxiiset : eum ipsum cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, condionari ex turri alta solebat. Atque is cum pila ludere vellet studiose enim id factitabat runicamque poneret, adolescenta io , quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris iocans dixisset; Huic quidem certe vitam tuam commitis, arrisiisetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum, quia viam demonstravisset interimendi suis alterum, quia id dictum risu approbavisset. Atque eo facto sic doluit, ut nihil gravius tulerit in vitat quem enim vehementer amarat Deciderat. Sic distrahantur in contrarias partes imyci tentium cupiditates. Cum huic obsecutus sis , illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipso iudicavit, si quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius assentatoribus si Damocles commemoraret in sermone copias eius, opes, majesta' tem . dominatus, rerum abundantiam . magnificentiam aedium regiarum ; negaretque umquam beatiorem quem quam πρεσ8ύτερ γ Διονυ γ, 'ωσε μεδὲ τῆς κ=φαλκὶς τας τριχας αῖελξIν κουρικαῖς μαπκίραις, αλλα των - τις επιφοι- των ' ἀνθρακι τὴν κομην περιεκ ιεν. Insignis baiore different ae memineruut Diodorus Siculus. Bibl. lib. XX. O Valerius Maxi inus lib. IX. Davis. i in Sententia, ct ratio magno argumento sunt hie Iegendum esse indicavit.

Σὶ Ac has Histiriam respicit Horatius lib. III.

202쪽

nssam fili Te : Visne igitur , inquit, o Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eanuum degustare.& fortunam experiri meam Cum se ille cupere dixi sese t. collocari jastit hominem in aureo lecto, strato pii lcherrimo, textili stragulo . magnificis operibus picto; abacosque complures ornaVit argento , auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere , eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. Aderant unguenta, Coronae, incendebantur odores: mensae conquilitissimis epulis extruebantur . Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu, fulgentem gladium e lacunari feta equina aptum , dimitti iussit , ut impenderet illius beati cervicibus. 'Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum et nec manum porrigebat in mensam et jam ipsae defluebant coronae ;denique exoravit tyrannam, ut abire liceret . quod iam beatus nollet esse. Satisne videtar declara sIe Dionysius nihil esse ei beatum , cui semper aliquid terroris impendeat λ Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad justitiam remigraret, civibus iae libertatem & iura reddereti iis enim se adolescens improvida aetate irretierat erratis, eaque commiserat, ut lalvus esse non posset, si sanus esse coepi sset . ' Quantopere vero amicitias desideraret, quarum in. si deliti te in extimescebat , declaravit in Pythagoreis duobus illis si), quorum cum alterum vadem mortis accepisset; a iter, ut vadem suum liberaret, pracsto fui Di et ad horam mortis destinatam . Utinam ego, inquit, tertius vobis amicus ascribereri Quam huic erat mi

203쪽

sermone omnino familiarii homini praesertim docto a puero, & artibus ingenuis erudito . Musicorum vero perstudiosam, poetam etiam tragicum ; i) qua in bonum nihil ad rem: in hoc cnim genere nescio quo pacto magis, qaam in aliis, saum cuique pulchram est; adhuc neminem cognoui poetam , s & mihi suit cum Λ- quinio amicitia j qui sibi non optimus videretur sa). in se res habet, Te tua, me dei ectant in ea. Sed ut ad Dionysium redeamus, omni cultu , & victu humano carebat; vivebat cum fugitivis, cum facinorosis, cum barbaris 3); neminem, qui aut libertate dignus esset, aut vellet omnino liber esse , sibi amicum arbitrabatur . Non ogo iam canν huius vita, qua tetrius, miserius, detestabilius excogitare nihil postum, Platonis. aut Archyrae vitam comparabo , doctorum hominum , & planei apientium . Ex

si in Tragoedias scripsisse Gondisium his verbis te tur

Iippo traditum refert , utrumque honesorum hominum

conssetudinem refugisse, o delectatum fuisse nihili, ac

futilibus , ct scurris, ac assentatoribus : quin etiam cupide utrumqGe βblevase eos , qui Patrimonis ebrietate, Onlon ab uinessent . i.amer.

204쪽

LIBER V. 2OIEx eadem urbe humilem homunculum a pulvere si ,& radio excitabo. qui multis annis post fuit, Archimedem . Cuius ego Quaestor ignoratum ab Syracusanis,

stitum vepribus, & dumetis indagavi se palcrum; tenebam enim quosdam si nariolos , qaos in ejus monumen to esse inseriptos acceperam; qui declarabant in summo sepulchro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego aurem cum Omnia collustrarem oculis est enim ad portas Agragianas sa magna frequentia sepulcrorum animadverti colamellam non multum e dumis eminentem : in qua inerat sphaerae figura , & cylindri. Atque ego statim Syraculanis erant autem principes mecum . dixi, me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem Immissi cum falcibus multi purgarunt, & aperuerunt locum. Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam

iὶ Pulverem geometricum significat, quo machi- uarii commentatores, ct geometriae disciplinae sientes varias formas, figurasque describunt 3 De Archimede m moriae proditum es, interfectum esse, dum intentus formis est, quas tu pulvere descripserat. Mutarchus quoque auctor est , regiam Dion A pulverulentam fuisse, ob eo-κYm multitudinem, qui geometricas in puIvere figuras stribebant. Radium vero virgam dici, qua geometrae tineas . formant, indicaut que, nemo vel mediocriter doctus ignorat, qui illud Virgilianum , vel tantum legerit. Descripsit radio totum k qui gentibus orbem. Beroald.

13 Ακραγας est Graecis Urbis nomen , a fluvio,. quo ct Virgilius ἡῖs: Arduus inde Agragas &c. Forma

autem Letina dixere Agrigentum . unde Agrigentinus: sed θ a Graeco Aκραγαντῖνω sit; de hae igitur forma quaerecdum diligentius . Significari enim puto portas , quo Agrigentum petentes tendere solebavi. Camer.

205쪽

ΣΟΣ TUS C. QUA EST.

basim accessimus, apparebat epigramma exesis poste rioribus parti bas verit culorum , dimidiatis fere . Ita nobilissima Graeciae cikitas, qaondam vero etiam doctissima. Qi civis unius acutissimi monumentum ignorasset , niti ab homine. Arpinate didicisset. Sed redeae unde aberravit oratio. Q ais e it eni in omnium , qai modo cum musis . idest, cum hamanitate, .la cum do ctrina habeat aliqaod commercium, qui se non hunc mathematicum malit, quam illum tyrannum 3 Si vitae

modum actionentque quaerimus alterias mens rationinibus agitandis exquiren lisque alebatur, cum oblectatione solertiae: qui est unus suavistinus pastus animorum; alterius caede, & iniuriis cum & diurno, &N nocturno meta. Age confer Demo eri tam , Pythago ram , Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum. & dele tationibas antepones 8 Etenim quae Pars optima eli in homine, in ea situm elle nec elle est il- l ad , quini quaeris, optimum. Quid est autem in homine sagaci, ac bona mente melius p Ejus bono fruendum est igitur . si beati esse volumus: bonum autem mentis est virtus: ergo ligc beatam vitam contineri necessse est. Hinc omnia, quae palchra, honesta, praeclara dant,

ut supra dixi, sed die endam illud idem paullo uberius

videtur; plena gaudiorum sunt. Ex perpetuis nate triplenisque ga adiis cum perspica uin sit vitam beatam existere , sequitur ut eo existat ex honestate.

. Sed . ne Verbis solum attingamus ea, quae volamus ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognition pna, . intelligentiamque convertant . Samatur enim nobis quidam praestans

vir optimis artibus, isqne animo parumper ,& cogitatione fingatur. Prinum ingenio eximio sit, nec elie est; tardis, enim mentib4s virtus non facile committitur ci)dein

206쪽

deinde ad investigandam veritatem studio in ei tato. Ex quo triplex ille animi Aetus existet, unus in cognitione rerum positus. & iii explicatione naturae; alter in deseriptione eX petendarum fugiendarumve rerum ἰ tertius in jadicando , quid culque rei sit consequens , quid reput nans ἰ in quo inest omnis tum subtilitas disserendi tum veritas judicandi. Q ao tandem igitur gaudio affici neeesse est sapientis animum cum his habitantem , pernoctantemque curis Z Ut cum totius mundi si motus conversionesque perspexerit, sideraque viderit innumerabilia coelo inhaerentia cum ejus ipsius motu congruere certis infixa sedibus 8 Septem alia suos quaeque tenere cursus, multum inter se aut altitudine, aut humilitate distantia, quorum vagi motus, rata tamen &certa sui cursus spatia definiant ' Horum nimirum aspectus impulit illos veteres, & admonuit, ut plura quaererent . Inde est indagatio nata initiorum , & tanquam

seminum , unde essent Omnia orta, generata, concre

ta; quaeque cuiusque generis, vel inanimi, vel animantis, vel muti, Vel loquentis origo , quae vita . qui interitus, quaeque ex alio in aliud vicissitudo , atque mutatio; unde terra , & quibus librata ponderibus , qai bus cavernis maria sustineat; in qua omnia delata gravitate mediam mundi locum semper expetant, qui est 'idem infimus in rotundo. IHaec tractanti animo, & noctes & dies cogitanti. existit illa a Deo Delphis praecepta cognitio, ut ipsa

se mens cognoscat, coniunctamque cum divina mente

se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur; ipsa

enim elegantius habent . pro committitur , Comitatue ; id est tardorum ingeniorum raro virtus comes est, atque ea

i) Mundus hoe in loco Coelum denotat; nain terram immotain stare censebant plerique veterum . Da vis.

207쪽

aο4 TUS C. QUA EST.

enim cogitatio de vi, & natura deorum studium iniscendit illius aeternitatis imitandae, neque se in brevitate vitae collocatam patat, cum rerum causas alias ex aliis aptas, & necessitate nexas videt. Q aibus ab aeterno tempore fluentibas in aeternum ratio tamen, mensque, moderatur . Haec ille intuens , atque suspiciens, vel potius omnes partes , Orasque circumspiciens, quanta rursus animi tranquillitate humana, &citeriora considerat Z Hinc illa cognitio virtutis existit, efflorescunt genera, partesque virtutam; inveni tur, quid sit, quod natura spectet extremum in bonis, quod in malis ultimum . quo referenda sint ossicia. quae degendae aetatis ratio diligenda. Quibus & talibus rebus exquisitis, hoe vel maxime essicitur , quod hae disputatione agitamus, ut virtus ad beate vivendum sit se ipsa contenta. Sequitur tertia, quae Per omnes partes sapientiae manat, & funditur, quae rem

definit, genera dispertit, sequentia adiungit, persecta concludit, vera & falsa diiudicat, disserendi ratio, &lcientia. Ex qua cum summa utilitas ex Isiit ad res Ponderandas, tam maxime ingenua delectatio, & digna sapientia . Sed haec otii. Transeat idem iste sapiens ad Rempublicam tuendam ; quid eo possit esse Praestantius, cum contineri prudentia utilitatem civium cernat, iustitia nihil in suam domum indu derivet, reliquis utatur tot tamque variis virtutibus 8 Adjunge fructum amicitiarum si in; in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens, & pliene con spirans, tum summa jucunditas e quotidiano cultu. atque victa. Quid haec tandem vita desiderat, quo sit beatior Θ cui resertae tot, tantisque gaudiis, fortuna

ipsa i) De hoc longa ess disputatio opud Arist. lib.

IX. Et bio ortim . A. Mansi.

208쪽

animi, id est Virtutibus, beatum est, omnesque sapientes iis gaudiis periruuntur; omnes eos confiteri beatoses e necesse est. A. Etiamne in cruciatu, atque tormentis st M. Antu me in viola putabas aut in rosa dicere' an Epica

ro, qui tantam molo induit personam Philosophi, &sbi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit ; quod

quidem . ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti. esse tempus, et ii uratur, torqueatur , secetur, quin possit exclamare, Quam pro nihilo puto l cum praesertim omne malum dolore definiat , bonum voluptate; haec nostra honesta turpia irrideat, dicit lue nos in vocibus occupatos inanes sonos fundere, neque quidquam ad nos perti re, nisi quod aut leve, qui asperum in corpore sentiatur. Huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio serarum. oblivis ei licebit sui 3 & tum fortunam contemnere, cum si omne & bonum eius, S malum in potestate sortuna or tum dicere se beatum in summo cruciatu, atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum Z Nec vero inas hi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, sir initatem animi . tur stitudinis verecu*diam , exercitati amnem , consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem: sed una se dieit recordatione acquiescere praeteritarum voluptatume ut si quis aestuans , cum vim caloris non facile patiatur, recordari

velit, se aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus eircumfusum fuisse; non enim video, quo modo sedare possi ut mala praesentia praeteritae voluptates. Sed cum is dicat semper beatum elle sapientem , caldicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret quid nam faciendum est iis, qui nihil expetendum , nihil in bonis ducendum , quod honestate careat, existiman t

209쪽

me quidem apctore etiam Peripatetici, veteresque A cademici balbutire desinant aliquando, aperteque, &clara voce audeant dicere, beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram. Sint enim tria genera honorum , ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus, quam soleo, in 'telligo, recedamus; sint san. illa genera bonorum; dum corporis , & externa iaceant humi , & tantummodo, quia sumenda sunt, appellentur bona; alia autem divina illa longe, lateque se pandant, coelumque con tingant, ut ea qui adeptus sit, cur eum beatum. mo - do, & non beatissi inum etiam dixerim Z dolorem vero sapiens extimescet Z is enim huic maximae sententiae

repugnat. Nam contra mortem nostram , atque nostro rum, contraque aegritudinem, & reliquas animi pernturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati, & parati: dolor esse videtur acerrimus virtuti adversarius; is ardentes faces intentat; is sortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debellaturum minatur. Huic igitur succumbet virtus p huic beata sapientis, & constantis viri vita cedet 8 quam turpe 3 o dii bonit Pueri Spartiatae non ingemiscunt verberum dolore laniati. Adolescentium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione certantes pugnis , calcibus , unguibus , in orta denique ut exanimarentur, priusquam se victos saterentur. Quae barbaria India vastior, aut agrestior p in ea tamen gente primum ii, qui sapientes. habentur nudi aetatem agunt & Caucasi nives . hiemalemque vim perserunt sine dolore; cumque ad flammam se

applicaverint, sine gemitu aduruntur. Mulieres vero in India, cum est cuiusque earum vir mortuus, in ertamen, iudiciumque ventu et, quam plurimum ille

lilexerit: plures enim singulis sole nr esse nuptae . Quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis, una cum Vim ,

210쪽

ro in rogum imponit ar; illa victa . moesta discedit.

Numquam naturam mos Vinceret; est enim ea scin pedinvicta. Sed nos uini, is, deliciis, otio, languore, desidia animum infecimus; opinionibus, maloque more delinitum mollivimus. Aegyptiorum morem quis ignorat ξ quorum imbatae mentes pravitatis erroribus . quamvis carnificinam Prius labierint, quam ibim , aut aspidem , aut selem, a at canem , aut crocodilumi violent: quorum etiam si imprudentes qui 'pia in secerint. poenam nullam recuscipi . De hominibus loqaor: quilhestiae Θ non frigus, non famem, non montivagGs, at que silvestres curius , lustrationesque patiuntur ξ non Pro suo parta ita propugnant, ut vulnera excipiant nullos impetus, nul os ictus reformident y omitto, quae Perserant , quaeque patiantur ambitiosi honoris caussi ilaudis studiosi , gloriae gratia; amore incensi , cupiditatis. Plena vita exemplorum est . . iSed adhibeat oratio modum, & redeat illuc, unde deflexit o Dabit . dabit, inquam. se in tormenta vita beata: nec iustitiam, temperantiam, in primisque

fortitudinem, magnitudinem animi, patientia prosecuta, cam tortoris os viderit, consistet : Virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatam profectis re

sistet extra' fores ut ante dixi limenque carceris :quid enim i a foedius, quid deformius sola relicta , comitatu pulcherrimo te gregata λ quod iamen si) fieri nullo

pacto pstin r nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt , nec illa sine Virtutibus . Itaque eam tergiversari non sinent, secumque rapient ad qclem cunque ipsae dolorem, cruciatumque ducentur: sapientis

SEARCH

MENU NAVIGATION