De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Vim tolli verberum, ne dolorem inserant, seque liberari cruciatu , rem factu facillimam divinae virtuti esse . Saepe id multis evenisse. Majori se tamen beneficio auctum divinitus iri, ii neque a verberibus ipse, neque a dolore eriperetur. Dolorem , quem ictus inferrent , brevem esse , gloriam contra , quam dolor post mortem pareret, aeternum haud dubie duraturam. Tum Deum esse ostendere, deque eo multa egregie, praeclareque dicere, & ic stimonia scripturarum afferre , quibus de Filio Dei homine facto doctrina contin retur . Elegantissimam hujus universitatis

rerum fabricam commemorare , caelorum

amplitudinem ; multitudinem , splendorem , pulchritudinemque syderum , &temporum varietates , ac perpetuas m Utationes , resque conditas tanto numero,

tantaque inter se dissimilitudine constantes demonstrare, quae quidem omnia unus aliquis ad usum, & voluptatem hominum fabricatus sit ; cumque ea nec fieri potuerint , neque conservari ipsa per sese,

dominum tantarum rerum esse omnipo entem liliquem oportere , qui omnia fecerit, Gnaniaque servet, ac moderetur. AIque hunc , inquit, nos Dominum col imus, hunc unum esse , verumque Deum praedicamus . Quae res etsi erat clara , atqse

perspicua , atheis tamen illis nam hoc eos Episcopus Tipasitanus appellat nomia

82쪽

ne persuaderi omnino non potuit; quorum jusso Royus humi prostratus, nudatusque saevissime denis verberibus est afflictus. Interrupte eanus, cum binis, ternisve ictibus pulsaretur, ex eoque , quam ob causam ad Sinam venisset, judices preterent ι ipse felicitatis hominum sempiternae se , animarumque salutis procuram dae studio venisse respondit, donec decretus verberum numerus expleretur. Hujus

supplicii, quo homines nudati assiciuntur, tanta vis est, ut qui commentarios de Sinensium moribus ediderunt, eo solo hominem exanimari posse ferant Iisdem de rebus post ex Serrano etiam quaesitum est . Cui judices, cum eadem fere ac Ro-yus de suo in Sinarum imperium adventu respondisset, decem incuti alapas secerunt. Post percuntati ex Aleobero fuerunt , ecqua res ehristianorum divina esset'at iste eam ne ipse quotidie facere, christianisque

reliquis distribuere soleretῖ Quibus quum ille ita, nil res ipsa poscebat , diligenter

satisfecisset ; tum ex Diagio quaestierunt, quinam hi essent, qui Μacao M-ganum Europaeis sacerdotibus subsidia importabanis Diagius juvenes Cantonenses duos

respondit; nam , ita ut responderetur, inter nostros ante convenerat. Deinde judices rogarunt, quibus nominibus tantifex Μaximus, Rex Hispaniarum ι Ρω- vinciaeque. Dominieariorum in Philip in E nis

83쪽

multa quae

riui Iosephus distribuisse seos a V.Capitistae , tormenti metu , falso assirmat. Sanissius , cte R.

yus in proximos tribunali

carceres trIsis feruntur, mae

nesque Euro naei librumba pt iratorum exicriber uisbentur . Die insequεti, reis

novava quae

stione , alapis Sansius caedi. tur; tum aliis quailiu quae stiones interm mittuntur o

a DE MARTYR. SINENS.

nis Praesectus appellarentur . Deniqui Sansitum multis interrogationibus de patriae suae appellatione , deque rebus , quae ad eam pertinerent, vexarunt. Ita diem totum christianos afflictos, & duro, asperoque lapidi genibus innixos , accedente ad haec tot mala etiam fame, magna e rum molestia , atque incommodo detinuerunt : neque ante , ea die, saeviendi finis est factus , quam mandarini coenatum,

abirent ; quo tempore omnes ad suum quemque carcerem remiserunt.

XXXVII. Satellites, qui, uti supra diximus, loca , in quibus nostri habita se sent, scrutati diligenter fuerant , sacerdotum libros seu europaeis , seu sinicis litteris perscriptos abstulerant is tabulasique praeterea, in quibus notata nomina eorum erant, qui in oppido Fo-gano initiati mysterio baptismi fuissent. Biduum, qui dies fuere ad. IV. I ad III. nonas septembres in Europaeis de librorum sinicei criptorum auctoribus, deque loco , in quo impressum sor misi kalendarium fuisset,

ruod ad usum christianorum sinice ipsi.

igesserant, interrogandis consumtum est. Quibus de rebus graviter, ut debebant , recteque rcsponderunt et cumque judices percuntari studiose pergerent; nostri opportunitatem nacti, commodum eis praecipua doctrinae christianae capita explicarunt . Haec athei nihil morati, percuniati

84쪽

eontinuo sunt, descriptane iisde in tabulis

nomina quinque sacerdotum Europaeorum essent uum nostri assirmassent,ium callide ex Serrano quaesierunt, num ossa venerabilis viri Capillae , eo saltem nomine , quod sacras esse reliquias arbitraretur,chri

stianis distribuisset φ Quorum ut ille im

probitatem perspexit, elusitque , judices ad hospitem ejus Iosephum quaestione s , converterunt, qui etsi primum distributa ab se ossa illa suisse negavit, post tamen

minis, & metu tormentorum perterres ctus, rem ita ab se factam, uti fuerat ab illis excogitata , consessus est ι Eadem die, quod satellites , qui . a carceribus Min-Ηieno, & Heu-Κuono Sanfium, & R yum adducere ad tribunal consueverant, judicibus demonstrassent, quanto sibi ea res incommodo, & damno esset, impetratum est, ut in praet iis carceribus, qui prope ab tribunali absunt , ambo mane rent ; quae magna his, ac Serrano fuit tantorum malorum, molestiarumque levatio, propterea quod licere sibi eas una perserre intelligerent. Postero die, qui fuit prid. nonas, vocati ad aedes judicum. postri iam cerdotes , molestisque percuntationibus . aliquamdiu satigati , jussi demum fuerunt , ut separatim eorum quisque nomina ex tabulis baptizatorum quaterna , aut quina describeret. Quod eo consilio sactum est, ut, num exempla congruerent',

85쪽

intelligeretur. Exemplorum summa consensione deprehensa, jam omnes tabulas judices exscribi voluerunt, quibus nomina hominum ΜΜDCXVII. continebantur . Hujus mandati haec una fuisse caussa videtur , quod ex iis tabulis Pro-Rex sese aliquid cogniturum existimaret, quo Europaeos tentatae desectionis reos ageret; nam tabulas quoque ab oppidorum principibus conscribendas curaverat, quibus

tabulis christianorum in oppidis singulis incolentium nomina indicarentur . Sed induit hominem malitiae, improbitatisque suae, ubi maximam eorum partem pueris, feminis, senibus , leprosis , infantibusque , iisque etiam, qui vita functi fuissent, contineri comperit, qui in suspicionem venire desectionis propter corporis infirmitatem nulla ratione possent. Nonis rursus adducti in judicium Europaeisuerunt, ut ex omni supellectile , quae fuerat Fo gani intercepta, suas res quisque cognosceret ; quod cum facerent , tum quid ad singulos pertineret, in scripta reserebatur. Denique in carceres reducti sunt . Quo tempore Sanso, propterea quod ab judicibus, num rem quotidie divinam faceret, interrogatus , assimasset, decem alapae inflicty fuerunt. Illi enim cum doctos se esse arbitrarentur, i que eatendario Sinico non nisi dominicos, festosque reliquos dies notatos cernerent,

86쪽

eonvictum mendacii hominem existimabant. Inde ab die non. sept. ad diem XII. kal. Octobr. omnis intermissa quaestio est. XXXVIII. Non dubito fore pleroseque, qui hoc genus scripturae prolixum judicent, quum easdem plerumque interrogationes , responsionesque distincte, minutimque descriptas legent . Sed hi, si animadvertant incitari ad pietatem, virtutemque colendam christianos posse , qui

considerent summam , aequabilemque sacerdotum Europaeorum in tot, tamque

mole stis, pleni sique fastidii quaestionibus

subeundis constantiam , non admirabuntur nos in iisdem referendis, repetendi

lue ictus fuisse scrupulonus , quam aliqui

ortasse vellent, versa os . Accedit quo-vumdam licentia, qui nimium sua doctrina confisi, horum Christi Servatoris testium agendi, respondendique rationem reprehendere auderent; quae sane licentia in eam nos sententiam includiit, ut

quaestiones quasque diligentet describendas , resque omnes in Maestionibus gestas, dictasve compendio summa fide explica das existimaremus , ut in populum veritare rerum enuncina, Europaei 'dique christillhi recte instituti dijudicent , quo fit loco habenda illorum adversus nostros lata in Sinis censura, quorum mari procli vior ad credendum animus fuit , aut nismium praejudicata opinio.

Rationes as ferstur, qu Bhrem omnia ist hoc com

mentario diis ligenter sint desertianda .

87쪽

Nostii quotidie ad aedes

nidicum in Dulas destriis

pluri , vincti ducuntur; iis. que judices ,

rursus instiis tuta quaestioinue,verba dati tum Royumsee Serranum arsidine, Dia-xium alapis taedunt a

XXX l X. Etsi erant quaestiones , ut supra demonstravimus, intermissae , nihilo laetus molestiis nostri minime levabantur . Quotidie ad aedes iudicum tabulas , quemadmodum dictum est , descripturi, e carceribus , vincto catenis collo, uno Serrano manicis etiam constricto ,

ducebantur. Cumque itus illis , redituseque quotidiani essent, instare tamen asisidue operi, celeriterque facere cogebam tur, neque cibi quidquam ante solis o casum, quo tempore reducebantur in carceres, sumebant. Persecto opere, die XII. kal. Octobr. judices Europaeos quinque. christianosque litteratos sex ad se adduci jusserunt. His, dum judicium redintegra retur, Μandarini confirmaverant, caussam facilem in locum esse deductam. Quam re , quod metuant, nihil esse. Hoc unum Pro-Regem velle , ut levioribus quibusdam de rebus ex eis quaeratur . His dictis

rebus , reliquos exire , ROyumque man re imperarunt . Hoc praeter caetera ex solo percuniantur, pecuniane animos sibi

christianorum conciliasset S Id cum ille

negaret, qua ex re, quaerunt, tantus ibilorum in Europaeos amor existeret, ut eos

captos , abeuntesque lacrimis prosequem rentur φ Ad haec Royus: Christianos Europaeis magistris uti, ex quibus discerent, quemadmodum consequi selicitatem sempiternam possent ό neque esse propterea κ

88쪽

cur ipsi admirarentur, quod tantum esse in eos cernerent studium christianorum . Hoc dato responso, judices humi proste ni hominem , nudatumque decies arundine caedi jubent; renovatisque ad ictus singulos percuntationibus , frangere ejus

constantiam conantur. Quem cum neque artibus, neque cruciatu vincere potuissent, Serranum advocant, ab eoque con- inuo , quod antea saepe secerant, exquirunt, num mortuorum ossa distribuisset INegantem, uti Royum , Prosterni, parique crudelitate caedi jubent. Eadem ex Diazio petunt ; atque ab Serrano saltem ne distribui ossa viderit, sciscitantur, recusantemque fateri alapis quindecim caedi imperant Denique Sansio, & Alcobero , etsi alter similia eorum, quae dicta ab Europaeis caeteris fuerant, responderet; alter vera esse inficiaretur , quae

judices assirmabant , devinxisse ipsum sibi largitione pecuniae illius populi , apud quem divertatus fuerat, principem; nihil

tamen damni afferendum putarunt. XL. Dimissis Europaeis, Dominicum Dominiens Uuen-chi eum, qui erat ex ordine littera- a 'hEr',a torum, judices accersunt, interrogantque, ducitur, sor- quemadmodum , cum domi uxorem , nurus lue haberet, hospitio tamen Europaeos sed ehristia-

exciperet. Ad haec ille: Europaeis qui- christi ''Modem se , respondit, non mulieres mini- dei se . ivstrare, bonosque viros Europaeos esse, in hi que l' quos

89쪽

terrorat,voris tanturque, ut socios indu Cat, ut de diis stributis mora tuorum ossi

bus latratur.

quos suspicio mali cadere non posset. His

omissis, ad Consucium veniant, atque huncine, avosque , falsumque ΚOan-lo-ye numen colat, interrogant. Qaorum ubi

ille nihil se venerari dixit, judices irati

minari stagella cooperunt. Tum ille : ego vero, inquit , consenui, brevique me arbitror moriturum . Itaque parvi refert, etiam si crudelissime caesus inteream . Nihilosecius mandarini caedendum hominem non putarunt, quod provectae illius aetatis c natus enim annos septem, ac septuaginta erat rationem habendam arbitrarentur. Similia ab ceteris litteratis viris perquntati sunt. Horum aliqui, etsi primum neque Consucium ab se, neque

Κoang-lo-yς coli e tam dixerunt , post tamen e gris alii quinquies, & vicies, alii

quindecies caesi, nutδre animo , atque concidere cooperunt, &victi denique falsum numen venerat ri proficiscuntur. Unus omnium Sinensium, qui eo die victoriam adversus ethnicos reportarit, Dominicus senex fuit, cujus est auctus im-

probitate judiςam triumphus, quod lapsis viris litteratis reliquis, studio, speque iblius quoque superandi incitati minaren, tur , ni cultum idolo , Consucio, atque avis adhiberet, sese filium iIlius comprehendi, coram luc eo ad mortem usque

stagellis caedi jussuros, His enim comm nationibus , quum ne levi ier quidem com-

90쪽

ORDINIS PRAEDIC 79

motus esset, respondit: facerent quod luberet a se namque hominem christianum numquam de sententia recessarum. Judices ruaestionem reliquam in tempus pomeri-ianum differunt, & satigatos, verberibusque afflictos Europaeos in salutatorio cubiculo interea manere jubent. Cumque ibi ad vesperam detenti essent , reliquam diei partem judices in molestissimis pedicuntationibus consumserunt, quaerentes ex Royo de annorum putandorum ratione , qua Europaei uterentux, hominemque hortantes, ut sociis persuaderet, ut obstributa ab se mortuorum ossa sin minus

christianis singulis, at suis saltem se ut

ribus , confiteantur . Ex ea enim re nullum seu Sinenses christianos, seu sacpr-

dotes Europaeos incommodum accepturos. At ROIu ,. qui, res quorsum evadeyςt, intelligebat,se imperata nunciaturum Pro

misit; ubi tamen judices etiam,atque etiam persuadeant, numquam id fore, ut socii ea cum sint salsitatis plena, confirment. Tati modo absoluta quaestione, Omnes ad vesperam in carceres sunt reducti XLI. Ad diem IV. idus' octobr. insigne. ςrudelitate m/ndyxini ChanyPu-hienus, & Κiem Ning hienus, qui tantopere christianos exagitaverant, postre mam de his quaestionem instituunt. Ergo omnes adduci in judiςium imperant. Dia-ἶium primum omnium accersunt . Quaerunt

Diatiux, se ranus, at Sanissius alapis pie ctuntur . ac Sisius de por litoribus, ubi

esse iudiei hexplorat si coisgnoscit, sat

tur a

SEARCH

MENU NAVIGATION