Franc. Sanctii, Brocensis ... Minerva, seu De causis linguæ latinæ commentarius, cui inserta sunt, unicis inclusa, quæ addidit Gasp. Scioppius; et subjectæ suis paginis notæ Jac. Perizonii

발행: 1789년

분량: 915페이지

출처: archive.org

분류: 어학

31쪽

menter adeo increpantur : Veluti, de Supe ilativis et Voce Proximus, II. II. de PaSSiVΟ-Tum constructione III. q. inir. de Gerundiis in DI et DO, III. 8. immo nominatim etiam Ct

t in

acritor invehi in Aug. Saturnium de Imperso-halibus, quae ipse temere prorsus explodit, III 1. sed maxime in Laur. Vallam III. Io. init. III. let. init. et alibi passim , etiam in praefatione, etiam ubi ipse , non consideratis diligenter satis Vallar Verbis, quae carpit, turpiter se dedit. Vide sis ΙΙ. Io. et confer Vallar de Reciproc. caput VII. et VIII. Ex hoc enim

Capite Sanctius illum, qui dixerat alibi Elc-

santiarum I. I 3. Comparativum ad Duo sci

rare annititur suis ipsius verbis , eo quod dicto Capite scribat Valla , Posterist , qua eadem quarta eSt causa, quaSi ille τι posterior istic dore quarti loci seu ordinis adhibuisset, et ita Comparativum ipse retulisset ad plura quam Dus ς quum Valla quatuor i Stas erroris in Reciprocorum usu causas dividat in duas unius , et duas alterius generis, harumque Priorem , quam et Tertiam Vocat, eX ponat Capite VII at Posteriorem scit. harum duarum, qua eadem Quarta est, Scil. omnium Causarum, cap. VIII Ad de his etiam, quae notavi aci IV. 7. et maXimeqUae ad IV. I . Vellem sane, prudentius in his et modestius egiSset Sanctius, ncc ita studiose ac temere multa abjecisset, quae ad discernendas explicandasque constructiones Verborum,

32쪽

utrorum, Impersonalium, etc. bene in Artem

Grammaticam ab ipsis jam Veteribus erant inducta. Quod tamen non ita accipi velim, ac si vitio id illi vel cuiquam vertam , quod non

mordicus tenuerit Superiorum praecepta, Seu

quod ea ad Genium ci Usum Linguae Latinae cum cura exegerit , aliasque , quam illi de

derant , rationes causasque locutionum eXquisiverit, et invenerit. Qui hoc ingenio sunt, praeclare illi plerumque studiis et disciplinis ,

quas pertractant, mea quoque Sententia, co Sulunt. Neque vero conveniret, me insimulare

alium ejus culpae , cujus ipse me adfinem, Siqua ea esset, fateri deberem , aut si id grava rer , praesentibus documentis argui possem. Nam multa sine dubio nove, uti nunc Sunt, et forsan etiam paradoxe , disputata hic a moet tradita reperies , sed quae pleraque putem probata, ut vix haesitationi locus superesse unus queat. De Participiis , ut veris Nominibus , atque ideo Accusativum Casum per se neutiquam regentibus in Lingua Latina, si quis refragetur, minime id mihi mirum, aut

praeter Omnem CXSpectationem acCidet, quum

in vernaculis Linguis aliter sane se res habere Videatur, h. e. Active illa , teque ac ipsa Verba, istic adhibeantur , et facile crediderim , ipsos Graecae Latinaeque antiquos ScriptoreS ,

non animadversa constructionis Participiorum cum Accusativo prorsus frequentissimae naturn,

sicuti id eos saepe et alias non secisis variis

33쪽

xxvj PRAEFATI

exemplis clarissime , ni fallor, docui, nota aliter ergo illos existimasse , quam ab iSti S. Participiis proXime hunc casum flagitari; dique idcirco Ct ipse eam α ξιν magiS magis que illo animi sensu frequentasse. At nos hic primigeniam singularum con Structionum nZturam , ct sic frequentati deinceps Usus, licet Saepe in Abusum degcnerantis, originem CXLinguae genio primisque initiis cruere pro Virili , et protrahere studuimus, sicuti id vere nostri esse muneris , Su Sceptis hisce partibus, judicabamus. Ea vero gratia rationem ipsam USU VctuStissimorum , Plauti, Terentii , Lucretii , Aliorumque, subnixam maxime adhi-ιbuimus , nostraque Advcrsaria seu scrinia nostro modo et jure compilavimus. Ceterum effugcre in his studui , quantum poteSt, Omm

copiam , idque adeo, ut Ctiam, quando , Ut a Sanctio dissentirem, aut ejus quacunque dore sententiam refutarem, visum fuit faciendum , Vix unquam tamen omnia aequC Aucto . rum loca ab eo secundum istam Sententiam

male explicita, vel simul ad partes una disScr- ratione vocaverim, vel per singulas paginas δliter CX ponenda monuerim, sed reliquerim potius pleraque Lectorum arbitrio, qui mea

istic cum Sanctianis comparare Su StlIUCrint. erum ita, quamvis Saepe sic Satis proh T CVaserint AnimadversioneS nostrae, VCreor tamen Mare nimis aliquando in verbis, ct variis ratio h

34쪽

PRAEFATIO. xxvij

nibus accumulandis, brevitati studuerim , et sic dum brevis esse laboro , obscurior alicubi sim factus. Quod tamen si quando evenit, CVenit

Certe praeter meam Voluntatem Ct opinionem,

ut qui ipse aliis in scribendo nihil antiquius

aut studiosius Commendare Soleam , quam ut

primam dent operam perspicuitati. Atque ideo

neque in his Sperem aut rear, quenquam attentum satis Lectorem facile usquam prorSUS ad'. haesurum. Vale, . BenzVole Lector, Ct novam

hanc Minervae Sanctianae meis cum Notis editionem superioribus longe locupletiorem , ac alicubi emendatiorem, benignC accipe. . AD

V. C.

IACOBUM PERIZONIUM,

Humaniorum literarum Profenorem,

cum Sanctii Minervam, notis et Animadversionibus auctam , Franequerie primum ederet.

π No , Minema , Venus, quarum redis altera terras, Astera mortales non sinit esse rudes 2 ertia divinis humana calescere flammis Pectora , natura corda moVente, jubet. 2Arbitrium peterent quando aemula Numina formae

Debuerat judeae justior esse Paris. Magne PERIZONI, quo Franica nostru superbit ,

Franica Doctorem non habitura parem , A quior hanc litem sententia Destra diremis , Et x ictriae meriti est palma tributa Deae.

Arbitrii jurisque tui Natura reliquit, Quam Tibi Divarum demeruisse Felis.

35쪽

At bene posthabitis, quarum Venus arbitra , formis

Et quas innumeras altera jactat OPeS , diae Te , nostrae cessit victoria Divae , Et superat binas una Minerνa Deas. Hanc colis , Hanc Ornas, Hic Te cultore renascens Altius Augustum tollit in astra caput. Redditus est Latiae tandem , Te x indice , linguae , Ouem prope delerant barbara Secti, nitor. Reddita majestas , modo deplorata , MinerMiae est Quam Vix monstrarat Sanctius esse Deam.

Sermonis Veneres Tibi se debere fatentur, Et purae antiqui divitiae eloquii. Nec tantum νictrix plaudit Tribi Dii a , sed ipsa Juiucio accedunt Numina victa tuI. Sublatisque odiis, Olim alta mente rePostis, Iungunt, Te , faciles , conciliante , manus. PromιItuntque Tibi vel dunt tot munera Di e , Ouot data Priamida , pactaMe , fama negat. Inferior tantum poterat tua caussa Mideri , Numina quod judeae Miderit ipsa Paris mc Oculis etiam , vel Plus , tua numina vestris , Si quid habet Deri nostra Camoena, dabunt. Tres ergo ut spectes humano in corPore Diνas , Et referas meritis Praemia digna tuis ,

Dii faciant, jungenda Tibi sit femina , dote , Dynis , forma , Iuno , Minema a Venus.

S I. V. D. et Professor , tunc Frauequcrianus, nunc Ultrajectinus.

36쪽

INCLYTAE SALMAΝTICENSI

Matri Pussimae, FRANCISCUS SANCTIUS BROCENSIS I

Primarius Rhetorices Graecaeque Linguae Doctor, Gaudere et bene rem gerere.

INGRATI animi nota qui possem libera i ,

Mater Academia, omnium quot Sunt, quo que fuerunt, Praestantissima , si ego hic altus et educatuS, ac per annos quadraginta tuis artibus et disciplinis exornatus , tibi nutricationis praemium non persolvissem λ Sed qua nam praemia tantae altrici solvisse queam Exigua sane , Si digna tanta majestate munera velim Offerre. At vero, quod possumus , li-hcnter offerimus : Ea porro , nec me animus fallit , offerimus , quibus nullus alius aut m jora aut necessaria magis obtulit. Dolui

Etenim Semper, et non Sine lacrymis saepe Sum teStatus , quum tu Semper in caeteris

disciplinis magistros habueris praestantiStimOS, GrammatiCam, quae omnium aliarum fundamentum est, ita depositam jacuisse, ut nulla

37쪽

medicina sublevari potuisse videretur. Et

quum pestis Barbarici pene totum Orbem occupaverit , tu Sola hac nota inureris et inno Cens apud exterOS accusariS : quasi ullam pos simus Academiam reperire, ubi Vera, pu que Latinitatis indagatrix , Grammatica doceatur. Quotus enim quisque est Grammatices Praeceptor, qui Laurentium Vallam, et eum

sequutos nou laudet, Veneretur, exOSculetur

Hinc licebit conjectari, quales fuisse oporteat rivulos , qui ex tam caenoso turbidoque fonte defluXerunt. Nunc tu, Mater, huic tanto malo facile mederi poteris, si e cathedris tuis primariis , Laurentio deturbato, Mintruam, quae

tibi offertur, patiaris pro illo pueris explicari.

Haec vem Latinitatis normam tradit. Hac duce puer potuerit Poetarum et Oratorum irentia prata secure perambulare : hinc Dialecticae, quae itidem pcrturbata eSt, Vera prin

cipia expiscari. Nunc igitur hoc praecipue, o

Mater , est inter tua , quoniam inter OmneSPrinceps appellaris , ut literarum omnium fundamenta firma et verissima , te prima inStituente , jaciantur. Nihil omnino hic novi afferimus : stulti vulgi ride sermonem : SCd antiquitatem , quae Barbarorum Mammo- tretos dico , Catholicones, et Pastranas sae vitia jacEcrat, sublevamus, et in gra tum reponimus. Hi enim quum contra Ciceronem Otreliquos Latinos acerrimum bellavissent bel- tum , honas literas longe lateque pessum de-

38쪽

derunt. Iacebant itaque bonae literae, quum abhinc annis Centum Antonius Nebrissensis hos rebelles conatus est castigare. Sed adeo malum hoc radices egerat altas, ut innumeris monstris debellatis multo plura debellanda remanserint. Quod si ille iterum aut saepius re diret , non dubito quae erat illius solertia , quin omnia facillime composuisset. Ars enim .

ut pr clare disserit D. Γhomas) mutari idCbet, quoties intellectui melius aliquid o

currit. Itaque quod ille non potuit tunc per sicere, mihi forsitan perficiendum dele avit. Qui pote λ inquis. Quia dum ille in patria mea Brocis , ubi Dictionarimn et Artem adornabat, febricitans decumberet domi Marcelli Nebrissensis , Filii, Cruce Alcantarensis ordinis i Signiti, Subinde suspirans, ut Patrem meum 'saeee dicere audivi conquerebatur, Artem sibi et Dictionarium imperfecta relinqui. Quid si illud interim Virgilianum occinebat λ

Uriare aliquis nostras ex ossibus tilior,

Qui face Barbaros , ferroque sequare Perores. Ego certe, quasi ille hoc mihi munus iniunxis- . ,et, Simul ut tibi , Μatri Uenerandae, aliquo VOd gratificarer, totis viribus in hanc operam incubui, ut Grammaticam addiscentibus via

reVior, planior, et fidelissima sterneretur. Ianc methodum ante annos aliquot non sine JraeclariS CXperimentis divulgatam huic operi

tu unxi. Quia Mnema tota in hoc est, ut

39쪽

regulas illas tum veras , tum facillimas , esse perdoceat. Invidiam Vero , quum Semper contemnere potius , quam deprecari Studuerim , neque placare contendo, neque cupio. Imo

vero illi nunc bellum indico facioque. Qua

inVita et renuente , Lector attentus et diligens hic tum Veterum tum Recentiorum Supra tria millia errorum expiscabitur. Sunt hic innumera sublata, quae fruStra erant : praVR multa correcta : plurima adducta necessaria: ac demum quae Collapsa, et propriis sedibus Crant CXpulsa , reStituuntur. Vale.

Regii Senatus Supremi Iussu Mnemam Francisci

Sanctii Brocensis , quin Latini Sermonis cauSas Merissime et eruditissime persequιtur , diligenter Perlegi , et dignissimam judico , quae in lucem quamprimum Prodeat. Est enim opus , unde hujus inlatis Grammatici , si tandem aliquando se rao sapere Delint Mera , breνia , claraque Praecepta discere Poss&nt

Madriti in GFmnasio , tibi Latina Lingua Publice docetur. Pridie Kalend. Iunii I 83.

Et Licencia do Luys de la

FRANCISCI

40쪽

SDe de Proprietate Sermonis Latini,

. LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

ΛRGUMENTUM. Linervae munera. Causiae Latini sermonis investigandid mina rebus ιmPosita consitio , non casu. Urima Lingua verba signiscabant naturam rerum. Aliarum Linguarum verbs habene aliquam rationem. Ratio a Linguis minime eaecliadenda.

i II NERVAM narrat Homerus, Poetarum princeps , inter bellantium turmas Diomedi apparuisse , talorum qile caliginem, ut bellantes Deos ab homi- uls posset discernere, discussisse. Quod figmentum to in Alcabiade secundo , pag. I O. Tom. ΙΙ. nihild interpretatur quam Rationem ipsam , quae dis- a Caligine , qua quisque tenetur , animum ficibus at, ut mala bonave possit propius contemplari. t ipse Plato in Ura D , pag. 6Q6. q. .

i. I. quum Pallados etamon scrutatur , απο του ειν και 'πα λ, id eSt, ab agitatione et salta

, quod sese , vel aliud quippiam , a terra ini tollat , dictam existimavit : Idem eodem loco, , quam nos Mineream dicimus I , Mentem

SEARCH

MENU NAVIGATION