Palamedes, dissertatio philologica

발행: 1836년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

let, Tu ei potissimum auctor fuisti, ut Portae, almae matri, me traderet, nec dedignatus es, Pri' vato examine tentatum Langelo commendare. Quo

consilio salubrius inveniri non potuit,. et inter summa, quae mihi contigerunt a providentia divina,

heneficia gratissimo animo hoc numerare nunquam desinam, quod adolescentia mea huic Viro tradita est, quem non Praeceptorem, Sed Vere alte rum Patrem expertus sum. Qui cum praematura morte scholae ereptus esset, ego universitatis Chi Ioniensis prius quam cogitaram ciVis factus sum,

. . et a TE Statim in Seminarium philologicum re cestus, ubi TU iuvenem, sine certo consilio huc illuc per latos philologiae camPOS Vagantem, humanissime tulisti et errantem comiter in viam

12쪽

reduxisti. Deinde cum G. Hermanni claro nomine allectus Lipsiensia castra Peterem, Posteaque annum ibi commoratus Berotinum me Conferrem, TU Stu dia mea quoVis modo alere et sustentare non desiisti, reversum Vero in Patriam seminario rur sus adscripsisti, et studiorum meorum, ut Patronum semper et fautorem ita iudicem nuper be

nignum TE praebuisti. Cui igitur hunc libellum

commendem potius, quam TIBI p Cui rationes, quas in scribendo secutus sim, breviter narrem

Potius, quam TIBI pCum ad summos in philosophia honores rite capessendos exhibenda esset scriptiuncula aliqua, eique materiam circumspicerem, quam

implere sinerent vires malui enim Parvum

13쪽

οΡus Perficere, quam in maiore deficere , elegi

tandem Palamedis mythum, quem Recura' tius tractarem ita, ut . quid antiquitus de eo traditum esset, historica cognitione investigarem et recenserem. Ita factum est, ut de carminibus epicis et lyricis pauca tantum retulerim, quia pauca tradita accepi, ut de ratione, qua mythus ortus - Sit, num Popularis fortasse invidia vim exercuerit in poetas, ut Ulixem deprimerent, Pa-Ιamedem augerent, de modo, quo deinde usque ad tragicos poetas sensim excuItus sit, quatenus . tragici ex epicis et lyricis hauserint, aut de suo addiderint, nullas fere expromserim suspiciones,

quia nihil traditum inveni, unde ad talia historice componenda tuto egredi liceret. Sicuti enim nihi1

14쪽

facilius esse videtur, quam de iis opiniones sibi fingere, de quibus non accurate traditum est, ita nihil magis incertum est, nec quidquam magis corrumpere videtur Philologiam, quam si res, non quales fuerint, sed quales sibi aliquis cogitare possit, exhibemus. Bene enim teneo, quibus inter alia Lipsia decedentem monuit G. Hermannus, id agere debere PhiIOIogum, non solum ut

sciat, quae sciri possint, Verum etiam ut Per-SPectum semper habeat, quae sciri nequeant et

Cur nequeant, quam Sententiam unice Veram ESSE,

uti iam tum persuasum habui, ita magis etiam confirmavit me inprimis C. Lachmanni et I. ΟΙ hau8eni, quem si non genere, animo tamen fratrem habeo, consuetudo. Sterilis ergo quibusdam

15쪽

malui apparere, quam nimis suspicax; medium enim tenuisse me, qui possim suspicari ξ - Sed gatis de ratione mea, quae TE non latet, nimis diu enim teneo TE, et a Cura, quam salutiferam scholis nostris navare incepisti, avoco. Vale igitur, meisque studiis in posterum quoque faVe. Chilon. exeunte Octobri 1836. Otto Jah n.

18쪽

PALAMEDEM, virum tot tantisque prudentiae et Probitatis laudibus inter heroas temporum Τroicorum eminentem ab Homero ne nominari quidem satis notum Est, nee inter veteres defuerunt, qui huius silentii satis miri, ut videbatur, caussas reddere conarentur. Ita TZEt Ees exeg. in Il. p. 44: τε δε ποιητῆinquit, καίτοι πνεων τον ανδρα, οτι τοι τουτου loquitur de Palamede) σεσίγηκεν ' ουκ αγνορο δὲ τον τρόπον ' ινα γαρμη την αρετ, 'ν των 'Eλληνα ' κατα τι δεί χωλευουσαν τε καὶ ἐτεροφθαλμον τοῦτο πεποιηκε; et hic quidem satis benigne cum Homero agit, multo acerbius Ρhilo stratus,

qui vita Apoll. ΤFan. III, 22 ita : κέχρηται δε Palamedes

εναντιωτατοις 'Oδυσσεῖ καὶ 'ομ ρω, τω μεν πυνθέντι ἐπαυτον τέχνας, υίν - κατελιθωθη, τε ξε εξε αυτον αειω- σαντι, et Heroic. XVIII, 3 narrat, Homerum de Troico bello cantaturum, Ithacam esse prosectum, ibique ex inferis excitasse Ulixem, qui ei Omnia narraverit, mere demque postulaverit, ne Palamedis ullam mentionem iniiceret, ut ipsius pravitas ne detegeretur, quod fecisse Homerum, cf. Iter. II, 19, quod Philostrati commentum

ipse TE et g. sc Iol. ad exeg. in Il. P. I plano ridiculum auctoreque dignum των λίαν γελοιων και Φιλοστρατου οντως ἐπαειον ) putat. Nec mitius Sui das s. v. ΙΠαλααήδης, qui eum eum ἐποποιον nuneupasset, enumeratis inventis

19쪽

eius, ita pergit: τοι δε ποι αατα αυτου ἐφανΘΘη Detro των

ανδρος μνημην ποιήσασθαι, quibus ab altera manu adiecta sunt: ηφανωθη τα του ΓΙαλαμιηθους ποιήματα δια βασκανίαν ro 'O ιιηρκ. Nostris tandem temporibus licet contra Itane calumniam defendere Homerum, quippe qui sciamus, iusto earmine Palamedem celebratum esse ab Homero; ita enim legimus in Crameri Anecdd. Oxonia. t. I, p. 2 T in annotatione ad Il. β, G1 ad V. Mουσα ' απο μας αἱ πασαι λέγοντα C Mνασεας λὶ δε φησὶν οτι αι πασαι τρεῖς εBis '

Παλ ααηδεια της 'Υ ανους. quicquid statuas de hac Musarum triade aliunde, quantum scio, non nota, δ)lucramur inde notitiam carminis Homerici hucusque incogniti. Quod sive singulare quoddam epos fuit Palamedis fata tractans, sive maioris carminis pars quaedam Palamedem spectans - ut simili ratione singulae partes Odrsseae et Iliadis suis 'itulis nominantur cf. Nitzsch. quaeat. Ποm. IV, p. 11 - eodem iure Homero adiudicabitur, quo Ilias, quo Odyssea, quo tot alia carmina epica, quae utrum ad Homerum an ad alium quendam reserenda

essent auctorem, docta dubitavit antiquitas. Nam non Errasse eos, qui haec carmina Ποmero adscripserunt, iure obtinemus, si, quod Boeckhius in ind. lecti. Iterol. 1S34, demonstravit cs. Nitzsch. meleti. p. 12 sqq. , Homerum non certum quendam poetam, sed fabulosum gentis IIo- meridarum putamus auctorem; ita enim apparet, ea Carmina, quae ad unum Homerum reseruntur, esse Proanonymis habenda, cum Homeri nomen ad genus tantum es eos spectet. Ceterum hae sententia recepta nihil

20쪽

auctoritatis detrahi illi sententiae de uno Odysseae et Iliadis auctore, quae suum locum in dies magis obtinet, prudentibus non est quod moneam. Ρalamedeaeq) vero

nostrae tenuem tantum famam apud antiquos fuisse ne-CESSE ESt, quam nee a Ρausania diligentissimo anti- . quorum carminum epicorum perscrutatore commemoratam

videmus, neque Straboni in notitiam venisse probat locus VIII, p. 36S D. Cas. ubi totam de Nauplii eiusque filiis fabulam a recentioribus confictam putat, eum Ηο- merus Palamedis, si modo fuisset, mentionem non init cere non potuisset. Qua vero ratione tu Itoc carmin EPalamedis fabula tractata fuerit, divinari nequit, neque quemadmodum a Cereo pest) hoc sactum sit, traditum est, in Nostis vero eo loco, quo Nauplii ultio narrabatur, probabiliter potest coniici. st) Paullo accuratius possumus de CF priis carminibus iudicare. Ρro elus enim, ubi CF priorum argumentum enarrat, haec habet p. 525 Gais f. Καὶ μιαίνεσθαι προ rοιμσαμενον τον 'Oδυσσεα

- ἐπὶ τω μη θέλειν συστρατευεσθαι ἐφωρασαν Παλαμήδους υποθεμένου του διον Τηλέμαχον ἐπι κολασιν ἐξαρπασαντες. Minus accurate igitur Cicero oss. III, 26, 9 locutus est, ubi hanc simulatam Ulixis insaniam a tragicis inventam dicit. Recentiores narrant ea re ostendere fictam insaniam cf. Luc. sali. 46. Ael. V. H. XIII, 12. Schol.

Sopli. Phil. 1011 studuisse Ulixem, quod par impar 7

iugo subiecerit, vel asinum et bovem, 'γ vel equum et bovem, ' itaque araverit; Palamedem vero Telemachum filium aratro subiecisse, quo facto Ulixem filio ut vitam servaret consilium omisisse. 'i Minus recte vero me ker. Zeitschr. f. A. W. 1S34 n . 5 p. 43 hanc fabulam Cypriis iam intulisse videtur. Horum rationem secutus videtur pictor apud Luc. de dom. 30, . ubi cum Ulixes insaniam

SEARCH

MENU NAVIGATION