De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

quot annis in Sina versatus esset, annis , inquit, duobus, ' trignia ; esse autem Hispanum e Catalonia Piovincia se, nam hoc etiam ab homine percuntatus judex fuerat. Pro-Rex, cum facta esset Hispaniae

mentio , quod esset Regis Hispaniarum nomen rogavit et cui noster Philippum appellari eum dixit Nam, quod noc eodem anno ad diem Vil. idus julias Rex

obiisset, nondum ejus rei nuncium Sinenses acceperant. Ventum mox ad Pontificis nomen fuit. Hunc Sansius Benedictum Vocari respondit . Ubi cognitum de nominibus est, Pr Rex , Uter ei, Ut in Sinam contenderet, auctor fuisset, Rex ne , an Pontifex , quaesivit . Negavit

utrumque Sansius; addiditque , sponte se ,

non jussu, neque hortatu aliorum venisse, ut procurare salutem animarum posset.

Persequitur coeptam quaestionem Pro-ReX. Quaerit , num per Philippinas insulas,. Cuin in Sinam navigaret, transierit: quod cum Episcopus assirmasset, hunc rogavit, quisnam eisdem in insulis imperio potiretur φ Episcopus nil cunctatus, Rex , in quit , Hispaniarum. Μox Pro-Rex, studio ne, inquit, concitandae plebis , ut ab Imperatore deficiat, Sinam petisti S Negavit noster , ac , nihil nos, ait, tale vel conati sumus , vel umquam conabimur.

Quid enim φ quum anni sint amplius centum , eX quo in divinis legibus instituere

112쪽

ORDINIS PRAEDIC. IO

nostri Sinas coeperunt; an quidquam est tale de nobis usquam auditum J Pro-Rex iratus , ad milites sese convertit, ac torqueri hominem imperavit. Ubi vir sortis imprimis , invictoque animo , tormenta parari vidit, humi te continuo excruciandum prostravit , sed tamen satelles unus ictu eum calcis appetens, ut surgeret, jussit; neque enim imperasse tormentum Ρr Regem, sed minatum tantum fuisse confirmavit . Rursum Pro-Rex, quo tandem modo, inquit, cum tam longe ab Hispania Luzonia , seu Μanila insula absit, eam Rex gubernet 8 quid ex ea illi in annos singulos redit φ His Episcopus respondit: nihil

redire inde ad Regem, neque hunc commmodi aliud capere, nisi quod aeterna hominum salus procuraretur: cujus rei gratia multa millia nummum in incolas , qui magna inopia laborent, ab Rege erogari .

Sed institit Pro-Rex t & vestri , inquit , imperii homines sunt ne omnes christiani3 Assirmavit Sansius, atque ab Rege quidem ad abjectissimum quemque insimae plebis.

Suntne apud vos, subdidit Pro-Rex , milites, & magistratus, ac judices, ita ut sunt in Sina3 Quum Episcopus annuisset, tum ille; Cum fueris in Europam reversus , adibis ne ad Regem , atque ad Pontificem, δAn isti te dignitate aliqua augebuntJ Sansius , ut incredibili moderatione, gravitateque animi erat, recta me . inquit, in G a meum

113쪽

meum coenobium conferam . Non enim

de Rege, aut de Pontifice laboro. Dignitates autem , magistratusve similes mihi regnorum esse videntur , quae exhiberi in theatris solent; nam scena absoluta , omnia confestim evanescunt. Hac re dicta , Pro-Rex hominem quinis alapis

plecti jussit, quasi loquutus esset stultorum

morer indeque ad Episcopum versus: atqui , ait , si neque de dignitate , neque omnino de praemio laboras, quid ergo te impulit, ut , spretis incommodis , quae laturus esses, in Sinam proliciscerer , IEgo vero, respondit Sansius, non inani rerum , quae cito intercidant, sed spe consequendae sempiternae felicitatis permotus , propagandae christianae religionis caussa veni. Sed Pro-Rex, qui ignarus decretorum Evangelicorum esset , quanam in re positum esset sempiternae felicitatis praemium , quaesivit. In cognitione Dei, respondit Sansius , quam sequitur amor, ex quo sempiterna , incredibilis

que delectatio , atque selicitas oritur. Pes stitit Pro-Rex , rursumque interrogavit, sint ne pedes in caelorum re o J At San-

Psius, diversae , inquit, prout quisque , cum viveret, est meritus , in caelo sunt mansiones . Si cum iis mansionibus aedes , quibus utuntur in terris homines, com- Parentur , tanti aestimandae sunt , quanti loculi sermicarum . Commotus ad haec j

114쪽

iudex, insanire hominem , quare alapis

quinque caedendum, dixit. ΜOX Sansiuino alloquens , in Europa , ait , quis rem christianorum publicam moderatur, Rex ne, an Pontifex S Verum Sansitus: quae ad rem civilem , terrenumque regnum pertinent, inquit , Rex moderatur, Regique tributa penduntur: quae vero ad doctrinam, rationemque dirigendorum , ducendorumque ad vitam sempiternam animorum spectant, haec a Pontifice administrantur. Pro-Rex, Ut erat vaserrimus,

ratus ab se implicari laqueis interrogationum senem posset In Sina, inquit, omni , si veram religionem amplecteretur, quisnam imperium obtineret 3 Ad haec continuo vir prudens, Imperator, inquit , idem , qui modo obtinet . Posti cum Pro

Rex ex eo percuntatus esset, Omnes nMacat incolae christianam religionem profiterentur ; ipse vero , cum secundo ad Sinam veniret, an Μacao profectus esset . respondit , Μacaenses omnes christianis

partibus studere , parereque Regi Lusitanorum; seque ita , ut judex dixerat, in

Sinam iterum venientem Μacao fuisse aprosectum. Pro-Rex incoeptam quaestionem persequutus, quot anni essent, rogavit , ex quo reverterat in Sinarum Imperium 3 Ille , octo , respondit . Iam captum esse Episcopum Pro- Rex putabat . Itaque continuo sum sit; Quae ista fuit au-

115쪽

dacia, ut Sinam repeteres , cum edicto Imperatoris vestram esse legem , ut fallam , proscriptam scires S Atqui falsa ut sit, inquit Sansitus , fieri omnino non PO-test . . Lata enim a Deo est, qui cum sapientissimus, optimusque sit, & falli, de

fallere prorsus nequit. Hoc responso repressus judex, alio convertit orationem, quaesivitque , ubinam Deus consisteret δCui Sansius: est ille, inquit, ubique ἀheic adest , atque tuo etiam in corde. Pro-Rex ad satellites conversus, quin que , inquit, colaphis eum rursus caedite,

nam insane loquitur. Inde ipsum interrogans subdit; si adest heic Deus , quid est , quod tibi esse adjumento nolit 3 AD qui adjuvat ille me quidem, Sansius respondit: nam quod injurias , aerumnaseque istas, quas majori mihi merito ad coronam futuras consdo, sortiter, patienterque seram, id sum equidem illius beneficio consequutus.Perrexit PrO-Rex, roga-Vitque, viderit ne umquam Sansius DeumἶNegavit noster, atque, Deus, inquit , propterea quod spiritus omnino sit vacans corpore, hisce oculis cerni non potest. At iimpius judex , quemadmodum , inquit , ei sdem adhibeas, quem numquam vide ris i Cui Sansius a ne vos quidem , ait, Imperatores Fo-Hy , & dion-Κu vid, stis , neque, quo magistro gloriamini, Conlacium, neque discipulum ejus Men-

116쪽

oRDINIS PRAEDIC. Ios

2u , neque vestrates alios, quorum tanta est apud Sinenses existimatio , atque ce Iebritas, cum tamen nemo sit vestrum, qui eos vixisse aliquando neget et quanto ergo

nobis magis habenda Deo fides, cum divinas praesertim scripturas habeamus, quarum est firmum imprimis, atque gravi sesimum testimonium 3 Pro-Rex ita, ut facere consueverat, ubi ei nihil, quod Orponeret , succurrebat, ut quini ei adhuc colaphi ducerentur, quasi diabolica verba dixisset , praecepit ; invidiamque Sansio ex interrogatione quaerens, quae, inquit , vestra ista est arrogantia, ut Sinenses pOpulos doctum veniatis 3 His, ne commotus quidem, Episcopus responditi doce.mus eos, ut cognoscant, & ament Deum. Id ni fecerint, norint, se perpetuo peri turos . Namque extare Deum; hominem vero Praeditum esse animo, qui polleat ratione, tam est clarum, tamque perspicuum, ut id Philosophi Ethnici, natura duce, assequuti fuerint, litteris mandaverint , tradiderintque memoriae posterorum . Quae cum Episcopus dixisset, Pro- Regis jussu quinis alapis caesus fuit. Ab judice deinde interrogatus , quemadmo dum per aeneos tubulos in mulieres suffaret, sic respondit, ut criminationem dilueret, & quemadmodum antea III. kal. septemb. secerat, explicaret, qui sit usus

Episcopalis pedi in re divina . Addidit

117쪽

ios DE MARTYR. SINENS.

doctrinam de sullationibus mysticis , quae adhiberi in baptismo , Ecclesiae instituto , solent. Tum Pro-Rex ; placentula , inquit nam hoc impius ille panem Eucharisticum appellabat nomine) quam christianis praebere, oleumque, quo eosdem linire consuestis, ea quidem certe ad fascinum, veneficiumque pertineant , necesse est . Alius enim ejusmodi rerum usus esse qui

potest 3 Ad haec Sansius : Atqui , si ea ad veneficium pertinent, inquit, quid est, quod, in singulis orbis partibus christia

ni cum sint, omnesque sacris communi-Cent , oleoque ungantur, veneficio , &fascino non assiciantur δ Convictus Pro- Rex , alio convertit orationem , &cur, ait, singula eorum nomina, qui sunt baptismo initiati, abs te in tabulas referuntur φ Ut sciam , respondit noster, qui sint christiani, eorumque curam gerere possim. Cumque plerique infantes baptigentur , si sorte sortuna mori parentes e rum contigerit, ne suum quemque nomen fugiat, quod ei fuerit in baptismo inditum ab sacerdote . Accedere ad haec consuetudinem Ecclesiarum , dixit. Nam toto terrarum orbe eumdem usum obtimere . Quid vero est, ait, judex , quod iis, qui vestra sacra sectantur , Consu-cium, avosque ut adorent, non esse com cedendum existimes 3 Res est, inquit San-sus . Romae jam judicata et deque ea re. Pon

118쪽

Pontifex ad hoc Imperium annis superio ribus legatos misit. His ultro, citroque dictis . iudex de rebus hujusmodi in terr gandi finem fecit, conversaque ad alia quaestione , quisnam eum Foganum reversum hospitio ea cepisset, percuntatus est. Ipse , quod explorata jam omnino reserat, Κuo-Ambrosium Hy-jinum, palam respondit. Post judex alia investigare coepit , eaque illorum similia cum sint , quae

hactenus demonstravimus , praetermittenda esse existimamus. Illud tamen Prae- . tereundum non est, quod , cum Pro Rex

supplicium capitis Episcopo minatus esset, vir Apostolicus esse id quidem in ejus potestate , arbitrioque respondit. Ac duas quidem horas quaestionem Episcopus molestissimam, atque lavisitanam pertulit , eoque spatio alapis ad quinque , ac viginti tanta vi ; atque impetu amictus

suit, ut ex ore sanguis emueret , indeque tumor, inflatioque tanta faciei existeret, ut oculi non apparerent, auri Um que usu facili ad mortem usque privaretur. LIII. Sansio Royus successit, ex quo Ex Royo iu-Pro-Rex primum quaesivit, quem annum dit, iste aetatis ageretῖCum ille sextum,&quinqua venerit , d

quit, ex Regno es, qua Ox provincia, quo- que aliis rς

que ex oppido S Huic continuo nosteri ex regno Hispaniae , ex Aragonia Pr Vincia , ex oppido Hinojosa, inquit. Sed

119쪽

Pro-Rex : cum Praefectus Manilensis tuus in Sinam te misit, ecqua dedit mandata, quidque fieri abs te velle se ostendit, ut christianos ad desectionem concitaresJ Nos vero, sumtit Royus, qui in Sinam mittimur, nostrum singuli munus, quidque facto sit opus , novimus. Qui mittunt, abite, inquiunt, in Sinam Evangelium promulgatum , nihilque praeterea imperant. Contra judex, profecto , inqu:t, ducti studio concitandae plebis venitis. Immo vero , respondit Royus , nihil nobis tale in mentem venit . Inde Pro- Rex , ut de Sinensibus christianis, Europaeisque cognosceret, quot, inquit, christiani sunt in oppidis Fo ninga, Ning -te-LO-yuen , FO-cheu, Yen-Ρing-su, Chinnen-cheu , Ch aBg-cheu 3 Ego vero, respondit Royus , numquam in his oppidis sui, neque rationem de his rebus reddere

inquirenti possum . Sed perstitit ille , & ,

quot, inquit , in Κiang-siena , ceterisque provinciis sunt Europaei 3 Cui noster, ne id quidem, inquit, mihi est exploratum . Ex quo enim cautum est , ne Oratoria , temptave ulla christianis essent , neque me ad reliquarum Provinciarum sacerdotes visendos contuli, neque quidquam ad eos litterarum dedi. Tum mutato sermone , judex, quantum , ait, in annos singulos Pe-Κ ingensi Ecclesiae pe

120쪽

ORDINIS PRAEDIC. Ios

genses , inquit, sacerdotes , nulla nos auctoritate praecedunt et propterea neque pendimus eis quidquam pecuniae, neque ipsi ex nobis petunt. Christianis autem ,

subdidit judex , quantum pro hospitio solvitis 3 Nihil omnino, ille respondit. Post judex , quamobrem igitur, inquit, vobis ministrant φ Ac Royus , opera , inquit , quam nobis praestant, exigua est: praestant autem Dei caussa , isque eorum

in nos pietatem gloria sempiterna remunerabitur . Inde Pro-Rex , qUodnam ,

inquit, de vobis supplicium sumetur, si reverti sueritis in Europam φ Nullum, respondit Royus. At si jubentibus , ait

judex, vos in Sinam venire, dicto audientes non essetis, cujusnam poenae damnaremini J Cui vir Apostolicus, neque ob id quidem plecteremur . Nos enim non jussu, mandatove Praefecti, sed sponte ipsi nostra venimus, ducti studio procurandae salutis hominum sempiternae. Rursum Pro-Rex, quum, inquit interrogans, Praeceptum ab Imperatore esset, ut vobis templa tollerentur , vestramque legem

coli, promulgarique vetasset, quid caussae fuit, cur hinc secedendum non arbitrarere i Ego, inquit Royus, adversa per id tempus valetudine laborabam et deinde christianos ut ministris , sacri que destitutos relinquerem, id vero committendum non putabam . Sed judex eo. unde

SEARCH

MENU NAVIGATION