Leipziger Studien zur classischen Philologie

발행: 1885년

분량: 743페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Αd aureae aetatis fabulam symbola.

tum cum Welchero Gr. Goeueri. Ι 72M inde oportet, quod argenteorum multo deteriorum sola insantia centum annos implebat u. 130 , sed apertis uerbis hoc ipsum - mille annos eos uixisse - uidetur olim apud Hesiodum exstitisse. ) Ηoo uel ob ipsam illam, quae sequitur, centennis infantiae commemorationem ueri simile est. Fulcitur autem Iosephi testimonium imitationibus horum Hesiodi uersuum. Velut Orphicorum Argonauticon auctor, quae Hesiodus de aureis hominibus narrat, ad Macrobios rettulit. De quibus u. 11 13sq. narrat:

es. Hesiodi v. 115sq.: τερποντ' εν θαλδενσι κακῶν ἔκτοσγεν ἀνίαν T ων, θνῆσκον δ' ευς υ σc ν tu δεφιημενο . Vivunt autem per eundem annorum numerum Macrobii atque homines aurei, magnitudo tantum annorum uulgarem modum egreditur, cum singuli menses centeni8 annis constent.' Item

in Oraculis Sibyllinis Ι, 69 sq.) apertam Hesiodi imitationem eum longi aeui commemoratione artissime iunctam inuenimus. Narratur enim de priscis hominibus:

Alteram de prisin seritate opinionem Hesiodus ne ibi quidem proseri, ubi de Prometheo narrat theog. 510 8 1., Op. 48 sq.); quae sabula Aeschylo huiuου sententiae multis ueri, Neque enim credo soli conclusioni ex u. 130 factae etiam, quae Iosephus referat, deberi, quae uidetur Mukelii suntentia esse irgm. epic. I p. 166. 23 Neque enim artificiosas Hurmanui interpretationi adstipulari possum, qui Quos denis mensibus constantes respici Opinatus χιὼάδας μονιον ἐκαroνΤαεTuo ους scribit, duodecim igitur eiusmodi chiliadibus MCC annos effiei computat.

12쪽

Ernestus Gras

bis exponendae ansam dabat. Immo altero horum locorum Op. 90 sq.) de beata uita, quae auto Prometheum suerit, uerba facit: πρ si ν 1 ιεν Γυψεσκον ἐπὶ χθονὶ ιν υλ' ἀνθρωuων

Attamen ne illam quidem seritatis priscae imaginem Hesiodi temporibus ignotam fuisse, Si ceteras eiu8 aetates considerauerimus, apparebit. Etenim inaequalitatem quandam in quinque illis aetatibus ine88e, quippe quae non continuo ordine a melioribus ad deteriora progrederentur, iam ueteres senSerunt et reducto numeroeam sanare Studebant. Duo autem Sunt, in quibus Offendatur, primum quod maxima iam secundae aetatis nequitia est nequo augetur tertia, Sed colores tantum alios induit, alterum, quod in medio ad nequiora descensu post secundae et tertiae aetatis impietatem et ferociam heroes quarto loco inseruntur. Religiose Babrius Hesiodea seruauit, qui prooemii sabularum initio quinque aetates breuiter enumerat: τρίτη δ ασι αυτων ἐγενεγ' ιὶ γε χαλκεi , ι.εθ' ν γενέσθαι φασὶ diciν Γρωων, νιψήσιτη σιθηρ i. Nec minus auctor tertiae decimae, quae Iuuenalis fertur, saturae, quamuiου in depingenda aurea aetate ingenio suo indulgeat u. 48 sq. , his tamen iv. 2S-303: nunc aeta8 Sequitur peioraque Saeeula surritemporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa nomen ut a nullo posuit natura metallo artissime se ad Hesiodum applicat. Nam nouerat Sine dubio uergus interpolatos 179-181:

quibus quinta aetas, quamquam uerbis non nimis dilucidis, in quintam et Sextam distribuitur. Sextae nimirum nomen apud Diuiti reo by Cooste

13쪽

Ad aureae aetatis fabulam Symbola.

9Hesiodum non iuueniebatur, id quod satiricus ille suo modo explicare studet. Fortasse ne Theophrastus ij quidem sine consilio pietatis corruptionem iude a prisca aetate quinque gradibus progressam fingit. Ceteri uero immutare Hesiodea non uerebantur. Ouidius mei. I, Ss Sq. quartam aetatem omittit, quia heroes nullo modo tertiae aetatis hominibus deteriores fingi poterant, et in ceteris quattuor ordinem quendam uirtutis gradatim imminutae constituit, quamquam non lacile hoc ei cessisse in breuissima tertiae aetatis descriptione 'Saeuior ingeniis et ad horrida promptior arma, non Scelerata tamen) cernitur. Continuam eorruptionem quinque gradibus progredientem Octauiae auctor v. 392 sq.) Ouidium ceteroquin imitatus cf. 'sanctum tamen' in tertia aetate) deseribere temptauit; sed in distinguenda aetatum natura multo infelicior illo fuit. Quattuor aetates alii ideo statuerunt, quia totidem ab Hesiodo metallorum nominibus instructae erant. Conseras Probi uerba ad Verg. ecl. 4, 4:' Hesiodus in libris suis quattuor saeculorum facit mentionem' et paulo supra 'Cumaei carminisi a Sibylla, quod Cumana et et p0Si quattuor saecula σιι λιγγενεσίαν futuram cecinit' cumgimillima Servii adnotatione hac: fultima Cumaei uenit iam earminis aetasi Sibyllini, quae Cumana suit et saecula per metalla diuisit'.

Aratus amplius reducto numero tres tantum reliquit aetates et, cum apud Hesiodum Verecundia et Neme8iου post quintam aetatem effugiant, quae apud Aratum illis aecurate respondet Iustitiae fuga nam apud utrumque scelerum commemoratio antecedit, cui formula 'και τοτέ fugae narratio annectitur, iam

aeneum aetatem Sequitur. Treη aetates, quarum ultima ferrea

sit, Horatius sepod. iii, 63 sq. et Iuvenalis Sat. 6, 234 nouerunt, Iustitiae autem fugam Ouidius, Hesiodi et Arati narrationesqu0dammodo exaequans met. I, 150 , post surream ponit. Simplicissima denique sabulae forma est, ut duae tantum aetates ponantur, bona et mala. Ad quam simplicitatem Vergi

li Ap. Porph. de abst. II, 27 in., quae ex Theophrasto fluxisse Heroaysius probauit, cf. infra.

14쪽

Ernestus Grai

lius redit, cum Aen. VIII, 326 a 'deteriore ac decolore aetate' auream excipi fingit, ferream nimirum significans. Neque enim inusitatum fuisse solam serream aureae opponere Cassius Dioquoque ostendit, qui, ut ineptum Commodi praeceptum regni sui aureae aetatis nomine appellandi LXXII, 15) castiget, cum ad eius regni memoriam transit LXXI, 36), ab aureo regno dicit ad serreum et rubigine insectum et tunc Romanorum res deuenisse et nunc historiam suam descendere Item duas aetates ponit Maximus Tyrius di 88. 36, 2: 'εMOὶ δε ὁ μυθος . . . .

et in sequentibus de duplici tantum uita uerba facit. Nee Plure8 agnoscit Ausonius, eum ep. 16, 27sq. Probum his laudat:

generi hic superstes aureosatorque prolis aureae conuincit Ascraeum senem non esse saeclum ferreum.

Gradationem uero inter eos, qui plures duabus aetates statuebant, Aratus ita intulit, ut inter continuam Iustitiae praesentiam et effugium eius raram argenteo Saeculo praesentiam interponeret. Iuvenalis autem 6, 23 inter primam aetatem innocentem et serream omnium Scelerum genetricem argentea moechos primos prodiisse sngit, ut hoc probrum uetustissimum et tamquam sons ceterorum omnium uideatur. Theophrastum denique parem secundae et tertiae Hesiodi aetatum nequitiae magnitudinem non ita emendasse, ut illam hac superari fingeret, sed temporis discrimino sublato populos duos significari credidisse, qui possent eodem tempore uixisse, infra probabimus.

Sicut ueteres in tollenda Hesiodei loci inaequalitate in uarias partes abibant, ita recentiorum in explicanda maxima fuit iudicii diuersitas et controuersia. Non ab initio aetatum sabulam talem suisse, qualom Hesiodus exhibet, sed contaminatione aliqua, quam habet, formam accepi 8se pauci sunt, qui negent. Solus C. F. Ranke de Hes. Op. et Dieb. comm. p. 353 continuam crescentis infelicitatis Seriem inesse putat et de malis, Divitigeo by Cooste

15쪽

Ad aureae aetatis fabulam symbola.

tertiae tamen aetatis prauitas moribu8 potissimum hominum continetur, quibus nequiores heroum mores depingi nemo contendet, nec malorum insignium, quibus laborauerint, Hesiodus ipse mentionem lacit. Flachius autem scum Lobeckio Agl. 794)bonorum malorumque temporum uices intellegit, cum et quarta

aetate a deterrima ad bonam redeatur et v. 175: 'co νειλον . . .

. τιροσγε θανεiν ῆ μειτα γενεσθcra' sexta melior significetur. Sed posteriorum philosophorum anni magni continuum aetatum Orbem referentes Hesiodo uixdum noti erant et 'aliquando meliorem Eobolem succe8suram e8se spe potius praesumi ab He-Siodo, quam ex Orbe aetatum in ge remeantium concludi' recte Lobeckius I. l. monet. Quamobrem, quin in partes initio 80gregatas diuidenda sit quinque aetatum series, non dubito.

Sed quomodo diuidenda sit, rursus dissentiunt homines docti senumerati a Flachio in adn. . Sunt, qui I-III et V utpote metallorum nominibu8 instructas postea inserta IV interruptaου credant, sunt qui Ι-III postea IV et V auctas esse

putent, sunt qui I, II et ΙΙΙ-V dividant. Ac mihi quidem

Omnes probabilitatis numeros Bambergeri sententia habere uidetur, qui opusc. p. 2b3 8 1. de He8iodi aetatibus disputat. Is enim priores duas aetates philosophicum de prisco tempore

mythum cum daemonologia quadam coniunctum continere censet, tribus posterioribus historicam omnium temporum inde a primordiis explicationem temptari. Ac re uera priore8 duae Per Se Stare pOSSunt , cum et beatae et nefastae uitae imaginem praebeant; argentea igitur aetas ut huius ordinis po8terior ferreae alterius ordinis postremae quodamm0do re8pondet. Quod etiam in singulis cernitur, utrique enim deos neglegentes et sibi inuicem nocentes describuntur cf. Rankium p. 373. Nec uetari nos sic dirimere metallorum nominibus certos gradus Diuitigeo by Cooste

16쪽

Ernestus Gras

praebentibus Bambergerus recte explicat. Nam quattuor haec nomina non esse uno tempore aetatibus indita certum est. Pri8ea aetas Sola accepit aureae nomen, quo nomine praestantia eius significabatur; non de uitae praestantia, sed de materia, qua priscoS usos esse statuebant, ei qui alteram de priscis hominibus opinionem sequebantur, aeneae aetatis nomen Sumebant. Contaminatis demum duobus aetatum ordinibus prioris altera, quae ab initio aureae prorsus contraria fuit, argenteae nomen accepit. Bambergeri argumentis unum non leuis momenti accedere mihi uidetur, quod u. 14b aenei homines ἐκ sub αν orti esse seruntur. Primi enim hominum generis arborea

Origo non solum Vergilio sAen. VIII, 3l3ὶ et Iuvenali 6, li)nota est, sed in Graecorum quoque sabulis uestigia huius opinionis exstant, de qua Prellerus in Phil. uol. VII p. 13 sq.

disputat. Duae igitur contrariae de hominum primordiis opiniones ita contaminatae apud Hesiodum exstant, ut prisca seritas beatitudini priscae quasi status posterior subiuncta sit. Inuerso quoque ordine easdem ita copulatas inuenimus, ut feritas primo loco ponatur et post hanc suisse Saturniam illam uitam praecipue beatam statuatur. Sic apud Vergilium Aen. VIII, 314 sq. Saturn rudes antea Latinos componendo et manSuefaciendo aurea saecula inducit. Eademque latet contaminatio in Stoicorum doctrina de sapientibus aurea aetate homines erudientibus atque instruentibu8, cs. P08idonium ap. Sen. ep. 90, 5 sq. 33 Atque eo difficilius est secernere duas illas imagines, quia eiS-dem interdum coloribus et seritas et beatitudo prisca depingitur. E. gr. Lucretius V, 925 sq. pri Scos homines miseros ut more ferarum uiuentes narrat 'glandiferas inter querc ' cor-POra cura8Se, et Horatius sal. I, 3, 100, ubi illud 'mutum et turpe pecus' describit, item glandium esum commemorat; apud Ovidium uero in media beatae aureae aetati ου descriptione mei. Ι,106 idem cibi genus ad felicitatem huiuου uitae conferre uide-

1ὶ Audacius .sυπικυς aliquis tu TZelgae Scholio ad IIes. op. 92 diuoreas opiniones coniungere studet, qui dicit miserrimos tunc fuisse, Sed quia noscierint, quae Paterentur, ideo potuisse a poeta felices praedicari.

17쪽

Ad aureae aetatis fabulam symbola.

13mus. Legibus dandis Saturnus apud Vergilium Aen. VIII,

314 sq. feritatem priscam legibus carentem aureo saeculo mutauit; idem poeta Aen. VII, 203 in legum absentia Saturniae

gentis laudem ponit. Sed ut ad eum reuertamnr, qui primum confundendi has duas fabulas exemplum dabat, segregatis apud Hesiodum contrariis de prisca aetate sententiis unus locus 8uam lucem Recipit,n. 146 dico, ubi de aeneis hominibus narratur: 'oυδε τε σiτον ν σθιον '. Unde profecti fuerunt qui abstinentiae animalium laudem iam ab Hesiodo aureae aetati tribui crederent. Velut Goetilingius explicat: 'non contenti erant frugibus, sed carne etiam uescebantur'; et sortasse iam Aratus, qui aeneam aetatem

his describit:

εἰνοδένὶν, πρυιτοι δὲ βοεὼν ἐπάσαντ' ἀροτηρων, haec ipsa Hesiodi nerba de carnium abstinentia intellegenda

censuit. Sed si re nera Hesiodus aeneos homines carnibus ue8centes opponere uoluisset antecedentibus generihus eis abstinentibus, necesse erat in priorum aetatum descriptione abstinentiam carnium aliquo modo significari. Quod ibi nusquam factum est. Immo aurea aetate v. 115 lautis conuiuiis delectabantur, quae uix Hesiodus ita comparata suisse cogitabat, ut animalium nihil apponeretur. Secundae autem aetatis hominibus u. 136 uitio uertitur, quod noluerint ερdειν μακαρ υν ιερο

ἐαὶ δεο ιοN. Ubi si poeta de immolandis hostiis cogitari noluisset, uix posuisset uerbum ἔρδειν, quod et in Homeri carminibus saepissime eum hecatombis coniungitur et in ipsis operibus de hostiis sacrificandis usurpatur u. 336:κ ad δυνα ιιν δ' ἔρδειν ἱέρ' α9ανατοισι θεοῖσιν αγν υς καὶ καθαρως, ἐπὶ δ' αγλαὰ μηρέα καίειν Neque porro ipse per se locu8 de carnium abstinentia abolescente intellegi potest. Nam quae his uerbis opponuntur: 'αλλ' ἀδα1ιαντος εχον 'κρατεροφρονα θυμον ' q. sq. de hac re nihil continent. Immo ex his sequitur uerba ' δέ τι oiτον ησλον' intellegenda esse de mansueta agricolarum uita a bellicoso genere aliena. At uero, si ab initio coniunctae fuissent Hesiodi Diuiti reo by Cooste

18쪽

aetates, hoc eum finxisse ponendum esset: terram, quae prima aetate fruges sua sponte profudisset, tum desiisse prosundere neque homines, ut gignere pergeret, cultura effecisse; sin cum Bambergero aeneos homines primos aliquando suisse credimus, id tempus significari statuemus, quo fruges nondum omnino norant homines, herbis igitur atque glandibus uescebantur, ut cum posterioris temporis poetis loquamur. Rudi autem primae aetati frugum ignarae secunda, quae fruges norit, ut mansuetior opponitur etiam a Theophrasto ap. Porph. de abst. II, 5. 6. Item Hyginus frg. 6 ΗRU Pet.) de 'rudi ante fruges cognitas uictu', qui ante Saturnum suerit, loquitur. Hoc certum uidetur Hesiodi loco non cogitari de facinore, quod necandis animalibus committeretur. Neque credo errabimus, si hanc doctrinam ex auxietate quadam animi prosectam illa demum aetate, quam Lobeckius Agl. 312 describit, qua 'rerum abditarum cura et uenturi praesagia et multiplices superstitiones, quas salutis desperatio scelerumque conscientia progignere solet' in Graecia oriebantur, i. e. Onomacriti sere temporibus exstitisse statuimus. Nam quae hae aetate alicuius momenti esse incipiebant Orphicorum et paulo post Pythagoreorum sectas esum carnium detestatas esse notum est. Quamquam quid ipsae hae sectae de prisca hominum aetate senserint, nusquam comperimus. Nam in Orphicorum de mundi origine carminibus Τ), de hominibus primis nihil traditur. Neque quod Plato leg. 782c, postquam uetustissimo tempore inanima tantum sacrificata esse narrauit, addit Orphicam uitam tunc homines egisse, inde esscitur ipsam huius uitae in uetustissimam aetatem translationem ex Orphieorum

doctrina fluxisse; immo contrariam de generis humani initiis opinionem in Sex. Empirici loco, quem Lobeckius Agl. 246 affert, deprehendimus, ubi hi uersus tamquam ipsius Orphei

19쪽

Αd aureae stetatis sabulam symbola.

15 thagoreos uero disceptasse quidem scimu8, utrum ipse Pythagoras carnibus abstinuisset necne, sed de aurea aetate carnibus abstinente apud Ovidium demum mei. XV, 96 sq.) ipse Pythagoras disserens inducitur. Pythagoreorum tamen subesse auctoritatem, ubicumque aureae aetati abstinentia carnium tribuatur, sequentibus passim apparebiti Primum hoc ad Empedoelem pertinet, qui proximus post Hesi0dum aureae aetatis auctor exstat. Is in lustralibus carminibus, quibus earnium esui aduersatur, aureae aetatis descriptionem inseruit, quos uersus Porphyrius de abst. II, 21 sq. 8eruauit Mullach. I u. 417 sq.). Ae primum de regno huius

Quod Martem Tumultumque primo loco ponit sortasse contra e0rum opinionem dictum est, qui primam aetatem bellicosissimam fuisse credebant, aeneae igitur aetatis coloribus eam instruebant. Sed quidnam causae fuit, cur Venerem tunc regnasse fingeret 2 Fortasse eam potissimum animos mansuetos reddendi et a crudelitate aduersus animalia abstinendi uim habere credebat. Ouidius quidem fart. am. 475 sq.) post illam aetatem, qua silua domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes '

blanda truces animos sertur mollisse uoluptas' melioris saeculi imaginem incohat. Nam ad uim illam in elementis coniungendis ualentem, quam Porphyrius intellexisse uidetur, cum adnotaret: 'ῆ ἐστιν η φιλέα quamquam ipse Empedocles eam u. 80 Veneris nomine appellat, quomodo prigine aetatis regnum pertineat, non uideo. Sed aliud quoque Empedoclis animo obuersatum esse, cum Veneri aureae aetatis regnum tribueret, ad aliquam probabilitatis speciem sequentibus adduci posse confido. Aurei epitheton non solum saeculo, sed ipsis etiam hominibus, qui tune nixerint, tribuitur. Sic Theocritus 12, 16 dicit: Diuitigeo by Cooste

20쪽

χρυσειο ι πάλιν ἄνδρες, o ' ἀντεν ibis' ὁ φιληθεές. et ad iocum hunc usum uertit Lucianus Saturn. p. 39l R., ubi, cum Saturnus de illa aetate narrauerit: 'αγα ὶ γαρ ησον καὶ χρυσοὶ aua ντες ', Sacerdos paulo post mirari Se negat, quod de nucibus tantum aleaA iacere soliti sint, 'υαερ τένος γαρ αν

καὶ Dr τε νον αυτοὶ ο o χρυσο ι οντες; tunc Secum cogitat.

quidnam futurum sit, si quis unum illorum χρυσηλατων inter suae aetatis homines immitteret. Eadem scilicet fictione usus Apollonius Rhodius IV, 1638 sq. Tvloena aeneum, Cretae custodem, Hesiodeae illius χαλκεi ς μελινῖγενέων ανγριόπιον ei Vς λοιπον ἐονι α narrat. Hunc autem usum, ut aureum appelle' tur, quod ad auream aetatem pertineat, Antipater in antli. Pal. V, 3l ad Homeri χρυσῆν 'Acheodiet νυν transtulit. De hac enim se cogitare antecedenti epigrammate 30 ostendit, ubi Homerum laudat, quod aureae cognomen Veneri indiderit, nimirum quia auro uenalis sit. Hanc Veneris imaginem ep. 31 ad mundi aetates adfert: υσεος νὶν γενεη καὶ χαλκεος ἀργυροὶ τε

Ludit v. 3 ambiguitato uocis χρυσοὐς, quod et aureae aetatiη hominem Theocriti exemplo significat et eum, qui nurum PDS-sidet. Eandem ambiguitatem huic voci Lucianus tribuit, qui epist. Sat. 20 resert narrare poetas de aurea aetate 'τοῖς ανγρεύπους χρυσους εiναι, πενέαν δε ιιγηδὲ τυ παρωrαν αντο αλ σιάψειν'. , Totum igitur Antipatri opigranuna si accurate

Iline prosecti fortasse Palaephati locum iWest. mythogr. p. 295, lue , qum Dindoctus in Thes. s. u. χρ. corruptum Psse censet, tueri Possumus Ubi do Aethiopibus dicitur: 'είσι δε σφοδοα χροσοῖ', diuitias autem significari ex toto conexu apparet. Diuites aureos dici posse ex Pseudoaeron quoque videmus, qui ad Horatii uersum 'qui nunc to fruitur credulus aurea' ic. I, 5, 9 quamuis inopis adnotat: pulchram aut corto diuitem siue simplicem significat.

SEARCH

MENU NAVIGATION