Petri Pithoei I.C. Aduersariorum subseciuorum libri 2. Auctorum veterum loci qui in iis libris aut explicantur aut emendantur, proximo indice notati sunt

발행: 1565년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

Tricasses pro Tricassinis dictos,si modo int

ger est locus,quod non facile adducor, ut statim credam. Lugduni lapis ess,ex cuius fragmentis,quae pridem longe a se inuicem disiuncta sunt,hanc ego memoriam aliquando erui.

Habeo & ex patris mei Petri Pithei , summi

viri, monumentis, inscriptionem, quam ego senem optimum puero mihi tanquam thesaurum aliquem donasse,& seruandam mandasse cum iuuantia memini Ea sic habet, D. M.

Hic mirum alicui fortassis videbitur ciuitatem AEduorum ab eodem Proc. Regi,ctim &Proconsulatus fere prouinciis distingui solerent, .ssiduorum autem ciuitas in Isidoli br

92쪽

uiculo inter eas quae primae Lugdunensis sunt referatur, & in notitia Imperii Rom.Lugdunensis prima cum suis ciuitatibus inter Consulares prouincias statuatur. At vero, quis segn rat apud Romanos, maximὸ vero posteriorum Impp. temporibus, Variam & quotidie pene mutabilem prouinciam diuisionem fuisse ' Externa repetere necesse non est, sunt

enim infinita .Sub Caesare Dictatore & paulo post, nulla fuit Lugdunensis prouincia, sed

Narbonesis,ut Viennectem, ita & Lugdunensem, qualiscunque illa fuit,cotinebat,quemadmodum Marcellinus scribit lib. xv.unde illud Ausotiij de Narbone,

Augustus unam Lugdunensum secit, ut Strabo auctor est lib.iiij. Duae tamen statuuntur 1Μarcellino & Russo, quorum temporibus, ut Senonas, ita & Tricassinos primae Lugdunensis fuisse facild crediderim. taber sane Notitiae Ro.Imperis qui ad posteriorum Impp. tempora pertinet, quatuor Lugdunenses facit,ut di Isidori breviculum, sed quartam Se

noniam vocat,nomine metropoleos.Sub hae

quoque tum fuisse Tricassis verissimile est, cum de Lutetia Parisioru alicubi eidem prouinciae tribuatur. Sed ad quod venimus,hoc

93쪽

praecipud hic agamus. Hactenus Tricassium &Tricassinorum nome lectum auditumque est. Verum posteriorum temporum ieiuni scriptores cum Tricis Apinisque suis, Trecas quoque inuexeriit.sane & in vulgaxis Aim nis monachi codicibus,ubi Galliarum ciuitates enumerat lib.j.Trecae scriptum legitur, ut&apud Gregorium Turonen. lib. viij. &in appendice ad Adonis Chronicon: ubi narra tur regnante Ludovico Karoli filio,Ioannem Papam in Gallias venisse, & apud Trecas diu moratu, ibi Synodum habuisse episcopor &c. Sigebertus quoque Gemblacensis monachus scribit,anno DCCC xCII. Northma nos a Senonis,qua expugnare non potuerant,

Parisips repetiisse:indeque repulsos, per Matronem Trecas urbem incendisse , & usque Virdunum & Tullum urbes cuncta depopulatos.Sed postuma isthaec persequi,neq; otis neque instituti est nostri, quibus hic satis est,

quasi ruderibus egestis, vetustiores patriae virique nostrum carissimae ruinas detegere, &lituras quibus primaevum ipsius nome nescio quo malo inductum hactenus suppressumq;eu, velut spogia es lingere. um tamen illud addam, Campaniae appellationem, eius quide cuius hodie urbium nostra mater est, nodum me apud vetustiorem paulo scriptorem lege re potuisse. Auctor sane appendicis ad Μου-- cellini Comitis denorata, Remensem, Cam-

94쪽

paniam vocat, ut & Gregor.Turonensis in libris historiarum. No desunt qui Catalaunica appellent: credo Camporii memoria inducti in quibus ,ttila vict est,qui &Catalaunici &Maurich dicuntur.In itinerario Antonini, nequis sorte eo decipiatur,locus un' in quo Capanis iuxta mediomatricu metio reperitur, sic emendandus est ex Notitiae Romanae libro.

Sunt autem haec loca Valeriae Ripensis.

O Vaesitum est: apud Ciceronem quae sint Tutiae leges in illo libri ij. de legit, loco.

N. Igitur Tutias & Apuleias leges nullas pu- μtas' i fgo vero ne Liuias quidem. M. Et re- cccte,qus presertim uno Versiculo Senatus, pun cicto teporis sublatae sunt. Et alij quidem Su cpitias,alij Sempronias reponendum putarui. Ego ex veteris scripturae vestigiis' Titias legi, ut & in eodem libro ubi de potestate Augurum loquitur. Quid leges non iure rogatas cc tollere ut Titiam decreto collegij.Tulit enim celeges Agrarias Titius Trib.pl. seditiosus, cuius & Valer. Max. & ide Cicer. meminerere. Nunc magis placet iisdem omnino vestigiis, Turias & Turiam, seu Torias & Toria vir

bique legere.Sp. Torius suo Turius Trib. I l.

95쪽

legem Agrariam tulit quae statim sublata est, ut Appianus lib. j. Belli Ciuil. scribit: sdque

ex decreto collegij, quod cotra auspicia lata esset.Id Cicero quoq; in Bruto satis ostendit, dum ait,Sp. Tortu vitiosa & inutili lege agrupublicum vectigali levasse. Vitiosa enim lex, est vitio lata, contra Augurum disciplinam, ut & vitiosi magistratus cotra auspicia creatu Titia lex de donis & muneribus quq suerit,ab aliis traditum est. Lubet hic tantum Ausoni ni de Iureconsulto epigrammatis elegantissumi nasum detegere, qui ab aliis non satis visus est. Ait autem, Iuriscosulto cuidam qui uxorem dicebat adulteram, Papiam legem quae contra caelibes lata est placuisse, Iuliam de adulteriis displicuisse. Huius diuersitatis rationem ex aliarum quoque legum nominibus facetissimd reddit. Ait enim, Iurisconsu tum ipsum semiuirum & parum pudicum S tiniam legem seu potius Scantiniam sic enim& a Suetonio dicitur & a Tertulliano in libro de Mono amia metuisse, quae cotra impudicos lata est: idc6que uxorem ladem du-,isse secundum legem Papiam, ut hoc vitium tegeret, quae lex Papia idcirco ei placuit: At

Titiam non metuisse, cum nemo ei donum munusiae ob causam oradam offerret, & ideo necesse ei esset aliunde rem facere, nempe ex adulterio uxoris,& lenocinio suo, cotra Legε

Iuliam,quae ideo ei displicuit.Sic igitur ait,

96쪽

Se miniam metuem non metuit Titumia

Cattius legem Fanniam sumptuariam cui verba ab Athenaeo reseruntur lib. vj. oratione suasit: Citatur eius oratio a Ma robio.

de lupo disserit. Sed Tiiij nomen Hud eundecorruptu est de equo Troiano Nam ubi vulgo Cinxius libri excussi habent,vetus Citius,1o.Salisberi sis Policr tici scriptor C.Titius. rectissimE. Haec nominum snest s simul scongererem 1btinuit. Nunc de lege Vmri' quod huiu) mpitis uis riptio pqliis tur i pleamus. V leria lex cum eum qui pyQu0cys- . ni virgis caedi, securique necari ye uisset, si quis aduςrsus easerisset,nihil ultrρ,qua nim' 'proles factum adiecit. improbe adi dum est poenae loςo, ut contra in quibusdam legibus & edictis quasi pro praemio, B 'm . factum, adscribebatu Tertuli. & Suexo testibus.Addit Uubim lib. x. Id qui tum pudor ho ciminum ergo visum credo vincul im satis valitarim legis. Nunc vix .seruo it min tur qui Qquam.Seruo, prostod nihil miru, cq ' graui multo & Rhoxiqs s vjs minari couehiat, qualiberis & logenuis bominib'. Quid igitur si pud Lauinynd literviae facili muravone sic legamus ' Nun ix serio ita minetu' quisqua degoio nixςῆςiendum non putem.

97쪽

OVod in Actis Apostolonim scriptii est

cap.x I x. Claudiu Imperatore ivlsisse ut omnes Iudsi Roma excederent.Sueto. quoq;

quillus in eius vita factu sic refert. Iudaeos impulsore Chresto asiiduὸ tumultuates Roma expulit.Non est mihi dubiumChristianos quoque, si qui tum primum Romae. erant, ut fuisse credibile est,simul cum Iudos urbe pulsos. Nam hos omnes Romani Veteres eodem ordine diuhabuerunt, ut exTertulliani & aliorum Apologeticis constat. Seuer. Sulpitiis lib. h.sae. hist. Adrianus existimans se Chriis stianam fidem loci iniuria perempturum, in, templo ae loco Dominicae passionis simula' chra constituit. Et quia Christiani ex Iudaeis

is potissimum putabantur Namque tum Hiero' selimae non nisi ex circuessione habebat E ' elesia sicerdotem)militum cohortem cust ' dias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnesHierosolims aditu arceret. Quod qui-' 4Em Christianae fidei proficiebat, quia tum penὰ omnes,Christum Deurti,sub legis ob V seruatione credebant. Nimirum id domino ordinante dispositum, ut legisseruitus a lis' bertate sid i atque Ecclesiae tolleretur.Rutit ' Claudius Gallus lib.j.Itenerarii csi ritus quordam Ihdaicos de circsicisione & Sabbato deseripsisset Giestatusque esset, subiicit, G.

98쪽

AD VER s. svBs. LIB. II. 624-tque utinam nunquam Iudaea excisa se VPompei bellis, ymperisque Titi. εε Lat excisa pesta contagia serpunt, εο VictoresquesuN natio victapremis. ca

d ego ad Christianos pertinere arbitror, quorsitum sanita religio latius radices egerat, & quib' ut Iudaeis Rutilius ultro infestus est. Porro quod ait Suet0ni' impulsore Chr sto, de Christo ipso,licet falso& impie ab eo dictum intelleiamque no dubito, ut qui iam sciam veteres gentiles, veri nominis ignor tione, Chrestum & Chrestianos; non Chri . stum aut Christianos dixisse. Id me unus hi p. Tertulliani locus in Apologeti co docuih 'fnominis inquit odium est, quis nominis re lusiquae accusatio vocabulorum ' Nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut i faustum,aut maledicum, aut impudicum. Sed & cu perperam Chrestianus sic ex sequelib. scribedum arbitror ut & apud Tacit, lib. xv. pronunciatur a vobis nam nec nominis certa est notitia penes vos de suauitate vel benignitate copositum est. Oditur itaq; in homi' nibus innocuis etianorne innocuum. Hacte nis Tertulliani verba , ex quibus sand quod proposui consectu credo. γρητος enim suave facilem & benignu significat. De quo etia nomine elegans est Ausonij epigrama semiGr

tum & semi Ausonium, quod nihil est necesse λῖς ςxscriberi .Inde &Pertinace Chrestologii

99쪽

P. PITHEI

vulgo dictum Capitolinus scribit, quod verbis magis quam reipsa benignus esset, hoc est,

ut Aurelius Victor eleganter expressit, blandus magis qu m benignus. Non erit etia valde alienum hic adiicere nome affine,quo veteres inter aliquando usos notaui, ut cuquid in alienis scriptis vitandum putarent, adscriberent, clim quid utile D Cassi odor. lib. i. institui. Divin. script.Tic ir nius inquit Donatista in eodem volumine v quaeda non respuenda subiunxit, quaeda vero D venenosa dogmatis sui fecilenta permiscuit. M Cui tantum in bonis dictis Chresimon,in maxilis Achreston, quatum trasiens valui reperire, γγ ut arbitror, copetenter adfixi. Ex quo altersi eiusde auctoris locu emedandum censeo, ubi νγ de Origenis Adamanti j libris loquitur. In o- peribus inquit eiusdem Origenis, quantum

D transiens inuenire praeualui, loca quae contra regulas patru dicta sunt,ac hereseon repudi ar tione signas Sic habet vetus & optimus liber, in quo tame reponeduarbitor Achreston .el Ohri. Solebat etiarn veteres theta adscribere' pro veruto his quae non probarent.Sidonius,

quae fuit etiam Triumuirorum capitalis nota. Verum, ut ad rem tandena redeamus, hoc totum de Chresto impulsore mendacium, siue a Suetonio confictum, seu potius ex vulsi fama

100쪽

& opinione relatum, minus mirabitur, qui nosollim veterum ethnicorum ut a nostris qui dem appellatu de Iudaeis & Christianis nugas legerit, inter quas & Hadriani ad Seruianum epistolam refero, sed & ip rum Iud sorum de Christo, quem & in Hebraica historia Chrestum appellat, & ad Pompeii aut Vespasiani tempora inepte reserunt. Caeterum, quod Sulpitius scribit, Iudaeos Hierosolimae aditu ab Hadriano prohibitos, valde pertinet ad eum Apologetici locum in quo Tertullianus qui post Hadrianum sub Seuero vixit, de Iudaeis loquens, Dispersi inquit palabundi,

& soli & coeli sui extorres, vagatur per orbe, sine homine, sine deo rege, quibus nec adue- narum iure terram patriam saltem vestigio sa - lutare conceditur. Hoc etiam fortasse consi-

lio Hadrianus AEliam,id est, Hierosolimam instauras in fronte eius portae,quae ad Bethleeerat suem in marmore scalptum proposuit, ut Casilodor in Chronico scribit: qui tamen aliam quoque eius rei rationem adsert.

MEmini ab antiquo glossario in M. Cies

ronis Catilinaria priore, duait, Praetem mitto ruinas fortunarii tuaru quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties adnota-

F iij

cccc co

SEARCH

MENU NAVIGATION