Vita illustrissimæ, ac piissimae dominae Magdalenae MontisAcuti in Anglia vicecomitissæ scripta per Richardum Smitheum Lincolniensem, ... ad Eduuardum Farnesium S.R.E. card. illustrissimum, et Angliae protectorem ..

발행: 1609년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

. . . . ' . -

De insignibus virtutibus Vicec mitis Montis- acuti mariti Magdalenae. CAP. IV.

P Rima quae occurrit de virtutibus huius . clarissimi viri referenda, fuit insignis ip-

Insignis sius erga castitatem amor. Cum enim Pater istis in vi, eius mortua VXOre tua concubinam aleret, comi , quamprimu id restiuit iuuenis vix tum o si

decim annorum selus ad Patrem accessit, ac flexis genibus eum rogauit, ut illud vitae institutum dimitteret,exosum Deo,damnosum sibi, dedecorosum suis omnibus, ac aliquam honestam ac nobilem stemi nam duceret, caqua cum honore viveret ap ud homines, cuamore apud Deum. Cui subridens Pater

ait: Id mihi consiliu Fili surgeris quod tibi tibii suta triginta millisi librarum stertingarum dispen

tinea valet dio constabit i, At pius Iuuenis respondi '' . flocci damnum facere quo Patris anima, Regale, uia ac famam lucretur. Tantumq. valuit apud ψ oico . Patrem haee pia Filii admonitio, ut dimissa Concubina uxorem duxerit, cum qua reliquum Vitae pudice transegit . Fil his vero in hoc uno secto m agnam ostendit '& erga Pa- trem pietatem,& versus Deum Religionem, de cum contemptu diuitiarum eximium c stitatis

22쪽

Montis- acuti Vicecomitissae. a

sitatis amorem, idq. eo tempore quo nuper ingressa in Angliam haeresi,omnis licentia adique lasciuia uniuersam prope iuuentutem corruperat. Neque erat haec scintilla quae ad modicum ardens cito postea evanesce ret,sed verum erga castitatem amoris incem dium firmumq. propositum Vitam. potiuτquam castitatem prodigendi. Nam cum ipostea in Hispania legationem obiret, ac, morbum periculosissimum ac molestissiamum contraxisset, mediciq. censerent non posse eum conualescere nisi consuetudinem haberet cum stemina, degeretq. tunc tem poris e regione aedium suarum pulcherrimsit scortum Anglicum quod omnibus illecebris.

eum ad turpitudinem pertrahere nitebatur, i attamen nec consilio medicorum, nec ali . rum hortatu, nec mulieris illecebris, nec pinseteidita amore vitae induci potuit, ut valetudinem

corporis saluti animae,aut amorem Vitae cha l nuritati Dei pr poneret, sed reiecto prorsias iomni nephario consilio nunquam destititidonec etiam scortum ex aedibus illis extudit . basset. O sanctum virum, o castum quem nec voluptas peccati, nec impunitas γ& occultatio facti, nec salutis spes aut mortis metus inducere potuerunt ut castitatem iproderet, fidem uxori datam fallere Deum

offenderet. Et quamuis a Regina cito post λ

23쪽

Vita D.Magdalena in patriam reuocatus ex hoc morbo Conua luerit,quis tamen eum parem,vel certe simia

lem D. Leopoldo alijsq. sanctissimis viris nosentiet, qui vita potius amittere, quam cum stamina misceri elegerunt Atque hanc in.:gnem eius castitatem comitabatur par vel potius maior diuini cultus, ac Religionis amor . Cum enim Edouardus Rex VI. vel alij potius sub eius nomine bolita maiorum

suorunt Religione velut alter Ieroboam erexisset nouum altare, ac Vitulos aureos, nouum intelligo cultum, aut potius superstitionem) induxissen, ac omnes sere vel nouitatis studio, vel poenae metu, ad nouam ac nepha riam illam superstitionem confluerent, noluit pius hic adolescens tantum facinus in se admittere, sed instar alterius Tobiae quaesituit

Comicitur antiquum cultum Dei Patrum suorum, eiq.: in sarcζxςm tum deuote tum palam,& interfuit, & vene- Dei. ratIOnem quam maximam detulit. Ob quam rem cum in carcerem coniectus esset, tantuabfuit ut exinde animo caderet, ut ornato tapetibus cubiculo certiores eo persecutO-

res suos faceret propositum sibi esse potius cum Daniele in carcere degedi, quam a cul- tu Dei sui abstinendi. Neque ipsemet solum ita constanter Catholicam Religionem am- . plectebatur, verum etiam alios adsimilem constantiam animabat. Cum enim Pater .

24쪽

Montis acuti Vicecomitisiae. ae n.

eius impio quorundam consilio, ne in osse

sionem certorum haereticorum incurreret,

persuasus esset abesse a Partamento eo diei quo sub Edouardo VI. de mutanda Religi , ne fagebatur , ubi hoc Iuuenis resciuit num quam destitit quousq; precibus,tachrymis,aci quibuscunq; potuit rationibus Patrem pedimouisset,ut ingressus Partamentum constanter pro vera Religione suffragium ferret. Ac postea cum sub Regina Maria vera Religio fiterum refloresceret, nemo fuit illo in pro-s mouenda catholica fide studiosior. Ob que eius Zelum aliasq. tanto munζre dignas vim tutes is potissimum a Regina illa electus est, Qui legatione ad Summum Pontificem obi- ittitur e-

. . P - νr . . . . . Ratus ad

i praeteriti ichismatis venia petita, ei in pO atifice.

sterum totius Regni nomine obedientiam isponderet. Quod magna cum ipsius laude, ac gentis honore, Deiq. gloria ac Christiani Orbis applausu pretestitit . Ac cum paucis post proli dolor annis coepisset iterum ex iElizabethae Reginae iussu de supprimenda: catholica fide inter Regni Ordines disceptari,clarissimus hic Vicecomes graui,diserta,ac HortMη forti oratione ad eos habita suasit ne omni renendam Vento noui doctrinae te circumferri permit. Catholica terent, ne illud refigerent quod ipsimein perrime sanxerant, ac solemni caeremonia inuiolate se Obseruaturos spoponderanti, ne- .

25쪽

ve abolerent Religionem illam in qua omnes eorum maiores Christiani tanto cum

splendore vixerant, tanta cum pietate vitam cum morte commutarant, meam amplecterentur,quam pauci quidam , i q. viles,vol ptuosi, turbulenti, & inter se discordes homunciones excogitassent,quaeq. nunquam in

Anglia pedem fixisset,nisi infamis libido, &

honorum Ecclesiasticorum cupiditas Henricum Octauum transuersum rapuissent. Cuvero perspiceret praecipuos ex regni primoribus partim inani spe Regiarum nuptiarum Iactatos,partim bonorum terrenorum cupiditate occaecatos, fana consilia non admit. tere, sed instar aspidis surdae obturare ut lo. quitur psalmista) aures ad voces quascunq. sapienter incantantium, quod alijs persuade re non potuit ipse constanter tenuit ac ob seruauit. Ac si quando deinde Haereticorum templa adierit, id potius Sacerdoti suo, homini quidem docto ac pio, sed nimium timido, qui aliquid cededum tempori ratus, vix aut ne vix quidem audebat factum illud Peccato accentere, quam illi, vitio vertendum fuit. Etenim cum mortuo illo Sacer- . dote alium accersisset, qui sacerdotali constantia illi dixit grauem culpam esse, Deo &Ecclesiae exosam, animaeq. suae exitiosam, Haereticorum sacris interesse, tantum abicit .

26쪽

factum suum ille defenderet, ut quod ex fore illius qui intererat accepi detracto stae. tim e capite pileo, ac flexo ad terram genu, S totius corporis gestu & lingua, humillime

se submitteret Ecclesiae catholicae censurae, sancteq. promitteret hereticorum Ecclesias . se ultra non aditurum, quod tota reliqua Vita exacte obseruauit. Multa alia egregia de hoc nobilissimo viro dicenda essent nisi alio me institutus sermo vocaret, ideoq. Vnum solum modo adda ut Lector intelligat quam sancto fine tantus vir piam vitam concluse rit . . Vbi Deo visum fuit rubiginem peccae torum ipsius hi hac vita detergere, permisit illum incidere in longum, molestum, ac pe regrinum morbi genus, ex quo S mortuus . .

est. Quod etsi veneficio ipsi accidisse vehemens nonnullorum esset suspitio, a qua opinione ipsemet non videbatur abhorrere, . ' fac veneficae quaedam promitterent se illum, modo ipse assentiretur curaturas ac pristinete valetudini restituturas,non modo non assen. Μο 1us est earum nequitiae, sed opem omnem peeeatue mancipiorum satanae detestatus, seuere suis Vivere. interdixit ne quisquam tam detestandis rein 'medijs pro salute su a procuranda via quantvteretur . Atque ita non verbis tantum cum

Psalmista, sed reipsa etiam ostendens: Melio- Psalmrem sibi miseris iam Dei esse supre visas , Longa

27쪽

Nagnus a. Ivor inter Nagd ale na S mari. tum suum .

Consessilib

18 Vita D. Magdalenae exercitatione ad purum excoctus sancte in Domino obdormivit. i

De mutuo amore inter D. Magdalenam suum q. Maritum, de li- beris eius, Ec insigni char,

i tate erga Mariti liberos. 'CAP. V. . EX praedicta Vicecomitis pietate non

erit dissicile Lectori coniecturam facere de moribus Uxoris suae, quae & suopte imgenio & educatione pietati deditissima, viri sui exemplo amplius impulsa , magnis passibus ad Virtutem currebat. Vixerunt simul annos 3 6. magna cum dilectione ac amore, dum q. haec scriberem casti incidi in literas Doctoris Langdalli qui multis annis ipsis iue rat a Confessionibus, in quibus in testimonisi

mutui eoru amoris ac pietatis his verbis eos alloquitur: iste coniuges amatissimi Unius animi, emus beneuolentiae, di quod bce Meuis rarum es , et mus pietatis lita ut de S. Monica scriptunx reliquit D. Augustinus tradita miro seruiuit

velut Domino,eamq. Dcus pulchram faciebat,er reuerenter amabilem atque m1rabilem viro. Peperit

Martio liberos odio, ex quibus supersunt adhuc tres, D. GeOUius Brounus, ct D.Henris.

28쪽

Monti aeuti miseeomitisse. 2ν

eus Brounus equites aurati honorati ssimi, ac D. Eligabetha uxor D. Roberti Dormeri equitis clari ssimi, de quoru laudibus quia adhuc vivunt, nolo iuxta consilium sapienti, quicQquam dicere. Reliqui vel infantes vel cet lubes mortui sunt, nulla relicta sobole, pr ter

D. Ioannam Brouunam foeminam matri virtute simillimam nuptam D. Francisco Laco- 'rnul-

m, cui peperit plures liberos . Ac licet Μag bat libeso,dalena liberos suos tenerrime diligeret, eo- Hi . de S. rvmq. commodis quantum sine cuiusquam pyR - iniuria poterat)summopere studeret, tamen cum haberet Maritus suus ex priori coniuge Fximia cha filiolum unicum,tenellum ac valetudinariu 'Μδg- qui solus filiis Magdalenae praerepturus erat ga priuigna paternam haereditatem, tam sollicitam nihi- lauru .lominus ipsa valetudinis illius curam egit, ac si propria eius mater fuisset. Quin imo filius illius, Illustrissimus qui modo est Uicecomes νMotis-acuti, & suam Patris' .sui vitam huius Nouercs eximiae pietati, & sermone ut audio, & literis quas infra recitabimus, ac- Seruat viti ceptam fert, idemq. alii te stantur. Cum q. etiam aliquando ex Mariti concepta offen- sione oblata illi esset occasio qua filiorum Instac. I 6. suorum fortunas plurimum potuistet augere,

tantum abfuit, ut ad Privigni sui filiorumve ipsius iniuriam illa uteretur, ut placauerit Maritum, eos'. cum illo in gratiam reduxe-

- -- rit.

29쪽

3o Visa D. Met alma fit. Tantum apud ipsam vel cbaritas Mariisti, quem in liberis suis omnibus complectebatur, vel ingenita animi nobilitas, vel demum Dei ac recti amor valuit. Qua in re egregium Nouercis omnibus exemptu praebuit, tantum q. .exinde sui amorem inpra sete Uicecomite excitauit,ut nullus filiorum suorum ipsam tenerius quam ille dilexerit. Ac licet quo tempore Maritus eius defunctus est, multorum iudicio ipsa morti vici,nior Videbatur, tantum tamen virium illi amor addidit,ut e strato suo exurgens eum in ulnis suis dum expiraret contineret. Atque ut D. Hieronymus scriptis mandauit de S.

Paula nobilissima vidua : Ita eu planxit inprope i a moreretur, itast conuertit ad Dommi seruitutem Ut eius mortem videretur optasee. Cu enim

ante coniugio obligata cogitare cogeretur ut inquit A po stolus: Quomodo etiam virosuopiaceret, Iam illo vinculo exoluta, atque liberiorem virtutis suae exercendε campu nacta, amplius Deo vacare nitebatur. Neque tame

animae Mariti sui curam abiiciebat, pro qua singulis septimanis bis sacram hostiam osse Μyn -y ri curabat, ipsaq. ossicium defunctorum recitabat, quotannis in die obitus ipsius solenne anniuersarium faciebat, ac frequentissime cum cibum sumebat, & alias sepe,etiam us

que ad extremum vitae diem gratissime illius

gratitudo eius erga

30쪽

Monti aeuti Vicecomitissae. 3Imoriam faciebat,his vel similibus via verbis: Deus animae illius protius fit,qui misi Me reliquit. Sed iam omisso Marito , ad illius Virtutes a cedamus.De quibus priusquam loqui incipia hoc mihi profitendum erit, quod nec eas omnes nouerim, nec pro dignitate ullam e Drum possim explicare. Namsi eloquentisti, mus Pater Hieronymus fassus fuerit, quod

Es omnia membra sua in linguas,verterentur, i omnes artus humana voce resonarent,nibil tamen se Invit.Paii- dignum virtutibus S. Paulae oferre posse, Quid in

mihi sperandum erit qui nec Hieronymi lubros ferre dignus sum, & tamen illius Viduae vitam scripturus,quae ut S. Paulae nobilitatem aequabat ita virtutes imitabatur. Pictores igitur ex parte imitabor, qui exercitu aliquem in tabula descripturi, paucoru quOrundam militum iustam proportionem de- pingunt,reliquorum Vero capita aut summas tantum galeas, Vel hastarum cuspides apponunt,quo innuunt magnum esse militum n

merum, quem ipsi animis spectantium potius indicare,quam oculis exhibere possunt. Ita mihi in huius piae foeminae vita scribendaenitendum esse video, ut paucas quasdam iblius virtutes mihi magis perspectas describa, reliquas vero tacito Lectoris iudicio aestim das relinquam. Quamquam etiam in hoc ipso Pictoris penicillum calamo meo scelicio

SEARCH

MENU NAVIGATION