Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

6쪽

INSTITUTIONES

AUDITORIBUS SUIS EXPOSUIT

' SS. THEOLOGIAE DOCTO R, MUSDEMQUE PROFESSOR PUBLICUS, ET IN SACRA

FACULTATL CAESAREO RSGIUS EXAMINATOR

IURATUS. .

VIENNAE A STRIAE,

8쪽

TRACTATUS

DEO UNO, AC TRINO.

ulla Theologiae pars praestantior est ea, quam hoc libro tractandam suscipimus,nulla dignior, nulla utilior, seu argumenti majestas, ac amplitudo, seu quaestionum intercurrentium gravitas, ac usus spectetur. Agitur de notitia D Ei primo non Theologiae modo, sed & totius religionis fundamento; agitur de divinis attributis, ac perfectionibus, de scien

tia, de uolunt te,. de de elis Der , Praedestinatione,

quae Omnia ita connexa sunt, ac colligata cum aliis partibus, praecipue iis, quae de Incarnatione, & Gratia Christi agunt, ut sese mutuo juvent, nec possint a se invicem divelli. Antequam tamen ad interiora hujus tractationis adyta accedamus, ipso in limine juvat aliquantum immorari, & praeliminares quasdam de ipsa Theologia, ejusque principiis quaestiones praemittere, ut quae sit illius ratio, quibusque innixa fundamentis, in ipso aditu cognoscatur; haec enim ex praescripta studiorum ratione a nobis postulantur, & a gravissimis Theologis legitimis quibusdam prooemiis, ac prolusiOnibus explicantur. R.P. Reiahamer Theol. T. III. A PRO-

9쪽

PROLEGOMEΝA THEOLOGIAE.

Duo potissimum in Prooemiali hoc tractatu sunt exponenda, inprimis ea, quae ad generalem Theologiae notionem, deinde, quae ad locos theologicos speciatim pertinent. Non tamen instituti praesentis est, singulos illos locos fusius prosequi, cum praeci- 'puae de illis quaestiones tractationi de fide, proprio nempe loco ,sint reservandae: satis erit summa, ac nocessaria capita strictim delibasse.

TATE THEOLOGIAS, EIUSQUE PRINCIPIIS GENERATIM.f. I. De Notione, ac divisione Theologiae.

I. Theologia secundum nominis etymologiam est λογος, aut I λογια του Θεy, id est sermo, seu ratiocinatio de DEO; hinc late, & in ampliore significatione accepta complectitur omnem sermonem de natura, persectionibus, operibus D EI, quo sensu veteres Philosophi, ac Poetae a Sancto Clemente Alexandrino L. 5. Strom. Theologi dicuntur, quod nempe do Religione, ac rebus ad DB os suos pertinentibus tractarent. Verum apud Catholicos Theologiae nomen illi soli cognitionitribuitur, quae res divinas attingit per principia iupernaturalia, revelationem nempe, & propositioaes fidei. Observat

10쪽

Petavius dictam vocem apud graecos Patres usum quendam singularem , & reconditum habere , ac saepe Θ λογίαν usurpari pro ea sola divinae scientiae parte, quae de divinitate ipsa disserit; id quod inde perspicuum esse docet, quod reteres de Christo loquentes, duas in illo naturas, discernant, & uni, hoc est divinae Θεολογίας nomen, humanae vero οἰκονοκιας assignent. Nobis proprie Theologia significat discursum do DEO, & rebus revelatis, unde describi potest, doctrina, seu disciplina, quae ex propositionibus mei revelatis, aut una saltem revelata variae de DEO, rebusque divinis conclusiones per

discursum deducuntur.

II. Dicitur I. ex veritatibus, seu propostionibus revelatis ;per quod differt a Theologia naturali, quae de DEO , rebus que divinis disserit per lumen naturae. Dicitur II. aut ex una saltem revelata, quia ad conclusionem proprie theologicam satis est , ut una praemissa sit revelata, licet altera sit natur iis , modo sis certa. Dicitur III. de DEO ; ut designetur objectum primarium Theologiae. Dicitur IU. rebusque divinis , ut notetur objectum secundarium nempe omnia , quae ad D EUM tanquam principium, finem, gubernatorem, legislatorem , salvatorem &C. referuntur. Dicitur V. conclusiones per Ascursum deducuntur; per quod inprimis differt a fide, quae versatur circa res revelatas per solam adhaesionem sine discursu. Deinde a Theologia patriae, qua mentes beatae DEUM intuitive cognoscunt per lumen clarum gloriae. III. Dividitur Theologia ratione materiarum, de quibus tractat, in dogmaticam , seu speculativam, & moralem, seu practicam. Illa versatur circa probanda , illustranda , & vindicanda fidei dogmata; haec vero tota est ad insormandos mores juxta regulam fidei, Deique legem. Dogmatica ratione

methodi, qua res divinae tractantur, distribuitur in postivam,

SEARCH

MENU NAVIGATION