Petri Pithoei I.C. Aduersariorum subseciuorum libri 2. Auctorum veterum loci qui in iis libris aut explicantur aut emendantur, proximo indice notati sunt

발행: 1565년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

episcopus tradideriit. Ex quo interpretati nem accipiunt & hi Sidonij versus de Burgo.

Dueri, inq u it sic. Naque domus de fumine

Habuerunt ei iam Romani in plerisque limitibus in quibus a Barbaris, fluminibus diuidebantur, lusorias naues, prohibedis credo vi cinorum hostium excursibus incursibusque vicissim faciendis: harum lusoriarum resectio magistris militum maximopere iniungitur constitutione quadam im8eratorum, quae est

in Codicis Theodosiani libris nondum editis,sub titulo De lusoriis Danubij.Sic in Africae limite , id est, Traiecto erat Dromones, ut indieat posterior Iustiniani costitutio de P. D. Africae. In limite etiam Rheni armatas naues habuisse dispositas indicat auctor Panegirici Constantino dicti,ex quo haec tantum proto lisse sufficiet. Insuper etiam inquit Agrippi- ,, nensi ponte iaciendo reliquiis amictae gentis

is insultas, ne unquam metus ponat,semper hor,, reat, semper supplices manus tendat: cum tinis men hoc tu magis ad gloriam imperij tui&is ornatum limitis facias, qua ad facultate quo- se tiens velis in hostem transeundi, quippe cdmis totus armatis nauibus Rhenus instructus sit, & ripis omnibus usque ad Occeanum dispo- situs miles immineat. Interiise subsist apud Capitolinum in Bonoso clusuras pro luxurias emendem, an de lusoriis nauibus interpreter,

62쪽

euiusmodi in eo limite multas suisse exΑmm. Marcellino facilε coniicio. Capitolini locus se habet. Hic idem cum quodam tempore μin Rheno romanas luxurias Germani incen- dissensitimore ne poenas daret,sumpsit imperium. Sed tamen si pronunciare tandem necesse habeo, clusuras malim, praeserti clim Capitolinus in Lolliano sic scribat. Pleta - que Galliae ciuitates nonnulla etiam castra ac Postumus per septem annos in solo Barba- ει rico aedificauerat, quae interfecto Postumo subita irruptione Germanorum & direpta

fuerant & incensa, ea in statum veterem reformauit. Et Amm.Marcellinus monumenta & castra plurima in Rheni limite a Barbaris, id est, Francis Alemanniaeque incensa di excusa multo post tempore Iuliano

resecta communiisque testatur. Porro clusurae etiam sormam habuit murus ille, quo per transuersam insulam ducto utrimque ad finem: Occeani Seuerus Imperator Britanniam muniuit , cuius & Spartianus, & alij auctores saepe meminere. Cassiodorus in Chronico vallum appellat. Nunc vide quo etiam proruptura sit audacia mea. Nam apud hunc ipsum Capitolinum cum Trebelliani Tyrannidem describit, clusii- ςriarum quoque nomen lubens reposuerim ubi vulgo custodiarum legitur. Isauri in

quit post Trebelliansi pro Barbaris habetur, si

63쪽

υ & nunc in medio It omani nominis solo regio V eorum nouo genere clusoriarum quas limes includitur,locis defensa no hominibus. Scio excusem recepismque vulg5 lectione leuiter defendi posse, eodεmque pene sensu quo & si elusurias repostieris.Sed quod rei exprimedae apti is est & auctoris menti magis congruere Videtur, magis etiam placet. Ammianus sane Marcellinus lib. xiii3. de iis de Isauris loques, Clusiuria ς appeti ut praetenturas, & paulo post cosella, stationes, in quibus erant milites dispositi.

VItem Centurionum aliorumque militiae ducum & principuin sagneluisse fimque castiis insertam summam rerum imperiumq;cotinuisse nemo nescit. Inde & sub vineam &sub vitem iacere miles dicitor Sex. Pompeio. IndeS ego arbitror, vitem sortitudinis a Mamertino translatione quadam dictam, in Panegyrico luliani, Scilicet inquit) & candorε xquitatis potuit obumbrare,& a temperantia purpuram sancti ruboris abolere, vitem sol ti- tudinis indignis confodere vulneribus eruere oculos prudentiar. Vulgo tamen vicem scriptum est, nullo mihi satis commodo sensit. Idemquo plane error est apud Cassiodorum lib.

64쪽

lib. vli. Variariim, in formula principis Dalmati iii Nam quo loco impressi libri habent,

Tu vicem tenes improbis minantem:in veteribus scriptum es vitam,qu6d in vitem, mu tandum censeo.Vt autem vitis centurionum, ita matronarum insigne vitta suit, qua non nisi castae vii poterat, quemadmodum seruius notat sta lib. vij. & viij. AEneid. Id Valeriui quoque Maximus sic refert lib. v. cap.ij. San- , it Senatus ut sceminis semita viri cederent,

eonsessus plus salutis in stola quὸm in armis fuisse, vetustIsque aurium insignibus nouum Vitiar si e leto, non vitae discrimen adiecit. Permisit quoque his purpurea veste & aureis uti segmetis. Addatur sane hic illud, postellorum temporii Romanas Praesecturas habuin se insigne potestatis suae, non vulgaris cultus earpentum qno inueherenturiqua de re extat elegans sim machi P. v. epistola lib.I. praecedeiat praeco aduenire' praesecturam ubique denuncias. Cassi odorilib.ij.Institui. Diuinari ιι seripi. Si praesectum vox praeconis enunciet, ιι Si carpentum ipsius strepentibus rotis transire noscamus,n6nne omnes voluptates cordis αabiicimus, dum conspectum ipsius reueren- ιι

tiάmque metuimus'Hieron.ad Rustico. Alij .. si1blatis in altum humeris de intra se nescio ιι quid comicantes, procedunt in publicum, ut ιι li praeconem addideris, putes incedere Pr iacturam. Idem Cassiodor. lib. vj. Variati In A

65쪽

D formula Praefectu PraetorianqIpse carpen, tum reueredus ascedit.Et paulo post.Ab illo D nanque patriarcha & nunc pater appellatur imperis:Ipsum hodieque resonat vox praeco D nis,instruens iudicem ne se patiatur esse dissue imilem.Hinc etiam memini alicubi ius prsconis cum iure gladij coniungi.Praeconis autem pro tribunali statum & ossicium elegater deis scribit Apuleius lib.1.Florido. his verbis.Nec ,, vos parua quaedam &praua similitudo salsos is animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe diis xi, palliata mendicabula obambulant, Praecori cum Proconstate & ipse tribunal ascendit, de

is ipse togatus illic videtur, & quidem perdiu

is uat,aut ambulat,aut plerunque contentissiri me clamitat. Enimuero ipse Proc5sul mod is rata voce rarenter & sedens loquitur, & pi is runq; de tabella legit. Quippe praeconis vox se garrula ministerium est: Proconsulis autem is tabella sententia est,quae semel lecta,neq ; au is geri litera una,neq; aute minui potest:Sedu ,, cunq; recitata est, ita Prouincia instrumento se refertur.Cuius loci usus latius etiam patet.

1Μperatorum constitutio omnibus, pra terquam militum servis Byriis uti permi tit & cucullis. Cuius exceptione hanc ego rationem ultr0 refero, quod milites quom do-

66쪽

mini Byrris passim uterentur.Na Burros, seu Bγrros, fuisse arbitror vestis genus aliquantuvilioris & pilis hirsut qualem etiam Endromidem Martialis sescribit. Paulus monachus, Cyprianum byrro indutum suisse refert cum ad suppliciu duceretu Potius Cypriani ipsi Diaconus, qui eius agonem sanὸ quam elega ter descriptit, in actis lacernii byrrum appel lat. Sic memini vetere Persij Flacci interpretem lacernam byrru in pretari, & adiicere pallium esse fimbriatum, quo soli quonda milites uterentur. Ausonius Drepanio.

In versibus quom nondum squod sciam editis qui in veteri libro Euceriae tribuuntur, ita scriptum reperi.

horribili tingitur purpura Surrae, flatur plumbo fulgida gemma graui.

Burrae appellationem nos hodieque aliqua ex parte retinere videmur. Beri honestiorum 8c Palatinorum vestes erat,sericeae,ut a viris doctissimis notatum est. Unde ego Beros Attrebaticos & Canusinos a Capitolino dictos a bitror in Carino, non Birros: ut & a Valerio Martiale lib.r.Epigram. dum ait.

Nee desunt tili Bera Glaniana.

Colobum siue Colobium honestiqris etiam vestis genus suisse eadem Ιmpp. constitutio indicat, quae est de habitu quo intra urbem Romam esse licet. Servius quoque Colobiis

67쪽

P. P I T II E Iantiquos usos, seruos autem neque colobia

neque calceos habuisse scribit. Memini & in epistola quadam Pij Ro. Episcopi ad Iustum Viennensem, quae Auiti versibus subiecta est, Episcopalis colobi j mentione fieri: d cusne manicis suisse Isidor' testetur, fortasse &illa tunica pectoralis,de qua Maras Christiani

nominis Diaconus sub Gallo tortus est, colo-bij formam habuit. Apud eudem Capitolinucalciamentum Immatoris campagus regius dicitur.Fuit haec caliga ex rubricatis pellibus

purpurea sub posteriorib' Impp.vtLiuiprad. seribit lib.iij. de reb. per Europ. gest. cap.m. Qiydd & ex Zonarae & Nicetae pluribus locis probari totestan veterib. sane notis ad Iuli ni Patricis Novellas capacos scriptu est non campagos.Vt autem Impp. soli purpureis, ita Cosules aureis, Patricia sericeis caligis in publico utebantur. Id ego duobus Cassiodori

locis breuiter c5ficiam,qui in excussis exemplaribus valde corrupti sunt:Sed emendati res hic adscribam.Sic igitur lib. vj. In formulari Consulatus scripsit. Pinge vastos humeros,, vario colore palmats,validam manum victoo riali Scipione nobilita,lares proprios etia cal- ,, ceis auratis egredere, sellam curulem pro sua ,, magnitudine multis gradibus enisus ascende. Apud eundem lib. vij. In codicillis Patriciatus ad Tolum, Athalaricus de auo suo The

de leo ab Imp. Costantinopolitano Patricio

68쪽

sacto ita loquitur. Huic illa diues Graecia quae multu gloriosissimo domno auo nostro de- εbuit, gratificata persoluit. Velauit humeros sortes chlamidum vestis, pinxit suras sericis ςalceus iste Romanus, di dignanter visus est accipere, quod se cognoscebat accipere per honorem.Ita plane habet vetus liber. -

MImi nomen pluribus auctorum locis in

affine plerunque degenerauit. Apud Mpuleium lib. i. Floridota Bono enim studio in theatrum conuenistis, ut qui sciatis non lo-εα cum auctoritatemderogare oration sed cum primis hoc spectaculum esse,quod in theatro deprehendas.Nam si minus est, riseris, sune- re dius timueris,si comedia est, aueris.Si philosophus,didiceris: Lego.Si mimus est,riseri Funerepus, timueris: ut & lib. iiij. Nec quod hic alias mimus hallucinatur,sunerepus peri- clitatur,Comardus sermocinatur , Tragaedus vociseratur, histrio gesticulatur, caeterique omnes ludiones ostentant populo quod cu- iusque artis est.Apud Simmachum libas Epi stolariSed ut didici, ipse ad ulteriora conten- dens inimica usus est techna, ut paginam no- .stram comes eius Rusticus reportaret, ille al-

. . .

69쪽

,, teram nune regressus accipit.Repono mimica usus est techna. Sic enim & iocos & str

phas miniorum Tertullianus dixit in Apolo- ,, gelico. Apud Capitolinuin Maximinis, De

,, nique clim immortalem se prope crederet ob ,, magnitudinem corporis sui virtuissque m i 'si nus, quidam in theatro presente illo, di di, tur versus Graecos dixisse8 Didici legendum, mimui quida in theatro. In Satyrico Petronij arbitri pro Grex agit in Scaena nimium, omnimodo, mum,scribedum quis non vi- ,, deati Apud Sueto. in Caligula.Obsides quos- ,, dam abductos ὸ literario ludo, cismque prae- ,, mistos,deserto repente conuiuio cum equita- , tu insequutus,veluti profugos ac reprehesos, ,, in catenis reduxit:In hoc quoq; minimo pret- ter modum intemperas. Optimus liber habet

in hoc quoque Mimo . quod valde placet &rectum est: Apud Macrobium lib.vij. Saturn.

xi uti quidem vulgares codices habent. In eu ,, dem Ciceronem Laberius,cum ab eo ad con ,, cessum no reciperetur dicentem, Reciperem

,, te nisi anguste sederem, ait ille nimis morda ,,' citer, Atqui solebas duabus sellis sedere ob ,, iicietis tanto viro lubricum fidei. In veteri Moptimo exemplari lib. iiij. ita scriptum est. est Mimus ille mordaciter. Laberium autem Mi-' mum suisse constat Apud Lampridium in Hilegabalo. Inimicis adulteris ea quae solent si

mutatbfieri effici ad verum iussit.LUendum .

70쪽

censeo. In mimicis adulteriis ea quae solent&αquod perspicue verum est. Non possum hic illud inter citera sine summo scelere prs terire qudd me nuper Adrianus Turne is Vnus omnium undecunque doctissimus &benignissimus docuit, videri sibi in illo C. tuli versu.

pro,myrmic reponedum mimice: cuius me oraculi nuncium & interpretem factum esse gaudeo. Μhnos & Ρantomimos, veteres, cinaedos appellarunt a corporis motu ut No- inius Marcellus scribit. Cinaedorum porro ς exossis & eneruata planὶ in incessu ni ollitia 1 nota est,quam in Embasicoeta mirὸ estpresiit . Petronius. Deea idem Nonius hunc quoque Plauti versem refert ex Milite.

Qui tamen in Camerari j editione paulo alia'

ter conceptus est, hoc modo, Tum ad saltandum , mn eisiatu mara aptus es

At memini in veteribus Nonij exemplaribus' legere me ita scriptum

Tum ad saltandum,no cinaedus malaeus aeque est.'

Cuius scripturae veritas ex se ita firma est ut eam celeri reformatione redintegrandam

censeam.

SEARCH

MENU NAVIGATION