장음표시 사용
11쪽
egregie eopulantem. Adstruximus praeterea L. RusTERx Distriben de Verbo Cerno ,
accuratissime a IAC. PERIZONIO exam natam et confutatam, ut desiderantibus rem
aendi eopia in promptu foret. Atque haec
hactenus : Tu vale, Lector, noStrisque conse
12쪽
Franequerant agri Praefecto , Academiae Frisiorum Curatori, et cum maxime illa trium Frisiae ordinum Delegato Novemviro , nuper a foederata septem populatum Rep. oestivis superioris belli consilio et austoritate gubernandis sapius adhibito , novissime ad pacem pangendam ultrajectum plena cum ρο- testate misso Iamque ad potentissimum Galliae totius Regem Legato extraordinario.etc. etc.
INsCRus1 ante Ilos Viginti et Sex jant annos Nomini Tuo primum , UIR ILLUSI RISSIME , Sanctianam hanc Minervam, meis Notis et Animadversionibus passim explicitam , quando Tibi ex Academiis
etiamdum recenti, et ex peregrinatione per Britanniam et Galliam mox instituta tantum quod reduci, gratulabar prima Honorum
13쪽
αM DEDICATIO. initia , quae ultro ad Te in ipso aetatis ineuntis fore ipsa detulerat Frisia , quam Patriam habes , dum amplum illud et dccorum sane adspiciendarum curandarumque publiCarum Rationum munus Tibi mandarat , quoddam quasi Honorum Tibi ab se destinatorum , iet sustinendae deinceps abs Te dignitatis , rudimentum. Praesagiebam jam tunc liquido plane augurio, longe majora , Tuis Natalibus , et maxime Tuis animi Dotibus , ut debita, ita certo eVcntura quondam ab ipsa vestra Rep. quae Suae quoque de Te exspectationis atque . opinionis veluti argumentum quoddam et pignus , primum hunc Honoris in Te collati gradum esse voluerat. Iteratis dein hujus Minervae editionibus, maxima jam Fortunae & Dignitatis Tuae incrementa faustissimis sum ominibus ac VotiS pr Secutus
Nunc novissime illa prodit in publicum,
multis sane et novis Notarum accessionibus locupletata. Ita vero aucta jam et CX- culta , Ut nunquam videatur per aetatis ingraVeScentis cauSam meas iterum subitura
manus, mirifice se denuo Tibi , VIR EXCELLENTISSIME , offerre gestit , qui et
14쪽
DEDICATIO vir ipse in illud jam Auctoritatis Dignitatisque
Fastigium ascendisti , ut nihil habeas in foederata hac Rep. amplius , quo enitaris. Gratulatur videlicet non Tibi tantum, sed et sibi, quod pari quasi fato et passu in
hanc speciem aC molem, una cum Gloriae et Fortunae tuae ornamentis , CXcreverit simul. Ego certe Voluptatem nunc percipio Sane
ingentem eX eo , quod quae olim opinione mea augurabar de adolescentis tunc Dignitatis Tuae incrementis ; ea in hoc Tuae aetatis robore videam luculentissimo eventu prohata. Neque tamen ea in solis posita Honoribus duco , qui in Te deinceps collati Sunt complures et amplissimi, verum in iis ita publico bono gerendis, ut omnium merearis, et jam dudum habueris, laudem, ut praecipuam Tibi apud populares tuos auctoritatem , praeclaram etiam apud universam Foederatorum Remp. eXiStimationem et gloriam abunde jam comparaVeriS; ut non tantum Patriae Tuae , ejusque publicis ac privatis
rationibus singulari semper consulas Studio, Sed eidem etiam ornamento sis et decori
apud Socios, quod inprimis commemorent
15쪽
viii DEDICATI o et laudibus efferant nominatim, quotiescuriaque Frisiacae Nobilitatis incidit mentio : ut admirentur denique et praedicent palam in te omues generosum illud Honesti et Decori studium, egregiamque Animi Liberalitatem, non illam, quae in splendido, sed damnoso,
luxu, aut inconsulta profusione , cui ratio non constat, quae nihil minus , quam Liberalitas est diccnda , consistere Vulgo credi tur , Sed eam, quae, non intenta Suis unice
rationibus, bene de publico , bene de qui-h vis, Patriae et Bonarum Artium studiosis, mereri contendit, quae non addicta vulgarium factionum partibus, quas Magni Vere Animi , ut infra se positas , despicere Solent, ipsam Virtutem et praeclaras mentis atque ingenii dotes fovet, colit, Ornat, in quocunque Cas repererit Homine. Haec demum genuina est Liberalitas, qua Te maxime delectari scio , ut omnes Solent altae et erectae indolis Viri, His artibus Vera co
paratur Dignitas , cujus Summum teneS cum
maxime gradum titulo simul ac re ipsa, dum non modo iteium in Amplissimo Delegat rum ordinum Collegio Frisiorum Reme
16쪽
DEDICATIO . ix Secunda prorsus fama , et constanti Omnium applausu, administras : sed et a communi Sociorum, arctissimo et aeterno, ut augurari Vel certe precari fas est, Foederis nexu in Unum ferme Populum coalescentium, Concilio ad gravissima quaeque et luculentissima cum paucis aliis parilis ferme Loci et Dionitatis Viris gerenda maximo publico bono fuisti identidom admotus. Quid enim gravius Viro , Νobilissimo quidem , sed qui
domi solitus est communem curare Patriam , in castris quoque Reip. perSOnam agere , atque ipsa consiliota suo gubernare arma, quae tibi Provincia superiore in Bello saepius est Frisiae tuae nomine domandata. Quid rursus magis arduum et simul magis gloriOSum , quam post res militiae et foris pra Clare administratas , tantum tamque diutinum praeliorum atque obsidionum Strepitum , per totam pene Europam diffusum, ad suavissima blandae Pacis otia revocare , et
omnia ex terribili illo tumultu placidam inquietem redigere, quod Tibi itidem , in
gratia Ultrajectum misso plena ut dicitur, cum auctoritate , curandum, prudentissimit
17쪽
delegarunt Patriae Patres. Quid jam supe- 'resse Tibi poterat ad summum splendoris et amplitudinis gradum 3 nisi unum hoc , ut pace tandem facta ad Potentissimum Galliae totius Regem, Amicitiae quoque inStaurandae , vel potius confirmandae causa , CXtra ordinem Legatus proficis ccreris. Neque Vero aliter consucrunt Nobilissimi Rei p. nostrae
Proceres, quippe qui Te Frisiae habenas in praecipuo istic Delegatorum ordinum Con
cilio tractantem, jamque rebus Patriae tuae intentum atque incumbentem uniCe , Saepius tamen coram et per literas serio sollicitatum , ut illustrem hanc Legationem una
cum Excellentissimo Viro, ILHELMO
BUSIO , capessercs , tandem eXI'Ugnarunt, et Frisiae tuae ad tempus CXtorSerunt. NO-lebas scilicet ejus commoda Tuae ipsiuS poSt- habere Gloriar, sed neque sustinebaS tantis Foederatae Reip. desideriis pertinacius Tetuamque negare operam , quo minus debitum Omnium judicio colophonem rebuS praeclare adco alis Te domi forisque jam gestis imponeres. Ita ergo in Galliam nunc conten
des multo honorum praetexto jam illustris.
18쪽
abi tanquam in splendidissimo Orbis terrarum
theatro , ut copiosam denuo, Tuam animi Hagnitudinem ac Virtutem exserendi , a que Exteris aeque ac Civibus Tuis approbandi reperies materiam, ita uteriS Ca, Sat Scio , ac frueris quam studiosissime , unde et maximus prioribus Tuis in publicam rem
meritis accedet Cumulus. Haec autem omnia
Voluptatis meae , ut dixi , praecipuam nunCfaciunt partem , quum rebus ipsis comperior, haud vanum me olim de futura tunc Dignitatis tuae Amplitudine fuisse Vatem. Quapropter Sicuti tunc per occasionem Ed2ndae primum hujus Minervae faustis sum omini-hus Tuae Laudis initia prosecutuS , ita nun C, quum illa novissime meis cum animadVCr-Sionibus ex Amstetardamensi jam prodit ossicina , de corroborata jam prorsus et florentissima tua Auctoritate ac Honorum Splendore laetus ac lubens Tibi ac Rei p. nostrae gratulor, majoremque in modum simul Te rogo, ut Grammaticam hanc Sanctianae et Meae quoque Curae Minervam , ' sicuti olim comiter accepisti, ita nunc in hoc Dignit iis Tuae fastigio ne respuas aut repudies. Ausus
19쪽
xij DEDICATI Mest quondam , ut cum alios, tum maximae AElium Antonium FebrissenSem taceam, qui suam Artem Isabellae Hispanorum Re
ginae dedicavit Eximius ille Gerh. Joh.
Vossius suos de Ane Grammatica Commentarios mittere ad Serenissimum Britanniae
Principem , Caroli Primi Filium natu maximum. Quod si Regiam in Aulam ct Familiam , aditum sibi patefacere , ac penetrare
potuerunt ejuS generis et argumenti opera,
nihil est, quod sequius quidquam mihi a gurer de tua Humanitate simul et egregio illo liberalium disciplinarum Amore, quo
minus hane Minervam, publice satis bene acCeptam dudum , Tu quoque facilis admittas. Deum Opt. MaX. SuppleX Veneror, Ut
salvus et incolumis in Galliam pervenias , atque inde mox , exstinctis penitus omnibu&Belli reliquiis , et confirmata prorsus in
posteritatem Seram Pace ac Voluntate m tua , in Ρatriam maxima cum gloria , et secunda omnium eXistimatione revertariS,
utque Vitar Tihi usum et fructum Ille proroget in tempus quam longiSsimum , atque ita ipse diu non Frisiacae modo , sed et
20쪽
DEDICATIO. xiij cederatorum omnium Reip. consilio cura-iue Tua adsis ac praesis. Vale , et annum,
luem perendina dic inibimus , mustios quodios deinceps, feliciter decurre et exige. Lugduni in Batavis, ad 01. Kal. Ianu