M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

est enim proprium, nihil, quod poenitere possit, facere, nihil invitum; splendide. c.onstanter , graviter, honeste omnia, nihil ita expectare , quasi certo futurum; nihil, cum acciderit, ad mitrari, ut inopinatum, ac novum accidisse videatur; omnia ad suum arbitrium

reserrς ; suis stare iudiciis. Quo quid sit beatius. Mi

Iii certe in mentem venire non potest. Stoicorum quidem facilis conelusio est. Qui cum sinem bonorum csse lenierint, congruere naturae, cumque ea conve

nienter vivere ἰ cum id si in sapiente situm; non officio solam, verum etiam potestate, sequatur necesse est, ut cujus in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata sit. Ita sit semper vita beata sapientis. Ha bes, quae fortissime de beata vita dici putem, &, quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam verissime.

A. Melius quidem afferre nihil possum; sed a te

impetrarim libenter, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae, li-hasque ex omnibus quodcumque te maxime specie Ve' ritatis movet; quod paullo ante Peripateticos, Veto remque Academiam hortari videbare , ut sine retra ctatione libere dicere auderent, sapientes esse semper beatissimos, id velimia udire, quemadmodum his Pute Sconsentaneum esse id dicere , multa enim a te contra istam sententiam dista sunt, & Stoicorum ratione con

cluis . M. Utamur igitur libertate; qua nobis solis in philosophia licet uti; quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnes partes, ut ab aliis posuit ipsa per se nullius auctoritate adiuncta , judicari. . Et quo niam videris hoe velle, ut, quaecumque dissentientium philosophorum sententia de sinibus sit, tamen virtus satis habeat ad vitam beatam praesulii ; quod quidem Carneadem disputare iblitum accepimus, sed is, ut contra Stoidos, quod studiosissime semper refellebat, ω -

212쪽

LIBER V. 2o9& contra quorum disciplinam ingenium eius exarierat, nos illud quidem cum pace agemus. Si enim Sic ici fines bonorum recte posuerunt: consecta res cst ; necesse est semper beatum esse sapientem Sed quaera mus unamqnamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum beatae vitae possit omnium sententiis, & disciplinis convenire. Sunt autem hae de sinibus , ut opinor, retentae , defensaeque sententiae : primum simplices quatuor. Nihil bonum, nisi bonestum, ut Stoici; Nihil bonum, nisi voluptatem, ut Epicurus; Nihil bonum , nisi vacuitatem iij ut Hieronymus; Nihil bonum, nisi natu

rae primis honis aut omnibus, aut maximis frui , ut Carneades contra Stoicos differebat. Haec igitur simplicia: Illa mixta. Tria genera bonorum maxima animi , secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici ;nec multo, veteres Academici secus. Voluptatem cum

honestate Dinomachus, & Callipho copulavit. In dolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit e Hae sunt sententiae , quae stabilitatis aliquid habeant rnam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli, nonnullorumque aliorum evanuerunt. Hi quid possint obtinere, videamus , omissis Stoicis : quorum satis videor defendi me sententiam. Et Peripateticoram quidem explicata causa est; praeter Theophrastum , &, si qui illum secuti, imbecilsus horretit dolorem, & resormidant. Reliquis

quidem licet facere, quot serδ faciunt, ut gravitatem , dignitatemque virtutis Oxaggerent. Quam cum

o ad

iὶ Doloris nimirum Lactantius Div. Distit. Lib. III. p. 7. Summum bonum posuit Hieronymus in non dolendo. Gemens Alexandrinus Strom. Lib. II. ' Ο τε Ιερύγνυιιs, b Περιπατετικὸς τελω μεν εινα1 τὸ ωοχλητωρ, ζ,iv . Vide Ciceronem de Pin. Lib. II. Cop. 2,nς Tusc. Lib. II. Davis.

213쪽

ad coelum extulerint, quod facere eloquentes homi nes copiose solent ; reliqua ex collatione facile est Conterere, atque contemnere; nec enim licet iis, qui laudem cum dolore petendam esse dicunt , negare , eos esse beatos, qui illam adepti sunt. Qaamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beatti longe, & late patet. Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur; non si altera semper omni danno, altera Om nis tempestatis calamitate semper vacet; sed si multqmaiore ex parte extat in utraque felicitas ; sic vita,

non solum si undique reserta bonis est, sed si multo

maiore, & graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest. Sequetur igitur bonorum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem, cumque ea de scendet in taurum, Aristotele, Xenocrate , Speusippo, Polemone auctoribus, nec eam minimis blandimentis corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit, Diodorique sententia; quorum uterque honestatem sic complecti- tur, ut omnia, quqe sne ea sui, longe, & retro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius penatant tamen, Epicurus, Hieronymus, & si qui sunt, qui disertum illam Carneadem curent defendere; nemo est enim qui eorum bonorum animum non Putet judicem, eumque condocefaciat, ut ea , quae bona malave Videantur possit contemnere . Nam quae tibi EPicuri videtur, eadem erit Hieronymi, & Carneadis causa , & herete omnium reliquorum; quis enim Pa ram est contra mortem aut dolore ni paratus p ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem Volumarium dicimus. Quid Θ is tibi mortemne videtur, an dolorem timere λ qui eum diem, quo moritur, bea tam appellat et maximiique doloribus assectus, eos ipsos inventorum suorum memoria, & recordatione confα-

Diuiliges ty

214쪽

L I B E R V. 2IItat si) : nee haec sic agit, ut ex tempore quasi effuti

re videatur; de morte enim ita sentit, ut, dissoluto animante , sensu in extinctum putet sa): quod autem sensu careat, nihk ad nos id iudicet pertinere . Item de dolore certa habet quae sequatur 3 quorum magnitudinem brevitate consolatur , longinquiratem levitate. Quid tandem 3 isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent , quam Epicurus Zan ad caetera, quae mala palantur, non & Epicurus,& reliqui philosophi satis parati videntur Z quis non Paupertatem extimescit neque tamen quisquam phi- . losophorum . Hic vero ipse quam parvo est contentus nemo de tenui victu plura dixit ; etenim quae res pecuniae cupiditatem afferunt, ut amori, ut ambitioni, ut quo tidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab iis omnibus rebus absit , cur pecuniam magnopere desideret, vel potius curet omnino' An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecula iam ducere; nostrates philo sophi facere ncia poterunt in Illius epistola fertur his' verbis: Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegmen , calciamentam , solorum callum ;cubile, terra; pulpamentum fameS; lacte, caseo, carne vescor. Quare ut ad quietum me licet venias. Munera autem ista quibus es delectatus , vel civibus tuis, vel diis immortalibus dona . Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura

i) Respicit Cicerit ad Epicuri Epistolam de qua

215쪽

vitiosa detorsisset, hoc eodem animo esse potuerant . Socrates, in Pompa cum magna vis auri argentique ferretur, Quam multa non desiderol si inquit. Xenocrates , cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent , quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxima a adduxit legatos ad cenam in Academiam ; iis apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Cum postridie rogarent eum , cui numerari iuberet; Quid λ vos hesterna , inquit, cenula non intellexistis, ine pecunia non egere ξ quod cum tristiores vidisset, XXX. minas accepit, ne asper nari regis liberalitatem videretur. At vero Diogenes

liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret siquid sibi opus esset, Nunc quidem paullum, inquit, a sole absis, offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat, quanto Regem Persarum Vita , sortunaque superaret. Sibi nihil deesse; illi nihil satis umquam sere; se ejus voluptates non desiderare, quibus nunquam satiari ille posset; suas eum consequi nullo modo posse. Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis sertasse subtiliter, utiliter tamen:

partim esse naturales & necessarias, partim naturales ,& non necessarias, partim neutrum : necessarias satiari posse paene nihilo: divitias enim naturae parabiles esse . Secundum autem genus cupiditatum , nec ad potiendum difficile censet , nec vero ad carendum . Tertias, quod essent plane inanes, neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem attingerent , funditus eiiciendas putavit. Hoc loco multa ab Epicureis dispalantur, eiseque voluptates sigillatim extenuantur : quarum genera no DContemnunt; quaerunt tamen copiam; nam & obscoe

si Respicit ad Soc otii illud, quod refert Dῖρον ,ποσων ἐγὼ χρεῖαν hin , Ursin .

216쪽

1ias voluptates, de quibus multa ab illis habetur orario. faciles, communes, in medio sitas este dicunt easque, si natura requirat, non genere, aut loco, aut

ordine; sed forma, aetate, figura metiendas Putant ;ab iitque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo, aut officiam, aut fama postulet; omninoque genus hoc voluptatum optabile ei Ge; si non obsit; prodesse numquam . Totumque hoc de voluptate sic ille Praecepit, ut voluptatem ipsam per se, quia Voluptas sit, semper optandam, expetendan que patet; eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper est e fugiendum itaque hac illarum compensatione sapientem, ut voluptatem fugiat, si ea uiatorem dolorem effectura sit: & dolorem luseipiet majorem effi- Cientem voluptatem ; omniaque iucunda , qaanqeam sensu corporis judicentur, ad animum reserri tamen. Quocirca corpus gaudere tamdiu , dum praesentem se

tiret voluptatemr animum & praesentem percipere pariter cum corpore, & prospicere venientem, nec praeteritam praeterfluere sineret ita perpetuas , & contextas voluptates in sapiente sor' semper , cum expectactio speratarum voluptatum perceptarum memoria iungeretur. Atque iis similia ad victum etiam transferuntur , e X tenuanturque magnificentia , do sumptus epularum , quod parvo cultu natura contenta sit.

Etenim quis hoc non videt, desideriis ista condiri omnia λ Darius in fuga, cum aquam turbidam. & cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. Numquam videlicet sitiens biberat. Nee

esuriens Ρtolemaeus ederat: cui cum peragranti Aegyptum , comitibus non consecutis . cibarius in casa

panis datus esset, nihil visum est illo pane incundius.

Socratem serant. cum usque ad vesperum contentius ambularet , quaesitumque esset ex eo, quare id faceret; respondisse, se, quo melius coenaret, Obsonare

217쪽

ambulando famam. Quid 3 victum Lacedaemoniorum in Phiditiis nonne videmus 3 Ubi cum tyrannus Coe navisset Dionylius, negavit se jure illo nigro, quod coenae caput erat, delectatum si). Tum is, qui illa

Coxerat , minime mirum, condimetria enim desuerunt.

Quae tandem, inquit ille Labor in venatu, sudor ,

cursus ab Eurota, fames, sitit. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur. Atque hos non Ex

hominum more solum , sed etiam ex bestiis intelligi Potest, quae . ut quidquid obiectum est, quod modo a

natura non si alienum eo contentae non quaerunt am

plius. Civitates quaedam universae, morte doctae , Par simonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paullo ante diximus . Persarum a Xenophonte victus exponitur , quos negat ad panem adhibere quidquam, praeter na sturtium . Quamquam . si quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra, arboribusque gi gnuntur cum copia facili , tum suavitate praestantia pAdde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu; adde integritatem valetudinis. Conser sudantes , ructantes, resertos epulis, tanquam opimos boves: tum intelliges , qui voluptatem maxime sequantur , eos minime consequi; jucunditatemque victus esse in desiderio . non in satietate. Timotheum, clarum hominem Athenis, & principem civitatis, serunt, cum coenavisset apud Platonem, eoque convivio admodum delectatas esset, vidissetque eum postridie, dixisse ; Vestrae quidem coenae non solum in praesentita, sed etiam postero die iucundae sunt. Quid, quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo, & potione completi Est praeclara epistola Platonis ad Dionis propinquosa in qua seriptum est his sere verbis: Quo cum venissem, vita ι) PIratarchus in lacurgo Ursin .

218쪽

LIBER V. iis

illa beata, quae ferebatur. plena Italicarum, Siracusa tiara inque inen sartam . nullo modo mihi placuit . bis in die satarum fieri; nec umquam pernoctare solum ἰ caeteraque, quae comitantur huic Vitae. in qua sapiens homo efficietur ramquam , moderatus vero multo minus. Q ssae enitri natura tam mirabiliter temperari potest pQuomodo igitur jucunda vita potest esse , a qua absit Irudentia ξ Abiit moderati OZ Ex quo Sardanapali opulentissimi Syriae Regis si error agnoscitur; qui incidi jussit in busto.

Haec habeo . quae edi, quaeque exsaturata Iibido missis: at illa iacent multa, ct praeclara relicta. Quid aliud. inquit. Aristoteles i in bovis, non in Regis sepulchro inscribere; p haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat . quam seue batur . Cur igitur divitiae desiderentur 3 Aut ubi paupertas beatos esse non sinit 3 Signis eredo; tabulis. ludis . Si quis est , qui his delectetur . nonne melius tenues homines fruuntur, quam illi, qui his abundant

Est enim earum omnium rerum nostra in urbe summa in publico copia . Quae qui privati habent, nee tam multa , & raro vident, cum in sua rura venerunt. . Quos tamen pungit aliquid, cum . illa unde habeant, recordantur. Dies deficiet, si velim paupertatis causam de senilere; aperta enim res est; & quotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus

egeat . quam vilibus . . .

Num igitur ignobilitas aut humilitas , aut etiam popularis ossen fio sapientem beatum esse prohibebit pVide, ne plus commendatio in vulgus , & haec . quae

i) Scribendum Assyriae . Atque hoe ipsutis Epigramma quod refert Cicero Aσσυ ἱλις γραμμασιν scriptumiisisse Graeci scriptores tradunt. Ursin .

219쪽

expetitur, gloria molestiae habeat, quam voluptatis. Leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro , delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri: Hie est ille Demosthenes. Quid hoc levius 8 At quantus Orator Z Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum . Intelligendum est igitur nee gloriam popula-xem ipsain per se cxpetendam, nec ignobilitatem extimescendam. Veni inquit Athenas Democritus; neque me quisquam agnovit. Constantem hominem & gravem l qui glorietur , gloria se abluisse . An tibicines, iique, qui fidibus utuntur, suo ,.non multitudinis arbitrio cantus, numerosque moderantur 3 vir sapiens multo arte maior praeditus, non quid verissimum sit, sed quid Velit vulgus, exquiret 8 An quidquam stultius , quam quDs singulos , sicut operarios, harbarosque Contemnas, Ens aliquid putare esse universos Z ille vero nostras ambitiones, levitatesque contemnet , honoresque populi, etiam ultro delatos, rei radiabit et nos autem eos

.avescimus, antequam poenitere coepit. contemnere.

Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesorum Hermodoro : Universos ait Ephesios morte mulctandos, quod , cum Civitate expellerent Hermodorum , ita locuti serit, Nemo de nobis unus excellat ii sin , quis extiterit, alio in loco, & apud alios sit. An hoemon ita set omni in populo 8 nonne omnem exuperari tiam Virtutis oderunt 3 Quid ρ Aristides malo enim Graecorum . quam nostra proferre ) nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praerer modum iustus esset st aantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino eum

220쪽

populo contrahunt 3 Quid est enim dulcius otio litera- tot Iis dies literis, quibus infinitatem rerum, atque

natarae, & in hoc ipso mundo collam, terras, maria cognoscimus. Contempto igitur honore, contempta etiam Peca

nia, quid relinquitur, quod extiinescendum fit λ Exilium, credo; quod in maximis malis daeitur. Id si

propter alienam, et offensam populi voluntatem malum est; quam sit ea contemnenda, paullo ante dictum est Sit abesse patria miserum est , plenae miserorum provinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur. At inuictantur bonis exules. Quid tum Parumne multa de toleranda paupertate dicuntur 3 Iam vero exilium , si rerum naturam, non ignominiam no minis quaerimus , quantum demum a perpetua peregri

natione differt p In qua aetates suas philosophi nobili ias mi consumpserunt, Xenocrates, Crantor, Arcesilas , Lacides, Aristoteles, Theophrastus, Zeno, Cleantes. Chrysippus, Antipater, Carneades, Panaetius , Clit machus , Philo, Antiochus, Possidonius , innumerabile; alii; qui semel egressi, numquam domum reverte re. At enim sine ignominia assicere sapientem ci ; de sapiente enim est haec omnis oratio; cui iure id accidere non Possit . nam iure exulantem consolari non oportet .. Postremo ad Omnes casus facillima ratio est eorum, qui ad Voluptatem ea reserunt, quae sequuntur in vita, uti quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant vivere. Itaque ad omnem rationem Teucri vox accoinodari potest.

si me mendum subesse constat, fortasse ita restitui

tose. At enim non erit sine ignominia; ignominia aD scere poterit sapientem p sentralia eerte haee vi tur. P. Manut.

SEARCH

MENU NAVIGATION