Franc. Sanctii, Brocensis ... Minerva, seu De causis linguæ latinæ commentarius, cui inserta sunt, unicis inclusa, quæ addidit Gasp. Scioppius; et subjectæ suis paginis notæ Jac. Perizonii

발행: 1789년

분량: 915페이지

출처: archive.org

분류: 어학

21쪽

PRAEFATIO

LECTOREM.

RANCISCUS Sanctius , patria Brocen

sis, natione Hispanus, ProfeSSor seu Do ror exeunte saeculo XVI. fuit Rhetorices Grae

caeque Linguae in Academia Salmanticensi Primarius ; ut ipse se describit in Praefatione, quam huic Minerva praefixit, et qua in Ego ex Salmanticensi Editione vitiose licet istic CX pressam , hic iterum exhibui , ab aliis praetermisSam. Varia etiam Scripsit, quae in Libliotheca Scriptorum Hispania videaS O dine exposita : Sed quibus miror Origines Sanctii, ab ipso in hac Minerva I v. I 6. pag.

8 I. laudatas , non adnumerari , nisi si credendum Sit, coeptaS CaS et parataS forSan, at nunquam editas. Inter illa vero etiam Libet tum Paradoxon , memoratum hic quoque III.

3. pag. 298. AntVerpiae typis Plantinianis anno I 82. in publicum emiSit , quem tamen ferme integrum in hanc Minervam deinde collatum reperio I pSa enim demum an . I 387. non Madriti, ut in prirnae , quae Anastetardamisuit facta, editionis praefatione traditur, sed Salmanticae prodiit, et magno cum applausu

ab omnibus statim eSt eXcepta. MoX etiam in eXteraS perlata regioneS, et tandem ab A D

22쪽

Duce Alcataeo , Hispanici Regis Legato, Romam deportata , in Gasp. Sci Oppii pervenit

manus , qui eam multis Ornatam laudibus , notulisque Suis auctam, PataVino iterum praeso

subjecit. Hujus Editionis exemplar Μarq. G dius, Vir Clarissimus , ex Italia ad Amstet damensem detulit Bibliopolam , cujus in officina illud denuo excusum an . 166ψ. in dias Haravae quoque lucis auras exiit. Quum Vero a Doctissimis quibusque Viris hic loCorum, et merito quidem Suo, commendaretur omnibus, qui Linguae Latinae rationes inVeStigare, ejus que clariorem intellectum et facultatem sibi comparare Vellent, Sic eVenit, ut brevi Minerva haec librariis in Tabernis iterum desideraretur, utque Bibliopola Franequeranus tandem anno 1687. in ossicinam remittere eam decerneret, Et mecum Sedulo ageret, ut, Si quid haberem, quod ad eam quacunque acceSsione locupletandam pertineret, Suae, quam parabat, edi tioni adderem. Νon abhorrebam ab hac cura, siquidem in mundo mihi esse arbitrabar, quae ad illustrandam, vel etiam castigandam alicubi . facere videbantur. Etenim Eruditissimorum Virorum, quos adoleScens audivi, auctoritate

excitutus, magna olim diligentia libellum evol-VCram , et pro modulo judicii, quod illa ferebat

rius istas suscipiebam partes : et ita Minervam hanC Sanctii, copiosis animadversionibus ac UisPutationibus a me instructam, tunc primum

23쪽

xxj PRAEFATI O.

edidi eo cum successu, ut idem Bibliopola mox an . I 693. me ignaro, et ex Frisiaca in Batavam jam Academiam profecto, secundam illius fecerit editionem , ejusque exemplaribus iterum brevi divenditis , obnixe me rogaverit, ut tertium edendam ipse jam recognoscerem. Quod tamen negotium aliis tunc districtus occupationibus aliquantisper distuli, tanto magis , quoniam multa habebam, quae adderem priori-hus Νotis, aut, ut soleo mea ipse, ubi opus est ,

vineta lubens caedere, subStituerem.SeriuS ergo,

Sed mea magis quam Librarii culpa, prodiit illa

Tertia, et demum exeunte jam anno 17 2. Idem de hac nova fateri me ipsa veri vis cogit. Nam quum jam antequatuor annOS denuo paucissima superessent hujus opusculi exemplaria, de nova ejus editione agere mecum coepit Ams-TelaedamenSis, Fran uerano fatis suis defuncto , Bibliopola ; verum et tunC, ut ferme fit in laboriosa hac statione, et quia Originibus insuper Babylonicis atque AEgyptiis conscribendis atque edendiS eram occupatus , rejicere ejus desideria opportunius in tempus debui, inprimis quum comperissem jam, Virum Doctissimum , Georg. Henricum Ursinum, publicatis dudum Institutionibus Latinae Linguae meas in

Sanctium observationes ad eXamen reVoca Sse , multa in iis suo firmasse assensu, alia rejecisse,

quae idcirco disertius mihi videbantur et liqui

dius probanda. Sed valde doleo Virum Claris

simum

24쪽

simum non vidisse tunC Tertiam meam editionem. Iulta enim istic reperisset castigata, alia omiSsa, quae non Satis certa aut plane verisimilia erant , complura denique addita, aut clarius demonstrata. Sed videre eam non potuerat, quum istae Institutiones plus anno ante

in publicam exiissent iam lucem. Ego vero illas aliquot annis, post demum quum inVenissem Amstelae lami solo libri indice, et Auc toris nomine . inductus, argumenti ceteroquin ignarus plane, mihi comparavi. Ceterum fuit sane Ursinus iste Vir Doctissimus , ct diligen

ter eXcUSSit Grammaticorum , ac Recentiorum

maxime, J. C. Scaligeri, Aug. Saturnii, Franc. Sanctii, Gasp. Scioppii, Gerh. Joh. Vossii ,

aliorumque opera. Indolis porro videtur fuisse, quantum eX Scriptis ejus colligere mihi licet, nam ipsum nunquam vidi) liberae, candidae, apertae, simplicis, quod postremum a me non vitio, sed laudi, ducitur. Verum quum cura haec in infinitas sit sparsa particulas, eaSque minutas valde, nihil sane mirum, non aeque semper intentum ac limatum rebus singulis adhibuisse judicium , quod certe saepiuscule in eo desideravi. Unde et factum, ut non modon ipsis Grammatici argumenti controVersiis, cd ct in factis Historicis, temere quid SaepemrmavCrit, quod tamen plane aliter se habeat. Veluti, quando Me dicit Ρraeceptorema latrissct Virum sane Magnum , Joh. Frid. TODOvium, sed quem Ego nunquam docen

25쪽

tem vidi aut audivi, mortuum quippe, quum Ultrajecti agerem , in disciplinam tunc Viri Egregii, Ioli. Georgii Graevii, a Patre meo traditus: quum Andream Borrichium U. C. saepius appellat Olai Borrichii Filium , quod certe non fuit; quum Vallam dicit Popularem Sanctii, quorum tamen ille Italus , immo Romanus, fuit, hic Hispanus. Similia sunt alia ,

quae certe pronam ad affirmandum res non satis consideratas indolem declarant. Huc refero vel maxime , quod Vossium notat Sect. V. cap. 7.

ut cui aliud agenti exciderit, Analog. IlI. 17.

sicuti antiquissima Futura Activa, quaeper Esse vel Fuisse circumloquimur, eadem voce VARIA TA )ungi cujusvis Generis ac Numeri nG-minibus, ita idem in Participiis Futuri infiniti Passivis, longe tisitatius feri. Et addit, adferre

eum istic exempla tantum de Futuris in sinitisi passivi non Variatis. Dchuisset utique ex eo collegisse, si maxime ita apud Vossium legeretur , id ex Typographi errore ortum , non excidisse Viro Summo, quum CXempla contrarium liquido doceant, et ipse Vossius alibi non emendaverit illud , ut ait Ursinus , sed

quod hic, etiam ibi tradiderit At vero qui jam

illud excidcrit ipsi Ursino , valde miror, quum utique non in posteriore modo , Sed etiam in priore Vossianae Analogiae editione , ab ipso Vossio curata , legatur d. l. diserte IN VARIATA , ut sensus et neXus rerum xequirebat, et Ursinus volebat. Sed et de-

26쪽

,rehendisse in Viro Clarissimo videor, quod

a compluribus reperitur Senibus , ut quod ab neunte aetate didicerunt ac dein docuerunt

psi jam alios, dissicillime id postea dimittant.

erte in plerisque , in quibuS pro recepta Sen-Cntia et Veteribus Grammaticis disputavi, li-Tet aliter paulo , quam antea fieri solebat, con-ra Sanctium , reperi mihi prorsus suffraganem , at in quibus dissentio ab iis , rufragan- em, etiam quando nullis id rationibus vel in:peciem refellere poSset. Verum haec non im aediunt , quo minus Oper2 ejUS , quam rei Grammaticae navavit, fuerit utilissima, et ipse 3ro Viro valde Docto haberi vel sic debeat.

Nec enim ejus unquam fui sententiae aut anini, ut discrepantes a nobiS, Si Cleganter et mo

teste id faciant , durius idcirco excipiendos,

et omnem eorum operam continuo damnandam

prorSUS , cenSCam , quae iniquissima multorum est agendi ratio. Tu vero miraberis forsan , Lector, quod tantum studii et temporis im-3endere quidem his rebus voluerim , quod aliis tablici magis saporis , et secundae magis famae, leVovere potuissem. Nam quid vilius et abiectus nunc inter eos etiam, qui Se doctos putant, labetur, quam Grammatici nomen λ Unde et: olent istius generis homines, pro opprobrio os , quoS contemni Volunt, Grammaticos ap-3ellare , licet ipsi Grammaticam interpretandiationem in Sacris quoque libris vel maxime Xigant, et vetustiores, quos Patres vulgo dia

27쪽

xx PRAEFATIO.

cimus , aeque ac recentiores Interpretes, qua eam neglexerint, aCriter increpent. Sed vere inelegantes, ut mitissime cum Gronovio patre, in lib. de Pec. Veteri, loquar , sunt homines, qui hoc nomine in contumeliam utuntur. ΝeCenim utilius quidquam praestari potest omnibuS scientiis ex antiquitate repetendiS, quam Carum Linguarum , quibus conscriptae Sunt olim , Grammaticam rationem et usum declarare , quod unicum est et certissimum Vetustos Auctores interpretandi fundamentum. Nec

absurde idcirco, si politice rem conSideremuS , Tridentini Theologi , ut Scripturam S. SutSarbitriis et decretis penitus subjicerent, Grammaticos ab ea interpretanda eXcludendos cen Sebant , quum Viderent, eos , Si admittere tur , longe aliter illam exposituros plerumque, quam ipsi vellent, qui desiderabant, non VC-Tum Verborum Sensum , Sed unice suis dogmatibus accommodatum. Quocirca quum non auderent palam ipsam Sacrorum Codicum

auctoritatem rejicere et eXStinguere, rectam tamen eorum interpretationem, Grammatica

ratione faciendam , volebant abolitam , ne, ut ipsi dicebant , Grammatici, aut qui qui ea methodo Scripturam explicabant, facile con- futarent Theologos, solis Decretis-Versionibus in Ecclesia receptis subnixos, Tantum illis metus incutiebat Grammatica interpreta di ratio : tantam ea vim habet ad vetam Veterum Scriptorum sententiam investigandam et

28쪽

declarandam, falsamque refellendam landitus. Neque ergo abs re aut a Prosessione nostra alienum existimavi, hanc Latinae Grammaticaeliquido, quantum poteSt, conStituendae Pr vinciam in me suscipere , quum insuper ante

me complures jam Viri, sanequam Egregii , et omnis Eruditionis laude cumulatissimi, eam . sibi quoque cepissent; quos inter familiam suo iure ducunt, ut ex Veteribus ipse C. Iulius Caesar , qui prima Romanae Monarchiae jecit fundamenta, et M. Terentius Varro , reip. gerendae itidem admotus , qui pariter de Analonia Linguae Latinae scripserunt; ita ex R centioribus Laurentius Valla , Iuli Caesar Scaliger, hic ipse Sanctius , tum GaSp. Scioppius, et praeclarum illud consummatae in hoc

genere eruditionis et stupendae industriae exemplar, Gerh. Ioli. Vossius ; denique Anonymus Gallico sermoneScriptor Novae Methodi Graecae Latinaeque Linguae facilius feliciusque addiscendae. Horum multorumque insuper aliorum, quos Sciens praetereo , Vestigia legere , et

Exemplum Sequi, quid aliud mihi, quam decorum eSSe queat λ Sed nec e re nostra eXistimabam , invalescere illam opinationem, qua, qui singularium rerum locorumque ObSerVationes , Animadversiones saepe et EmendationeS , ut vocant, Criticas, sibi inter legendum antiquos Auctores natas, edere et publi-Care malunt, quam repetira toties jam omni

hus in disciplinis Systemata , nunquam aliis ,

29쪽

eandem licet studiorum Sectam amplexis placita, aut placitura, qua illi, inquam , tra ducuntur ideo per ora hominum, Ct proScri huntur, tanquam ab omni systematica doctrina

alieni, vel quod eam fastidiant, Vel potius , quia vix credibile est, quenquam in ducendis

ortibus et disciplinis cam ex animi sui sententia prorSuS aVerSari et repudiare, quod angusto Cam pC tore capcre nCqueant, atque ita Sua sibi jubcant habere , vulpecular in modum , quae suis quod percipere non valebat viribus , verbis elevabat. Neqt' tamen nos Systema aliquod heic damus , ne pro eo obtruderC me censeas hanC operam ; sed damu S tamen per- PetuaS pene observationes ad Librum , quo ipse ejus Auctor suam GrammaticeS Latinae. Epitomen , Minervae huic idcirco nostris in Edd. additam, uberius explicuit, caussas Linguae inVcstigavit, et omnia multis rationibus confirmare studuit. Atque adeo Systematica , maXimam certe partCm , Sint Oportet, quae hic

ab ipso illo Auctore, quaeque ad eum in Notis

disputantur , Grammaticam rerum locutio- mimque naturam Et causas indagantia. Re

tius forte fecissem , si ex meis ipse Annotati nibus, qualescunque illae sint, unum aliquod

construXi4Sem corpus , a quo Super, acua om-ria et aliena abessent. Sed aliter res rationes que meae tulerpnt. Nam cum primum ad dandam hanc Minervae Sanctianae operam invita ier, non licuit Sane per Varias occupationes

30쪽

XXul Integram et per omnes suas partes simul eam CXplorare, priuSquam manus commentando jam admoverem: neque arbitrabar tunc, totica me ab ejus Auctore, singulis sub examen maturioris jam judicii revocatis, in alia omnia

abiturum. Praeterea sic Semper eXi Stimari, con

sultius esse literis et studiis omnibus, quae jam copia potius et multitudine librorum, quam inopia laborant, si bene a prioribus edolataitcrum incudi reddantur , et adspersis hinc inde animadversionibus expoliantur, quam SinoVa ejusdem argumeno opera identidem in publicum protrudantur, quae plerumque , qui quid habent adfabre factum aut dictum , allemnae seu priorum debent dolabrae, sed quorum

haC ratione memoriam prorSUS, contra quam Oportebat, intercipiunt. Verum , ut fit, quum in rCm pr Sentem Veni Mem, et Singula per PBriCS SuaS con Siderarem, usu ipso dc prehendi,

simium quantum in plerisque ab antiquioribus

Grammaticis secessisse Sanctium , rejiciendo , quae jam inveterata usu, et satis commode olim inventa mihi quidem vidchantur : immo Saepe Eum insolenter nimis illos exagitare , quippe quGS Sinc CXccptione Carnifices ait Linguae Latinae, IU. I s. caligare in omnibus, IV. 16. init

adeo stupidos, ut Ablativi Absoluti altio iis sine

cOΠSiderationis, quam quo Grammaticorum ingentiam possit ascendere, II. 7. idque facere etiam, ubi ipse tamen errat sati S manifeSte , illi autem erroris sum immunes, in quo incla

SEARCH

MENU NAVIGATION