Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

& Rholaflaam. Illa in explicandis, propugnandisque fidei mysteriis utitur principiis positivis, id est, iis, quae jam sunt

posita , ac constituta, qualia sumuntur ex verbo DEI scripto, vel tradito, nobisque per Eccletiam proposito ς agit stylo fusore, qualis est apud sanctos Patres. Scholastica vero inde dicta, quod in scholis, seu Academiis usurpetur, adhibet comcisum, & acutum dicendi genus, more dialectico terminos exponit, definitiones, ac divisiones statuit, aperit, figitque quaestionis statum, proponit argumenta , objecta dissolvit, verbo accuratius, subtilius, & ad artis syllogisticae leges accomodatius suas probat conclusiones, illasque interdum extraneis illustrat argumentis, ut sic sacilius omni poscenti de ea, quae in nobis est, fide rationem reddat. Scholasticae huius Theologiae sundamenta posuit D. Ioannes Damascenus Seculo VIII. in quatuor libris de fide orthodoxa inscriptis. Post ipsum hanc methodum sectati sunt nobiliores

Theologiae magistri inter quos praecipuum locum obtinuit Petrus Lombardus Episcopus Parisiensis , Magister sententi rum inde dictus, quod S. S. P. P. sententias miro compendio in quatuor libros redegerit, quem subsecuti sunt Alexander de Hales, Albertus Magnus, Doctor Seraphicus D. Bonaventura , & tandem Doctor Angelicus D. Thomas, qui universam Theologiam scholasticam in unam summam compegit tribus libris comprehensam.

q. II. Exponitur necessitas Theologiae.

IV. I Tecessitatem divinae huius scientiae notat D. Augustinus o L. 1 . de Trimi. G I. ubi ait, doctrinam sacram ejus modi esse, qua fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, ac roboratur. I. Enim

12쪽

per Theologiam fides gignitur dispostive, nempe obiecti revelati propositione, & eXplicatione; id quod ostendit Apo-

1 olus ad Rom. X. his verbis: mes eae auditu, austus autemper verbum DEI - quomodo aufem audient sine praedicanter Censet igitur Apostolus esse sacram doctrinam, per quam Ecclesiae Pastores, & Doctores mysteria fidei non solum exponant, sed & omni momentorum genere firment. ΙΙ. Per Theologiam fides nutritur; hac enim munimur adversus hominum haereticorum fraudes, & astutiam, ne semus velut

paruuli fluctuantes , Γ circumferamur omni vento Darinae. III. Defenditur fides juxta illud Apostoli ad Titum I. U. 9. Oportet Episcopum sne crimine esse , amplectentem eum, qui secundum dosrinam est, melem sermonem, ut potens II exhortari in doctrina sana, V eos, qui contra icunt, arguere. ΙU. Per Theologiam denique roboratur fides, ubi rationes theologicae quibus articuli fidei elucidantur, ac credibiles demonstrantur, infirmas , ac nutantes imbecillium mentes confirmant. V. Si quaeras de Theologia Scholastica, seu methodo, quaea tractari solet, fateor, eam absolute necessariam non esse; cum Ecclesia adjuvante sola Theologia positiva diu steterit, diuque floruerit sine ope Scholastscae, quae primum apud grae cos ortum habuit Seculo VIII, & apud latinos Seculo XII. Negandum tamen non est, eam utilissimam esse, cum positivae Theologiae tria potissimum adjiciat; nempe stylum presesorem , ac dilucidiorem, methodum certam, ac usum di lectices, quam D. Basilius in c. a. Isaia muri in ar ait esse dogmatibus , quod ea non sinit facile diripi, o quorumlibet excur-fOni patere. Et Clemens Alex. L. 6. Strom. eandem esse dicit vineae Christi sepimentum, ne ab haereticis Sophistis Catholica fides proculcetur. Ceterum de usu rationis, & humanae Philosophiae in rebus Theologicis pertractandis insta dicetur, ubi de locis externis fiet sermo.

. g. m.

13쪽

De Locis Πeologicis generas .

VI. T oci Theologici dicuntur promptuaria quaedam , undet a Theologus sua argumenta depromit. Duplici S generis sunt, nempe interni, seu proprii , & externi, seu improprii. Ex illis sumuntur argumenta certa, cum divina revelatione , & Spiritus Sancti illustratione nitantur. Ex his argumenta fiunt probabilia duntaxat, eo quod humana tantum fide, aut ratione laiciantur. Ex locis Theologicis internis se sistit inprimis auctoritas sacrae scripturae, libris canonicis contentae. II Auctoritas traditionis Christi, & Apostolorum. ΙΙΙ. Auctoritas sanctorum Patrum, fidelium traditionis testium. IV. Auctoritas

Ecclesiae Catholicae, quae veras scripturas, & traditiones a falsis discernit, earumque sensum genuinum exhibet. V. Auctoritas summorum Pontificum, & conciliorum generalium, quae Ecclesiam repraesentant. Ad locos externos reseruntur Theologorum Scholasticocum, & juris Pontificii peritorum auctoritas. Rationis naturalis argumenta. Philosophorum, & juris Caesarei consultorum placita. Humana historia. De his omnibus Melchior Canus Episcopus Canariensis docte, ac copiose disseruit in opere inscripto de locis Theologicis; nos ea duntaxat, quae ad declarandam argumentorum Theologicorum firmitatem, ac ubertatem iaciunt, singillatim adseremus.

14쪽

I Ea

CAPUT II.

DS SACRA SCRIPTURA.

De Notione, Veritate, es Integritate Sacrae

Scriptura. VII. Ocriptura Sacra DEI verbum est, ab Auctore Hagi o grapho amante Spiritu Uncto scriptum, & ab Ecclesia nobis manifestatum. Dicitur I. verbum DEI juxta illud Apostoli ad Thessal. c. a. gratias agimus DEO - - - quondam cum accepi elis a nobis verbum auditus DEI, acemisis illud non ut Verbum hominum , sed sicut est vere verbum Dra Dicitur II. A me Diritu 1ancto p ut indicetur Auctor principalis sacrae scripturae: nam cut ait Apostolorum princeps a Petr. I. non voluntate humana allata es aliquando prophetia , sedespiritu fuso inspirati locuti sunt sancti DEI homines. Dicitur III. ab Auctore Hagiographo scriptum ut notentur Auctores script rae instrumentales, seu homines, quibus D Eus ad scribe dum utis est juxta illud Apostoli Hebr. 1. otim DEUS loquens Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Ilio. Dicitur 4. V ab Ecclesia nobis manife atum Ecclesiae enim est determinare qui sint libri Canonici, qui non sint: unde notum illud D. Augustini effatum : Evangelio non credorem, nisi me Ecclesiae Catholica commoveret aus oritas. VIII. Quomodo, inquies, DE Us scriptoribus sacris assi vit quae scripserunt 8 an per simplicem approbationem eorum, quae humanitus scripserunt' an per specialem assistentiam 3 an per revelationem λ an per inspirationem 7 R. Imo. Ad sacram scripturam non lassicit simplex approbatio S alioquin scriptura

. non

15쪽

non foret verbum DEI, quia non procederet de ore ejus. Unde cum Apostolus resert aliquas Poetarum sententias, eae non sunt scriptura sacra , prout dicta sunt a Poetis, sed prout scriptae sunt ab Apostolo ex inspiratione Spiritus Sancti. R. ado. Nec sufficit specialis Spiritus Sancti assistentia; alioquin definitiones conciliorum sorent scriptura Sacra. R. 3ti O. Nec requiritur in omnibus divina revelatio; nam haec est manifestatio veritatis ante ignotae a DEo facta : atqui non omnia, quae scripta sunt, antea scriptores Sacri ignorabant. R. 4to. Requiritur, & lassicit proprie dicta Spiritus Sancti inspiratio juxta illud Apostoli et ad Tis loth. 3. Omnis scriptura divinitus

inspirata utilis es ad docendum &c. Ceterum controversia inter ipsos Catholicos est, utrum omnia, non solum 'reS, ac Sententiae, sed & singula divinae scripturae verba, usque ad minimos apices, fuerint a spiritu Sancto inspirata, an vero verba, Verborum ordo, ac stylus unius cujusque scriptoris ingenio permissa suerint 7 de quo videri potest Annatus i. a. de Scriptur. Div. Art. 6.

m. Quaeritur , an scripturae, quae nobis ab Ecclesia ut Sacrae proponuntur, sint libri genuini, & non suppositi Θ R. ita esse; nam quovis tempore, & Ecclesiae Seculo adscripti sunt auctoribus, quorum nomen prae se serunt, ut constat Lex innumeris scripturae editionibus, quae sub iisdem semper titulis in lucem prodierunt. II. LX eo, quod scriptores sub- , sequentes libros antea scriptos sub iisdem nominibus semper allegent; ut in novo testamento citantur libri Moysis, Isaiae, Jeremiae &c III. Ex primis Ecclesiae Patribus, qui tum Evangelia, tum Epistolas Apostolorum, tum alios novi testamenti , libros propriis nominibus referunt. Et certe si libri isti misi sent suppositi, id factum esset vel ante, vel post Christum ;sed inprimis non ante Christum; nam Iudaei, & pagani e rorem certo detexissent, statimque scripta, quibus adeo pre .

16쪽

mebantur, salsi redarguissent. Non etiam post Christum; Iudaei enim longe ante adventum Christi libros veteris testamenti habebant, quos Ecclesia Christiana ab eis recepit; &libri novi testamenti ab scriptoribus Apostolorum coaevis D. Ignatio, Clemente Petri discipulo, Polycarpo Ioan. Auditore sub eorum nomine constanter laudati sunt, ut adeo nulla falsi s spicio subesse possit. X. Quod integritatem scripturarum attinet, Censeo cum Bellarmino , libros veteris testamenti Bibliis contentos esse integros quoad partes substantiales, id est, quoad fidem, ac mores; nec enim a Judaeis cui arguit D. Hieronymus in C. 6. Isaiae) depravati sunt ante, nec post Christi adventum: non ante; nam ut loquitur citatus Hieronymus, nusquam DominuS,Aposoli de hoc crimine reticuissent. Nec post Christi ad- Ventum , tum quia testimonia, quae a Christo, & Apostolis

ex veteri testamento laudantur, omnia inveniuntur nunc in Moyse, & Prophetis , ut ab illis citata sunt Tum quia praecipua de Christo vaticinia eodem modo in nostris codicibus leguntur, quo in Iudaicis, tum quia tanta est Iudaeorum religio erga libros Sacros, ut scribat Philo Judaeus , quemlibet illorum potius moriturum , quam ut legem in aliquo mutari pateretur. Eodem modo censendum est de textu originario graeco novi testamenti; nam puῖus est, ac integer quoad paries substantiales, cum nulla rationabilis depravationis suspicio subesse possit. Dixi autem quoad partes Absanitatis notat enim Bellarminus L. ad de verbo DEI c. o graecos codices non esse ubique incorruptos, sed aliquos interdum errores i repsisse, saltem no gligentia librariorum, nec tutum esse, latinam versionem semper ad graecam corrigere, quae hodie non est fons purissimus. Ceterum num aliquis liber sit sacer, divinaque praestet auctoritate, id definire pertinet ad Ecclesiam , quae est columna, I frmameArum veritatis.

17쪽

I. Tomine Canonis notatur certus numerus librorum, quos

4 Ecclesia ut Sacros recipit; unde dicuntur libri Canonici. Quod si aliquos non recipiat, Apocristi vocantur, eriquibus haec pauca videntur extare ut ait Bellarminus l. 1. de verbo DEI. c. 4. oratio Manasse; libri tertius, & quartus Esdrae ; libri tertius, & quartus Machab. Psalmus Is T. qui reperitur in graecis codicibus , & cujus meminit Athanasus;

appendia libri Job ; liber Hermetis, qui inscribitur Pa

Quot ergo libros in Canone suo recipit Ecclesa Catholica R. recipit libros a. nempe 4s veteris, & 27 nOVi testamenti, ex quibus fidei, morumque regula est petenda. Constat id ex Conc. Trici. Sess. 4. in suo de scripturis Canonicis decreto, quod ita habet: Dcrorum librorum indicem huic decreto adjungendum censuit, ne cui dictitatio suboriri posset, quinam sint, qui ab ipsa Θnodo suscipiuntur. Hic Concilium enumerat libros omnes Canonicos , itaque concludit: si quis autem libros jsos integros cum omnibus suis partibus pro Sacris, o Canoricis non susceperit' traditiones prae ctas prudens , siens contem eris anathema sit. Inter illos libros aliqui dicuntur Protocanonici, id est ante alios in Canonem re-Jati, quales sunt in Veteri testamento 3 libri Moysis, S in novo 4 Evangelia aliique his similes. Alii Deutero Canonici, qui ab initio in Canonem non sunt recepti, eo quod aliqui Catholici de eorum veritate dubitarent; quos tamen successu temporis in suum Canonem recepit Ecclesia ; quales sunt inveteri testamento libri Tobiae, Iudith, Sapientiae, Ecclesiastici, & duo libri Machab. ia novo S. Marci caput ultimum, S. Lu :

18쪽

S. Lucae historia de sudore sanguineo , Epistola ad Hebraeos , Jacobi, ac Judae, secunda Petri, secunda, & tertia Ioannis,

ac tandem Apocalypsis, quos omneS tanquam veros & Can nicos Ecclesia agnoscit. XII. At inquies, quo fundamento Concilium Tridentinum omnes illos libros Canonigavit Τ R. ea ratione, qua Ecclesia solet dirimere alias fidei controversias, nempe ex traditione; nam Tridentini Patres hos acceperunt ab Eugenio IV. in Conc. Florent. in instructione pro Armenis Eugenius IV. hos ac- . cepit a Gelasio I. in Concilio Romano o. Episcoporum; Gelasius ab Augustino l. a. de Doctr. Christ. c. 8. D. Augustinus a ConC. Cartag. III. cui. interfuit A. 4 I9. Hoc Concilium ab innocentio I. Rom. Pontifice, qui D. I. ad Umrium asserit omnes hos libros ut divinos esse excipiendos, juxta traditionem ab Apostolicis temporibus in Ecclesia Romana conservatam ; hic denique ab antiquissimo Concilio Laodicensi

sub S. Sylvestro Papa A. 3I4. celebrato. Accedit quod etsi Patres ante quartum Seculum non texuerint Catalogum librorum Sacrorum, libros tamen Deutero Canonicos tanquam divinos laudaverint, ut S. Clemens Rom. S. Ignatius , S. Justinus, S. Clemens Alexandr. S. IrenaeuS, S. Cyprianus, Te sertullianus, quorum testimonia singillatim de verbo DEDprofert Bellarminus. Hinc mirum non est, suisse quosdam Ecclesiae Patres, qui de horum librorum auctoritate dubitarint; cum illis temporibus per omnium manus Currerent varii tam veteris , quam novi testamenti libri, & nondum suisset ab Ecclesia quidquam definitum. Multos ex Canone librorum Sacrorum deleverunt Haere- tici; ac inprimis omnes veteris testamenti libros in antiquo Judaeorum Canone non repertos pro sacris non agnoscunt. Ve

rum quid miruta est, s libri nonnulli e. g. Sapientiae, Eccle-B a si

19쪽

siastici, ik duo Machabaeorum non fuerunt ab Esdra in Canone comprehensi, cum illi nondum conscripti fuissent Τ Idem conjiciunt de libris aliis, qui igitur vel graece primum scripti, vel redditi a Iudaeis Hellenistis o. interpretum collectioni ad diti, & tanquam Canonici in Synagogis publice lecti suere ;inde apud Christianos jugi traditione promanarunt, quamquam illa tradi tio aliquibus Ecclesiis perspecta non fuerit. Objectiones haereticorum uberrime refutatas vide apud cit. Bellarminum.

s. m. De Editiovibus, ac me sioribus Sacrae Scripturae.

XIII. Quaeritur I. quo idiomate conscripti sunt libri Cano-- nici Τ R. I. Codices veteris testamenti autographi omnes luerunt Hebraici, exceptis libris Danielis, Tobiae, Judith, qui ex D. Hieron. Chaldaice primitus exarati fuerunt;& exceptis libris sapientiae, & secundo Machab. qui eodem teste graece suerunt scripti. R. II. Omnes libri novi testam enti graece editi sunt ab Apostolis, excepto Matthaei Evangelio Syriaca lingua Hebraeis tune vulgari dato, & excepta pariter Epistola ad Hebraeos, quam Hebraeam ad Hebraeos ab Hebraeo Paulo primum datam contendit S. Hieronymus. Q. II. Quid notandum de editione Hebraica Τ R. ea est Esdrae, quam ille post captivitatem Babylonicam in varios codices dispersam in unum corpus redegit, divinoque auxilio ad primaevam suam puritatem reduxit. Hanc editionem, qua D. Hieronymus usus est in sua versione, fuisse veram, & authenticam indubium est; cum vulgata versio, quam ut au thenticam approbat Ecclesia Catholica, sit secundum partem illius majorem D. Hieron: qui textum Hebraicum latine est interpretatus; uode ipse textus fuit authenticus. Cum. Vero

20쪽

THEOLOGIT. I 3

textus Hebraicus tempore illo fuerit incorruptus quoad partes substantiales, semperque fuerit conservatus a S. S. P. P. & hodie usque servetur in Vaticano, aliisque bibliothecis, dubitari non potest, textum illum , ut apud nos est Catholicos, audithenticum esse.

Q. III. Quot sunt versones graecae librorum veteris testamenti Τ R. pluribus quatuor ssint magis celebres, inter quas principem locum obtinet versio o. interpretum sic dicta, quia eam secerant a. seniores Judaei , sex nempe ex quavis tribu, graece, & Hebraice peritissimi, regnante Ptolomaeo Philadelpho aegyptiorum rege, qui ad Eleazarum summum Pontificem miserat, senioresque totidem petierat, qui Sacros libros in graecum sermonem transferrent. Versionem hanc authenticam esse, inde est, quod Spiritus Sancti assistentia facta, utriusque Ecclesiae griecae, & latinae judicio sit consecrata. Versiones aliae sunt Aquilae Pontici, Ssmmachi Samaritam , & Theodotionis Ephesiit nullius auctoritatis in iis, quae ad Christianam Religionem spectant, eo quod omnes fuerint christiani nominis hostes, verbique divini corruptores. Q. IV. Quae sunt utriusque Testamenti latinae versiones

R. ante tempora D. Hieron. innumerae erant versiones latinae; a tamen erat cammunior, quae tum Vetus , tum Vulgata,& Itala dicebatur ; af postquam Hieronymus, jussu Damasi Papae , suam ex Hebraeo latinam versionem absolvit, sola haec fuit retenta teste Gregorio, totque seculorum usu in omnium manibus Uersatur, nomenque νulgatae obtinuit. Hujus igitur Auctor est S. Hieron. qui fere totum vetus testamentum ex Hebraeo in latinum transtulit, & novum ad graecum emendavit.

ut ipse fatetur L. de Script. Eccles Q. V. An & quo sensu Ecelesa declaravit vulgatam esse

SEARCH

MENU NAVIGATION