De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

runt ex solo, quidnam sinicae quaternae hae litterarum notae Panno inscriptae, qui pannus usui altari erat: Gu, Pao, Guue, Pang, signisiicent I Cumque ille hunc esse omnino earum sensum diceret: Serva vomine Sinarum Regn- , ei continuo , quasi irati ob responsionem essent, colaphos decem incuti faciunt. Quinque mox instigi Serrano imperant , Propterea quod uius eadem interpretandi ratione fuisset. Inde durius eos increpare aggrediuntur . Nam si scribi curassenti Domine ferva ebristianos, ferri id quidem potuis se alunt; quod autem scripserant : Domine serva Sinense Regnum. serri nullo

modo posse . Deinceps immutato sermone , Serranum interrogant , quisnam subsidia Europaeis in Sinam annua impO tet S ipse , prout inter nostros antea conqvenerat , ne mentiretur, neu quempiam proderet, Propterea quod neque legitime Interrogaretur, neque ceteros venisse incognitionem ethnicorum putaret, tacete

que de aliis fas stibi esse perspiceret, Cantonensibus duobus adolescentibus se,sociosque Portitoribus usos respondit, denisque ob eam responsionem alapis caesus est. Deprehenderant jam mandarini, vinctosque

tenebant adolescentes illos quatuor, qnibus auxiliorum supportandorum datum negotium fuerat: quae res sacerdotes nostros latebat. Inducto deinde Royo acta

92쪽

ORDINIS PREDIC. 8i

ostenderunt, quae m; sia ab Fo-ganensi Ma darino suerant, quibus nomina singulorum continebantur, ostendebaturque, omnes in carcerem fuisse conjectos. Postremo Sansium advocarunt, eumque , quod

fateri de puerorum nominibus primum nollet, quindecim colaphis caedi secerunt. Quem ubi Roym nudum, humique pr stratum, moxque flagellis caedendum vidit quoniam pueris, qui capti, convictique jam essent, nihil afferri incomm di posse, si nostri faterentur, cognorat

ut eriperet tormento Episcopum , hunc monuit, rem esse judicibus compertam , neque esse, cur celandam putaret. Itaque aperte Episcopus puerorum nomina exeo nit, idemque post etiam Alcoberus agit. Cum Mandarini interrogandi finem non facerent, eaque percuntari pergerent, quae ad rem nihil, ad afferendam vero nostris molestiam plurimum pertinerent, Sansius instinctu quodam superiore permo tus, concitata voce; obsecro, inquit, judices, molesti esse desinite. Nam sic habetote; nostrum , qui adsumus, reum criminis esse neminem . His rebus dictis, prystravit se humi , atque me , . inquit , occidite . Μandarini hanc tantam animi virtutem, fortitudinemque mirati , quamvis erat, qui Episcopum rusticis esse moribus diceret , tamen quaestionem , cruciatumque,

quem horis jam quinque asperis lapidibus

93쪽

sa DE MARTYR. SINENS.

innixi genibus nostri pertulerant, in te mittunt . interim Sansio , atque Serrano, hujusque hospiti Josepho, nisi de

distributis mortuorum ostibus confiteam tur, trinum ad talos tormentum minantur . Post viris , seminisque christianis evocatis , interrogatisque , essent ne illorum nomina in tabulis baptigatorum descripta , concilium dimissum est. Thoma, sina XLII. Eodem sere tempore a. d. VII.

chesius Sino novembres, Thomas Sanchestius sa-

nostris subsi-cerdOS natione Sinentis, Si amentitque S dio venit; sed minarii Gallorum alumnus , qui propa tu mox do- gandae religionis caulla milluS fuerat, TO- i ., . cheum venit. Is etsi senex erat, aetatis

namque annum octogesimum agebat, periculis tamen , in quae se conjectum intuebatur , deterreri non potuit, quin eo se , omni officio, ac pietate militibus Christi Operam utilem daturus, conferret. Nam vestes, pecuniamque attulit ; quibus extremam eorum inopiam levaret. Sed nostri , qui triduo ante auxilia a christianis Fo-ganensibus accepissent, gratias , quas maximas possunt, homini agunt , ac perpetuo habituros recipiunt; tum rogant, ut, quoniam hostes per id tempus maxime saeviunt,quam celerrime potest, ad urbem H ing-hoam revertatur. Demonstrant ipsum, quod aetate sit adeo gravi, si ii hostium potestatem veniat, quae eum manerent, incommoda non laturum . Itaque abeat ,

94쪽

ORDINIS PRAEDIC. 8ι

abeat, sibique consulat. Nam si quid eorum cuiquam ex usu fuerit, facturos se eum continuo per litteras certiorem, subsidiumque opportune postulaturos . Thomas consilium eorum , quod tam prudens esse perspiciebat, sequutus, cum biduo Fo-chei moratus esset, eo revertit, ubi ante degere consueverat. Atque se quidem saepe offeret summa nostra voluntate opportunitas faciendi magna & laude , 9 grati animi significatione caritatis in nostros, virtutisque Alumnorum Stamensis Collegii mentionem. XLIII. Etsi de christianis quaestiones mus' ebr habere ethnici cessarant, nihilominus immitibus Μandarinis duobus, de quibus di- ciuntur quiximus, alii item judices, ut est Sinensium ' 'Let

consuetudo, ad eamdem caussam, ante--dimittot.

quam absolveretur, cognoscendam successerunt . Ergo die IV. nonas novembres omnes apud P sectos urbibus Fo-cheu,& Yen-pin in judicium vocantur . Inductos primum Europaeos quinque judices denomine, de aetate, tum de dignitate Episcoporum, deque eorum, quos Mission rios dicimus, munere interrogant. Quaerunt denique num ad Sansium quotannis CL. nummum argenteorum, quos Hispani pegos appellant, ad reliquos C. mitterenturἶ Quibus de rebus quum ipsi ita , uti decebat,respondissent,continuo, ut abeant,

iubentur. His christiani succedunt; qui ho-F' a spi- ,

95쪽

s DE MARTYR. SINENS.

spitio nostros exceperant. Interrogantur ,

Europaei ne in eorum domibus habitarim φassirmant, moxque jam dimittuntur . Post judices quinque litteratos Sinenses advocant, eademque ex his percuniantur . Ne

gant hi, diversatos umquam apud se suisse Europaeos. Interrogati deinde , nUm eos, quod Christo se dedidissent, poeniteret, abnuunt. His excedere jussis , christiani , qui nullum dignitatis gradum obtinerent, quinque adduc nntur.Quaeritur ex his etiam manere ne in fide velint, quam Christo dederint 3 Assirmantibus, abite , inquiunt judices, dementes servi. Tot enim cruciatus pertulistis,christiani nominis causia,

audetisque in suscepta religione persistere ἶ Mox quibus caeremoniis nostri initiari baptismo solerent percuntati , quum id

christiani fieri landendo aquam , recitandoque verba , quae Christus Servator praescripserat , respondissent; de serri ad se jubent quatuor adolescentes illos, quos subsidia importare consuesse docuimus; ex quibus eum intellexissent , quam diu suam operam Europaeis locassent ἔquaerunt tandem , velint ne ab institutis christianorum desciscere , negantesque dimittunt . Postremo viduam Mariam-Hyam , virginesque , de quibus supra demonstravimus , quinque introduci iubent. Ex his, fuerit ne ulla ipsis cum Europaeis minus honesta consuetudo, in-

96쪽

quirunt. His nullam fuisse respondentibus, quaerendi finis est factus, cum hora omnino quaesitum esset. XLiv. Jam prope erat, ut innocentum christianorum caussa per summam injuriam , iniquitatemque, ut mox videbimus, judicaretur. interim nova de Missionariis, de quinque horum hospitibus, deque Maria vidua ad diem U. Idus novemb.

anud alios judices quaestio est instituta. Erant hi judices, inaesitor, quem judicem

criminalem vocant, Praesectus aerario, &Qaae litoris Legatus. Hi deferri ad se Europaeos h γc Ordine imperant et primum Sanlium Episcopum , tum Royum , post Serranum, inde Dia Zium , postremo Alcoberum . E vestigio , quae judices alii consueverant, de aetate cujusque, deque tempore , quo in Sinis versati sunt, quaerunt . Conversa mox ad res alias oratione , in luirunt, sint ne Rex, & Regina Hispaniarum , quique his parent, Omnes addicti christianae religioni φ Post, viderintne ipti aliquando Deum, aut cujusquam animum S & quo ex tempore Dei verbam humanam sibi naturam conjunxerit , quidque caussae habeant, cur Venerabilis viri Capillae ossa servanda putent, quantumque in annos singulos ad eos pecuniae mittatur; ac faturumne , si in Europam revertantur , ut Rex in eos,

vel Pontifex Maximus animadvertat tF s quam

Rursus aeua alios iudices Sacerdotes adis ducti , iis de creta christiaianae religionis explicant; tade hospitibus illor si , dequo vidua Μaria Hya quaestio habetur a

97쪽

quamnam ipsi ibi dignitatem obtineant;

denique, ut leviora mulIa praeteream, cur en unctandae Sinensibus legis christianae caussa, tot subire aerumnas , tot, tantaseque perferre calamitates voluerint, rogant . Ad haec nostri ita , ut illis cone es lum divinitus est, responderunt. Promisit enim Christus iis, qui se coram principibus consessi essent, ipsum se eorum lingua locuturum. Cumque judices miti, bonoque ingenio essent, commodum nacti nostri opportunitatem suerunt iisdem explicandi , quae decretis christianae religionis continerentur. Nihilosecius cum Sansius postremae percuntationi satisfaceret, magnus eorum risus est factus , quod ille dixisset, pati se, ut anima cujusquam hominis jacturam aeternae salutis faceret, non posse . Dimissis Europaeis judices hospites illorum quinque, viduamque Mie

Μariam-Hyam advocant. Petunt, num

hospitio Europaeos exceperint et Fatentur nostri. Sumunt judices,eos ne, quod Christo suam obligassent fidem, poeniteat δ Nihil minus, vincti respondcnt. Rogant deni'ue, num retinere in posterum tempus instituta christianorum velint 3 Cum christiani affrinassent, quod horas quatuor interrogando iudices coinsumsissent, quaestio ab-1oluta est.. XLV. Iam tempus advenerat abso quaestio arto. Venaad aequissimae, sed per lummam Ini riam

98쪽

ORDINIS PRAEDIC. 87

riam pessime actae caussae christianorum . Praefuit ei judicio Cheu-Hio Κienus Pro-Rex, qui summam rerum omnium potestatem, quam sibi arrogare reguli Focheu Pro-Reges solent, cum implacabili in christiano, odio junxerat . Iis Omnibus, qui in carceres contrusi religionis caussa erant, ad X. kal. decembres dictus est dies . Ubi ea dies venit, primi omniurn inducti sunt fures tres, in quos incredibili comitate , clementiaque usus judex, mitissime decrevit, Omnemque severitatem contra innocentes christianos adhibendam servavit. Atque eorum quidem ,

quae in judicio sive quaesita ab judicibus ,

live dicta a nostris fuerunt, quoniam multa saepe in hunc locum , ne eadem repetere videremur , Serranum secuti, rejecimus , nunc fusius Omnia persequemur . Quorum tamen copiam his, qui legent,

.uod & postrema haec est habita de chri-ianis quaestio , & praeclarissimum de con

stantia lacerdotum Dominicanorum, tum aliorum etiam christianorum testimoni uinexhibet, minus molestiae allaturam existimamus .

XLVI. Primus, qui in judicium vo

caretur , Κu Ambrosius Hy-inus fuit. Nequa vero ex Sinicis nominibus distinguendorum hominum di cultas oriatur, animadvertendum est , Sinenses hac uti nominum ratione , ut priore loco nomen,

tuitur , qui x latronibus mi lius habitis ssaevire in n stros constituit . De ratIonesinensiu Do minum , de sue Ambio

sio Hy-jino ad tribunal ducto , crebri sque alapis

99쪽

tum praenomen,quod impositum christiano in baptismo est, potiremo praenomen alterum a Parentibus inditum ponant . Ergo

ex Ambrosio a Pro Rege quaesitum est ,

quamdiu diversatus apud eum Pe to lous fuisset 3 namque hoc modo inflectitur ab Sinensibus Petri nomen , quo Sansus vocabatur . Cum annos ille octo respondisset, tum Pro-Rex, quot ipse Ambrosius homines , ut mysterio baptismi initiarentur , induxisset, rogavit; cui Ambrosius , viginti , respondit . Sed Pro-Rex, cum tantulus, inquit , is numerus sit, quemadmodum plus, quam duorum millium baptizatorum nomina tabulis continentur φ Ille vero, eas tabulas ante annos duos , ac quadraginta , describi coeptas , eisque nomina comprehendi seu vivorum, seu mortuorum , infantium , senumque: se vero jam inde a puero nam de hoc etiam hominem Pro Rex interrogarat baptismo fuisse initiatum,

annumque, quo id contigerit, aliaque hujus generis reliqua , memoria non tenere,

dixit. Post haec judex , ideone ipse christianismum coleret , quaesivit , ut desectione civium, quam Europaei molirentur , muniret sibi in eo Imperio ad magistratum aliquem capessendum viam IQuam cum ille calumniam propulsasset,

seque, sociosque religionis tale aliquid ne eogitasse quidem umquam, dixisset; idcirco

100쪽

eirco enim suscepisse instituta christianorum se, ut Deo obsequi, utque aditu In sibi ipse expedire ad vitam sempiternam posset, Pro Regis jussu quinque colaphis caesus fuit. Inde exprobranti judici, cupiditatem pecuniae in caussa esse , quamobrem Europaeis morigeraretur , qUantumque ab eis in singulos annos acciperet, quaerenti, respondit: se ne obolum quidem ab Europaeis petiisse , neque Europaeos il- se illorum uti conpetiit: si neque rebus novis studeret, nemque lucrum pecuniae faceret, quid ergo esset, cur leges Europaeorum consectaretur Ad haec Ambrosius, quod illi, inquit , me colendae virtutis , quod est giendi post mortem supplicii, quod con-1equendae sempiternae felicitatis rationem

doceant. Hac tanta constantia commotuS,

atque ira inflammatus judex, infligi iterum homini quinque alapas jussit. eumque monuit, si de civium defectione fateretur, liberum abiturum, sin minus, capitis condemnandum sciret . Ambrosius nihil his minis territus, rebellioniS ne vestigium quidem esse ullum dixit . Inquireret quam diligentissime posset judex . Nam siquid reperisset, quod christianos in ejus rei suspicionem vocaret, Iibenter sese lacerationem corporis laturum . Ob id rosponsum quinis alapis

rursum interrogans

SEARCH

MENU NAVIGATION