Iosephi Iusti Scaligeri ... De aequinoctiorum anticipatione diatriba

발행: 1613년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

101쪽

Ios. SCALIGERI DIATRI3 Astam percipimus ex regulari decrescentia maximae Solis declinationis. Nam in peripheria Eclipticae A E D C B , esto C declinatio Solis maxima seculo

Ptolemaei

Sisi autem D summa acclivitas, & editissimum fasti- gium Eclipticae, ut a C, ad D semer ascendatur: aD, ad E, descendatur. Si verum esset tempore Albatent, D fuisse editissimum locum ecliptica,declinatio solis maxima ab Albatenio obseruata fuissee maior declinatione, quam obseruauit Ptolemaeus. Et riirsus obseruata a Copernico esset aequalis ei, quae a Ptolemaeo. Atqui a Ptolemto ad Albatentu, ad Albatenio ad Arzanet,ab Arrahel ad Protatium, a Profatio, ad Replomontanum, a Regiomontano ad V vernerum, a Uvernero denique ad Copernucum aequaliter semper & gradatim decreuit: ita ut in singulis annis pereant de declinatione Solism xima, scrup. Itaque haec regularitas facit,ut ut omnino necessarium ut, ab epocha Olympiadu solstitia sem per per decliuia descendisse; non autem a C, ad D, a D, ad E inaequaliter progressa esse. Itaque decliuitas manifesta est ab epocha Olympiadum. Sed ubi acclivitas maxima est, id vero nondum liquido constat. Nam seculo Eudoxi,& retro

102쪽

ante, Thaletis, Cleostrati, Metonis, ubi sol eonficeret solstitium, ibi putabatur esse Eclipticet fastigium

summum. Vnde Lucanus sequutus veteres dixit,

Ciseuctu alii solstitis. Quasi circuli maxima acclivitas sicubi selstitium conficitur. unde solstitium Erato- stheni dieitur et O. . altitudo Solis. Hodie quoque nullus est Mathematicus, qui non putet ibi maximam esse Eclipticet altitudinem,ubi Sol Dodecate- morion Cancri hodierni ingreditur. Quod sane to eum habet, si punctum θ, est in eadem altitudine, qua punctum η in seperiore figura. Aut si est eadem altitudo Solis, quum esset grad. a. , O at nunc, quum esset grad. 23, 28. Quod ridiculum. s CHOLION. Aiunt declinationem Solis maximam esse aequalem distantiae poli Eclipticae a polo mundi. hoc est,apolo Eclipticae, ad maximam solis declinationem, interesse quadrantem circuli. Seculo Eudoxi, quum maxima solis declinatio praecise esset partiu XXIIII, distantia utriusque poli Eclipticq& Mundi erat totidem partium. Hodie vero declinatio est partium

23, 28': quot nimirum esse oportet interuallum i

ter polum Eclipticae & polum Mundi. Ideo seculo Eudoxi distantia Solstitij a polo Mundi,erat praecise

partium 66.o'. Hodie est partium 66,32'. Ergo alterutrum fateantur necesse est, aut polum Eclipticae a polo mundi . aut hunc ab illo recessisse. Quid responsuri sint, adhuc expecto. Hoc nimirum totum

103쪽

pendet ex solstitiis per decliuia Eclipticae in anteeω

dentia descendentibus. rationem si non ad' mittunt, quod aliud auxilium implorabuntὶPraetem

ea si seculo Eudoxiij, quibus polus attolitur ad 2 gradus, praecise sub puncto solstitiali & Tropico

Cancri habitabant, iidem omnino hodie sunt extra Tropicum Cancri, propterea quod declinatio Solis maxima propior est hodie Cingulo Mundi, dcreia motiora polo mundi, quam fuit tempore Eudoxi, quo,ut diximus, distantia eius erat graduum 66. O . praecise. Hodie autem est 66 32'. Itaque quibus die Solstitij Sol ad verticem erat in meridie seculo E doxi, iis hodie esse non potest, sed potius iis,qui interius ad Mediatorem uint, quibus polus attollitur grad. 23, 28'. Quum igitur maior hodierna distantia st declinationis maximet a polo Mundi, quam olim fuit,nempe seculo Eudoxi 14, initio autem Glympiadum grad. 24,9 9 : alterutrum omnino necessarium aut polum mundi a polo solstitiali recessisse, aut solstitia mobilia esse,& per decliuit tem Eclipticae descendere. Sed polus mundi est immobilis. Ergo puncta solstitia mobilia, & per decliuitate Eclipticae descendant. Quod si quis obiiciat, Si aequinoctia & Solstitia pessum eunt per decliuitatem Eclipticς,eueniet,ut Dodecatemorion Capricorni hodierni aliqua ex parte altius extet supra orizontem, quam Dodecatem orion Sagittarij: & contra Cancri humilius sit, quam Geminorum. Vicesima enim quarta Dodecatemorii Geminorum,

seculo Hipparchi magisattollebatur supra o rigon-

104쪽

DE AEQUINOCT. ANTICIPATIONE. 8γtem, quam 24 Cancri hodierni, ubi desinebant Gemini eodem seculo. Ad hoc respondemus id, uuod supra demonstratum est, acclivitatem & de-ὰiuitatem Eclipticae nondum ad unguem explor tam esse: & praeterea,Vt concedamus exploratam csse ,Eccentricus Solis in quibusdam partibus Terret propior est,ubi Ecliptica a Terra remotior,& rem tior a Terra,vbi Ecliptica propior. Namque absque Eccentrico solis esset, multa incomoda non solum in iis,quae ad hanc disputatione pertinent,sed etiam

in aliis nobilioribus Astrologiet disquisitionibus

rirentur.

COROLLARIUM X.

Circulas aeqvino talis est obliquus ad Mediatorem erad Zodiacum.

Non indigebat demonstratione, quum in pro-ressu superiorum demostrationum partim id col-gi necesse sit, partim etiam mentio eius iniecta sit. Qina tame hoc unum est, quod Mathematicos maxima admiratione perculsit, quomodo fieri possit aequinoctium , si aliqua est circuli aequinoctialis obliquitas, propterea nolui omittere. Dico igitur, si stella non mouentur in consequetia,omnino a quia noctia anticipant, &ad puncta illorum circulus a quinoctialis describitur, ideo sequi & toties situm mutare aequinoctialem,& proinde obliquam esse non solum adaequatorem uue Cingulum Mundi,

105쪽

sed etiam ad Eclipticam: ve manifesto patet inra Corollarij viri,in quaqquinoctialis circuli cy,αε, ad puncta anticipationum c a descripti sunt obliqui

ad circulum ν Itaque frustra fuerunt illi veteres,&post illos hodierni Mathematici, qui negarunt; quinoctium posse fieri, si circuli aequinoctialis vlla esset obliquitas. Haec unica fuit caussa, quare ιμοις, siue sectiones aequinoctiales imm iuites effeexistimarent, ac propterea stellas potius in consoquentia moueri iustius concedere viderentur,quam aequinoctia in antecedentia. Atqui,ut omnes demostrationes omittamus, magis naturae consentaneum erat,ut punctum aequinoctiale in antecedentia moueretur, quam Vt tota sphaera & contextus tot stellarum tamqua scena versatilis in consequentia progressum faceret, quam opinionem tam insignium, virorum satis mirari non possum. Atqui AEquinoctialis 3e Zodiacus sunt duo maximi circuli , ideoq.. bifariam sese secantes. V bi autem secant se,&ut Platonice loquar, , ibi necessario fiunt aequinoctia. Non enim situs maximi circuli aequinoctium facit, sed γα σε si, sectiones mutuae circuli aequinoctialis & Eclipticae: dc contra, ibi Alstitium &bruma fit, ubi isti duo maximi circuli plurimum a

sese distant. Et hoc nouum videtur nostris Math maticis, quum tamen in ea sententia fuerit instaur,tor ille Astrologiae Nic. Copernicusnumquam sine laude nominandus : cuius summi viri ideo verba subiiciam, ut ab istis frontibus, quas demonstrationesnuli mouere possunt,ruborem exprimam. H qc

106쪽

eius verba sunt ex libri tertij capite primo: Vnde se qui necesse est, quod aequinocta, oe conuersiones ,rideantur anticipare, non quod stellarum fixarum libara in conse ' quentia feratur, sed mo circuluε aequinoctiala is praece dentia, obliquus existens plano Signiferi, iuxta modum δε- flexionis axis obi terrestris. Manent ad rem esset tu, noctialem circulum obliquum dici Sofero, quam signis

rum aequinomali, minoris ad maiorem comparatione.-Lto enim maiior estSignifer, qui Sosis cir Terrae distantia δε- scribitur annuo circuitu, quam quinomalis, qui quotidiam, ut di tam est, motum circa axem Terrae designatur. Et per hunc modum aequinoctiales istae fessiones cum rata flans feri Ob uitare uocessu temporis,peruenire cernuntur,stellae vero postponi ide reliqua. Obsecro vos,quid potuit magis returrilem pertinaciam horum, qui solos nos putabat esse in ea haeresi Atqui Copernicus,quam quam idem nobiscum sentit de anticipatione aequinoctiorum,& obliquitate aequinoctialis circuli, tamen omnia, quae superius ad confutandum illum motum stellarum produximus, ignorauit,& conseriquentias,ac pulcherrima Corollaria huius doctrinae non animaduertit: quae si minimum odoratus esset, neque friuolis hypothesibus,quibus utitur,illi opus, fuisset, & validioribus demonstrationibus rationes

suas muniuisset. Gavisi tame sumus, quum animaduertissemus tanto viro eius in mentem venisse, cuius nos solos auctores putabamus, .& nostri Mathematici,quibuscum mini res fuit, non aliam ob causam hanc sententiam tam acerbe reiecerunt, quam quia me eius patrem esse putabant. AEquanimus ac

107쪽

so Ios. SCALIG ERI DIATRI HAn eratus lector perpensis rationibus nostris tantum abest, ut motum illum stellarum in consequen. tia non explodat, ut potius miraturus sit tandiu tantum mendacium a tot seculis in tot praeclarorum hominum animis tantas radices egisse. Sed aliorum contraria sunt ingenia , qui numquam veteres in consilium adhibent,omne, quod ignorant, aut supra eorum captum est,errorem, aut delirium putat romnem humaniorem literatura aspernentur, aut si

ad eam se conferant, non intelligant: aut si intelliogunt, veterum auctoritate numquam a receptis ni,

gis deterreantur, Vel quia pudet eos mutare sententiam, vel quia, si veterum aliquam rationem habet,' multum de existimatione sua decedere putant, si

quam sen tentiam mordicus retinuerunt, pertinacui ter defenderunt, illorum reuerentia deponere cogantur. Prodeant igitur, & doceant nos, quando

eodem tempore eadem stella borealissima limul&australissima totius asterismi esse possit. Persuadean inobis, quomodo Cynosurae cauda, quae semper ei- Adem loco,cui hodie haeret,Eaest, & tam vicina polo . omni tempore fuit, ut nullum circulum desertoeret Videatur, ea tam amplum circulum describere possit, ut arctici vicem habitantibus Meroen possit eo ser Nugatoria haec, anilia,& iocularia sunt;& t men non aliquis de istis triuialibus, hoe dixit, sed is, quem naturae consiliarium vocat Plinius, qui primus stellas in certum ordinem redegit, eodem teste,qui ita in astrologia posterioribus praeivit viam,ut sine illo tantus non euet ille,quem iure Om

108쪽

DE AEQUINOCT. ANTICIPATIONE. sines admiramur, Peludiensis,qui nihil aliud est, nisi Hipparchus interpolatus: Cuius non solum illam sentetiam de stellarum motu sequutus est,sed etiam ad hunc usque diem,ut omnes eam sequerentur,auctor fuit. Sed iam tempus est stellas in suis sedibus securas relinquere , & Mathematicis, qui nobis adeo iniqui fuerunt, meliorem mentem precari.Tubone Lector fruere, & nostrum laborem,si quid in te humanitatis est, boni consule.

EX EPISTOLA IOS. SCALIGERI AD

Dauidem riualdum a Flurentia. RELi QE A est altera pars epistolae tuae Primus omnium Hipparchus ex obseruationib. Aristarchi Samh,Cononis,&Timocharcidis animaduertit aequinoctia suo aeuo -- promota esse, quod quatuor remotiora essent ab Epocha stellae designat , quam fuerunt temporibus eorum astrono- lmorum. Quod quum vidisset, non dubitauit pronuntiare aequinoctia immobilia esse, sphaeram au- item A -τα επηιλοι moueri. Non solum

hoc sibi persuasit,sed & Ptolemaeo, Ptolemaeus posteritati.Tantum valet preiudicata autoritas. Sphae ram etiam solidam innouauit, cuius polus arcticus abesset a cauda Cynosurae gradibus Ia. 24'. idq. maluit sibi persuadere, quam,an ita res se haberet,no-

109쪽

ctu coelum ipsum consulere. quod non possum satis mirari: quum non solum eius aruo,sed etia CCXvruannis ante illum cauda Cynosurae non plus abesset a polo mundi,quam hodie abest,ut Eudoxus obserauauit. Quod validissime in libello nostro demonia stramus. Rursus Eratosthenes qui cxxvi vi annis post Eudoxum scripsit,idem de eaciemstella pronunciauit, idem pronuntiarunt qui sub Augusto scripserunt. Si igitur ante Hipparchum annis ccxviri illa stella erat,vt hodie,quomodo constat ratio Hippam chi, eam abfuisse a polo mundi grad. i 2.2.ὶ Nam si sphaera ut sanxit Hipparchus, moue tur in succedentia, & illius aeuo cauda Cynosurae a

erat a polo grad. 12.24, sequitur ut aevo Eudoxi r motior esset a polo, puta grad.I3. aut I . Hoc enim

ratio processus illius motus postulat. Atqui non plus distabat a Polo quam hodie.Ergo & sibi ipsi de omnibus qui hactenus eum sequuti sunt, imposuit

Hipparchus. Nos certe collegimus 'mnes eius et ια πλουοί-- όουιές, quas nemo unquam intelliget, nisi prius globum construxerit,cuius polus

arcticus absit a Cynosurae cauda grad. i 2.2 '. inam rem cum summo artifici Tichoni Brahae communieassem, obstupuit ad nouitatem dc insolentiam H -

, & merito. Non enim illi indicaram de constructione globi Hipparchaei,& distantia caudet Cynosurae a Polo illius globi. rare videmus, quia cauda Cynosurae eodem interuallo a polo abluit

ante annos cin D ccccLxuri, quo nunc abest, nullum omnino motum esse spherae octauae εἰς δ επι -

110쪽

tu non dubium eis, praecedit enim hodie aequinoctium stellam in cornu Arietis plusquam grad. 28. quod tempore Eudoxi committebatur fere in ipsa stella. Sed utrum stella solem, an sol stellam relinquat , hic vero quaestionis cardo est. Hoc est altero stabili, alterum moueri necesse est, scd sphaeram aut stellas stabiles esse iam ottendimus. Sol igitur de pun- ista eius aequinoctialia mobilia iunt, Λ quidem eorum progressus est, in anteriora mani lius 28. graduum a temporibus Eudoxi. Vidit hoc summus vir, alter nostri aeui Ptolemaeus, Copernicus; Vos, inquit, putatis si baram octauam in consequentia moueri; videte num potius aquinoma in anteriora procesum faciant. Inde vir ille,omni laude maior, concludit esse I με-

ρφἀ. Nam altero dato, tolli alterum necesse sit. si enim non est motus sphaerae stellarum in conseque-tia, omnino est motus aequinoctialium punctorum

in antecedentia. Haec recte Copernicus. Sed gomisit, vel quia non animaduertit, vel quia desperauit posse demonstrari. Nam quum aequinoctialia puncta mobilia sint, & circulum maximum, qui ad ea describitur per xx Sphaeric.Element. mo bilem esse omnino necesse est. Et si circulus est mobilis, & polus quoq. mobilis. Proinde non est idem polus aequinoctialis, cum polo mundi. Nam polus mundi est immobilis, ille mobilis, & consequenter omnes circuli maximi per illos polos transeuntes, id est meridiani, sunt mobiles. adeo ut horologia

SEARCH

MENU NAVIGATION