Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Dominum non retardaret. Ungerent Jesum: non alias demum aromatibus hujusmodi utentes, quam ad Christi obsequium,& cultum. Emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. His instructae consiliis Euangelicae Mulieres, tristissimae orbitati suae solatium quaerentes, atque empta ad ungendum Jesum portantes aromata, redivivum Dominum, antequam

appareret Apostolis, sibi primo nunciari meruerunt. Parum

est Uenerabiles Fratres, Dilecti Filii) parum est Euangelicae

lectionis mysteria recolere, nisi etiam instruamur documentis . Admonet nos properantium ad Christi tumulum sanctarum Mulierum historia, utcumque empta sint, quae possidemus, nullo scilicet criminum patrocinio quaesita, sed justolaborum parta suffragio : munda utcumque sint, innoxia sint, aromata sint: solicito tamen studio cavendum nobis esse, ne nimio illorum pondere praegravati, nostros ad Deum gressias remorari cogamur. Peregrini, & hospites sumus super terram: non enim'habemus hic manentem Civitatem, sed futuram inquirimus. Per altissima montium juga, per obsitas vepribus valles, per rupes invias, & cautes asperas peregrinamur. Grandi viatico in vitae mortalis iter non instruitur, sed oneratur; Gravem idcirco quamlibet terreni oneris sarcinam deponere debemus, ut laboriosum hoc iter expeditius conficiamus: & si quae adhuc deferre Volumus aroma ta, nonnisi ad ungendum Jesum, hoc est, non ad inanium

162쪽

sum, sed ad eius vulnera crudelicis exasperanda parari contingeret i Obversetur Dilectissimi obverlatur mentis nostrae oculis Pater L J credentium Abraham; qui dives quidem fuit, ut sacra testatur historia, in possessione auri, & argenti; quia tamen credidit Deo, reputatum est illi ad justitiam, non sibi dives suit, sed aliis , opesque caducas, quaeiudiu no bistum permanere non possunt, ac mentis nostrae inopiam minime expellunt, non habere, sed erogare gestivit: illas sic possidens, ut saepe & oblatas contempserit, & calcaverit indultas. Fide demoratus Lydest in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac, &Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem; expectabat enim fundamenta habentem Civitatem, cuius artifex, & conditor Deus. Filii Abrahae sumus, quia ex fide sumus: semen MAbrahae sumus, quia Christi sumus; & sane non anci li ae filii, sed liberae; si ergo filii Uin Abrahae simus, opera Abrahae faciamus: aedificemus nobis, ut fecit Abraham, in hac nostrae peregrinationis aerumna non domos ad habitandum, sed tabernacula ad deserendum, utpote cito hinc evocandi, & in

163쪽

quae mansura sunt, firmiter haereamus: per illa, quae brevi desitura sunt, velociter in transieam4s; ut peregrinantibus nobis, in & ad Patriam redire properantibus, quicquid de prosperitatibus Mundi hujus occurrerit, viaticum sit itineris, non illecebra mansionis. Eundum nobis est per aquam nimiam

in vastissimo hoc, & pleno syrtibus pelago. Caveamus, Dilectissimi, ne illud , 2Egyptiorum ad instar, ingrediamur cum

curribus, equitibus, super quos reduxit Dominus aquas maris. Salubriori consilio, exonerati scilicet & accincti, filiis Israel sociemur, qui, praecedente eos Domino, per Mare in rubrum, tanquam per aridam terram, sicco vestigio )JPerrexerunt. Ambulemus cum tribus Pueris in medio inflammae, benedicentes Domino; ita nimirum transeuntes

per bona temporalia, ut non amittamus aeterna. Super-Volemus terrenis opibus; quippe quas sine anxietate non quaerimus , PH sine labore non invenimus, sine formidine , non tenemus, sine dolore non deserimus. Sic tanquam scintillae s u in hoc labentis seculi arundineto discurrentes, fulgere merebimur cum justis in perpetuas aeternitates: ac postquam pias Mulieres non alia, quam ad ungendum Jesum, deserentes aromata, sanctae imitationis obsequio co

ea med.

168쪽

HABITA IN FEsTO SANCTORUM APOsTOLORUM

Inter missarum Solemnia

IN SACROSANCTA BASILICA VATICANA

ANNO DOMINI MDCCVIII.

Upremus Apostolorum apex, & Princeps Petrus, praeclara Divinae vocis nuncupatione beatus a Domino praedicatur; quippe quem terrena non 'in fefellit opinio, sed veritas coelestis instruxit, ut Christum Dei Filium palam promulgaret, & crederet: Beatus es si Simon Bariona, quia caro, ae sanguis non reve lavit tibi, sed Pater meus, qui in Coelis es. Nunquam scili

cet sil s.cyrae. Eexodrinab.ia. in νο .cis . saJ Ex SLeon Er.3.in die Um .sua l. r. I3J Martb.e.16. v. II.

169쪽

quae cie terra eit, lapientiae, quae cie 1Urium ciet cenait,

Viam ignorant, & semitas ejus non inveniunt. ini carnis Vocem sequuntur, Dei verba non audiunt: nec insimul stare possunt terrae leges, & Coeli. Quae enim societas luci ad tenebrast aut quae conventio Christi ad Belial Ingrediente λDomino AEgyptum, commoventur simulacra a facie ejus,& idola sy conteruntur. Appropinquante Arca Dei, Ssemel, atque iterum Dagon, absicissis capite, & manibus, cadit. Divinis proinde Euangelium vocibus intonat: Non potestis

duobus f 'J Dominis servire ; clamat Apostolus: Non potestis Mensae Domini participes esse, & Mensis Daemoniorum. Quis jam mendacem L J Christum facere audebit, Deo,& Mundo serviendo Quis Pauli monitis adversari praesiu-met, Angelorum e scam cum siliquis terrae jungendoὶ Dese' cit prosecto UiJ manna filiis Israel, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt amplius cibo illo. UbH εἰ scilicet suis nos Mundus epulis nutrit, coelestis panis jejunam

deserit mentem. Breve, d& angustum est cor nostrum ad supernas delicias capiendas, etiam cum in illas totum eXtenditur; Quomodo non multo brevius, si fuerit ad terrena di Lien tu mi Brevis est Sponsae lectulus: si coangustatum est stratum; sed bona Γ 7J est haec brevitas, sancta est haec angustia,

si a Ex Giluber. Abb. ubi supra.

170쪽

cere non desinunt, ut cadaveribus pascantur. Erramus Ve

nerabiles Fratres, Dilecti Filii erramus, si Coelum aspicere,

& adhuc terram amare non veremur. Erramus, si Arcam

Dei in iuxta Dagon statuere praesumimus. Erramus, si coele-

mortali huic veneno, si charismata spiritus carnis illecebris misceri posse arbitramur. Erramus, si carnis, & sanguinis sectamur voces, & adhuc ea, quae coelestis Pater revelat, audire posse confidimus. Manna Coeli, & fruges terrae simul habere non possumus. Non possumus Deo servire, & Mammonae. Non possumus iurare in Domino, & jurare in Melchom . Non possumus Solem intueri, & cadaveribus pasci. Non possumus in lectulo cordis nostri sponsium excipere, in& adulterum. Pretiosa est divina consolatio, nec datur admittentibus alienam . Si itaque diem Domini videre cupimus,

diem hominis non desideremus; sibi siquidem in ad versantur,& alterutro se obscurant, dies Domini, & dies hominis: quo

rum dum alter exoritur, alter reconditur; nec sane absque aeternae Sapientiae consilio factum fuisse putemus, ut licet duos δ' in fronte oculos habeamus, ab uno tamen eos ossicio disjungere non possimus, nec altero Coelum, altero terram in

SEARCH

MENU NAVIGATION