장음표시 사용
41쪽
34 PRO LEGO ME HADixi III. Exitu ς; seri potest, imo laetam est, ut Concilium
aliquod suerit oecumenicum convocatione, non tamen celebratione , vel exitu; cum nempe vel pauci adsunt Episcopi, vel congregati libertate Sustragiorum spoliantur, aut metu, serumnis, violentia vexantur; quale fuit Ephesinum II, quod LP trocinium appellari solet.
Ut quidquam de Auctoritate Conciliorum definiri possit;
necessariam hane divisionem statuit Canus; alia ait esse congregata Romani Pontificis auctoritate, alia non item ; rursum alia ab eodem confirmata, alia non confirmata; sic Comcilium Ephesinum II, Auctore Leone, coactum est quidem sed non est a Leone, alio ve Pontifice comprobatum. BPsileense Eugenius IV. indixit, nec tamen confirmavit. At Constantiense, etsi a principio nullius Romani Pontificis auctoritate congregatum fuerit, confirmavit tamen Martinus V;Concilium item Mileuitanum, quod L Innocentius, & Coelestinus probaverunt, sine auctoritate summi Ρontificis coactum
fuit. De omni casu quaeritur, quam fidem faciant Decreta Conciliorum ΤXXX. Ac primum quidem vera non sunt, rataque Concilia, quae auctoritate Romani Episcopi carent; fuerunt ejusmodi Synodi non solum infirmae semper in Ecclesia ad faciendam fidem; sed conventicula propemodum erant iniquitatis, tristesque exitus habuerunt; ut manifeste probat error Concilii Ariminensis, & Constantinopolitani sub Leone Imperatore. Fac etiam Concilium edicente summo Pontifice coactum esse; errare poterit, si Pontificia auctoritate non sulciatur; cujus rei testis est Concilium Ephesinum II, ubi Legatis Leonis repugnantibus Episcopi fere omnes Dioscori haeresi subscripserunt; hinc omni tempore necessarium est judicatum, ut S. Pontifex vel per se, vel per Legatos praesideat; constat cerutissime , primis generalibus Conciliis praesui sie Legatos Pontiis scios , primosque omnium Patrum subscripsisse ; neque id m,
42쪽
THEOLOGI R. gyrum, cum a constituto Ecclesiae capite omnis vigor in reliquum corpus derivari debeat. Hinc e contrario judicamus, Concilium generale, auctoritate Romani Pontificis confirmatum, certam fidem facere ;tolle hanc fidem , & auctoritatem, redibunt haereses Conc, Iiorum generalium sententiis damnatae, nulla via erit reliqua, ut in controversiis fidei Catholicum dogma exploremus qui enim summi Pontificis, ac reliquorum omnium Ecclesiae Pastorum judicium detrectat, nullum vivum Iudicem reperiet, a cujus tridunali discedere non liceat. Eam ob causam Martinus v. in Conc. Constantiens inter reliquas interrogationes , quibus suspecti in fide sunt examinandi , eam etiam proponit, utrum credant, quod Concilium generale universam Ecclesiam repraesentet. Si igitur illud universae Ecclesiae auctoritatem habet ; illa sublata, totius Ecclesiae auctoritatem convelli est necesse. Augustinus certe α I. de Bapt. confra Donat. c. I 8.I tu
dicat plenarii Concilii sententiam totius Ecclesiae consensonem
esse ; quo pertinet illud Gregorii Magni effatum: sicut L Evam
gessii 4. libros, A 4. Concilia suscipere, O venerari me fateor:
XXXI. At non omnia, quae in Conciliis adseruntur, sunt judicia fidei Catholicae; disceptationes, quae decretis praemit tuntur, rationes, quae explicationis gratia inducuntur, ad fidei dogma non pertinent. Hinc sequentes . regulas subministrat Canus cl. s. de locis c. unde ea , quae ad fidem Catholicam pertinent , discerni possint. I. Si contrarium asserentes pro haereticis judicentur. II Si hac formula Synodus opiniones
proscribit: si quis hoc , vel illud senserit, anathema st. Ill Si
in eos, qui contradixerint, excommunicatio ipso jure seratur. IV. Si quidquam expresse, & proprie a fidelibus firmiter credendum, aut tanquam dogma fidei Catholicae accipiendum j beatur, vel Evangelio, doctrinaeque Apostolorum contrarium dicatur; dicatur, inquam, non ex opinione, sed certo, firmo- , que decreto.
43쪽
XXXII. Quid igitur, inquies, de Conciliis particularibus
nationalibus, & provincialibus censendum 8 R. Illa in demniendis fidei, morumque controversiis de se infallibilia non esse; ut constat ex facto Concilii Carthaginiensis, in quo ΘΟΕpiscopi sub D. Cypriano congregati erronee definiverunt, Baptismum ab haereticis collatum esse invalidum. Si tamen ta-Ita Concilia S. Pontificis consensu, & Ecclesiae universae appla su firmantur, erunt infallibilis fidei nostrae regula; cum sic eorum decreta ab omnibus Catholicis, tanquam dogmata Gdei , recipiantur. Hinc recipiuntur pro dogmatibus ea, quae decreta sunt contra errores Pelagii in Conc. Nilevit. per Inn cent. I. confirmato ; quae contra Iovinianum in Concilio Telensi confirmato per Syricium Papam ; quae contra Priscilli iustas in Tolet. I. per Leonem I. confirmato &c. Unde D. Augustinus Serm. I 3I. de verb. Ap. c. Io. ait: jam de hac
causa intellige Pelagianorum) duo concilia missa sunt ad 'dem
Aposolicam, inde etiam rescripta venerunte causa salta est; ut, nam aliquando satiatur error. XXXIII. Superest, ut nonnulla de necessitate Conciliorum adisiungamus. Constat inter omnes, Concilia generalia Ecclesiae utilissima esse, ut testatur Paulus III. Pontifex Maximus in Bulla in Aioniis conc. Tridenti absolute tamen, & in omni casu necessaria esse, negat Bellarminus, eo quod sne illis & haereses extingui possint, & schismata. Ipse Augustinus contendit adversus Pelagianos L 4. ad Bonifac. c. I 2.9 Synodi generalis celebrationem requirentes, ipsam perraro necessariam esse. Hine
Canus cl. s. c. 4. Conclus. s. ita habet: eum Ecclesae siue DEUS prospexerit in necessariis, nimirum ad hareses privatas in provinciis refutandas, Concilia provincialia satis erunt, s erunt S.
Ponti is auctoritate roborata. Ouotquot enim ejusmodsi Concilia damnaverunt, eos Ecelsa semper explost. Sunt tamen casus, in quibus generalia Concilia videntur quodammodo neis
cessaria; cum sine his aliquoties nec finis imponi controve sis
44쪽
THEOLOGI f. 37ssis , nec haereses emcaciter consulari, nec decreta fidei , de morum convenienter determinari possint. Hinc D. August, nus contendit contra Pelagianos celebrationem Concilii generalis necessariam non esse; asserit tamen controversiam de rebaptigandis non fuisse finitam; donec plenario totius orbis Comeisio miretur . cujus ratio nulla videtur alia , quam quod ha resis Pelagiana sub exordium paucorum fuerit hominum, atque adeo facile provincialium Conciliorum auctoritate restinguenda, haeresis contra rebaptizantium a primo sui exordio plures, &quidem insignium Ecclesiarum , magnos viros, ta quidem magna caritate ρraeditos Discors pro patronis habuerit, atque adeo non nisi universae Ecclesiae consensu extirpari debuerit.
XXXIV. Huplex scopulus est , in quem impingunt nonnulli, ista quorum alii plus aequo rationi in rebus fidei tri-huunt; alii rationi nihil, aut parum permittunt. Sunt, qui a gumentis a ratione ductis usque adeo se addixerunt, ut seu scribant, seu disputent, Scripturam sacram, sanctorumque P trum libros ne legisse quidem videantur, parum dissimiles iis, quos Eusebius cl. s. His. Eccl=9 asserit, in eam stultitiam prolapsos, ut si quis sermonem de Scripturis proposuisset, illi e contrario proponerent, utrum ille sermo, de quo agebatur , conjunctum, an separatum genus syllogismi faceret; de quibus rursus Eusebius, derelinquentes , ait, Sannus Scripturas DEI, geometriam tranant, Γ qui vere de terra sunt, de terra loquuntur ideoque eum, qui de sursum es, ta de coelis venit, ignorant. Ac fuisse olim in Ecclesia nonnullos, qui rationem auctoritati praeferentes, rem Theologicam humana Philosophia
absolverint, testes locupletissimi sunt Augustinus Vps. ad' . ' L 3 Di
45쪽
33 PRO LEGO MENADiosiorum & Bernardus t D. I 89o hoc vero tempore fuissa etiam in Academiis multos, qui omnem fere Theologiae dinputationem Sophisticis , ineptisque rationibus transegerint, quis ignorat ' Hoc in genere Iongius pretrelli sunt ii, qui rationem statuerunt pro regula, ad quam mysteria fidei expendi, definirique debeant; ita ut non ratio fidei, sed haec illi sit subjicienda: ita senserunt Μanichaei quos insequitur Augustinus L de utilitate creden I & praesertim Sociniani, apud quos
palmaris est haec regula, nullam interpretationem Sacrae Scripturae admittendam esse, quae vel humanae rationis captum excedat , aut cum evidenti sensuum externorum experientia pugnet.
XXXV. Quam immani errore involvantur omnes ii, de quihus paulo ante diximus, quis me facile intelliget, qui cogitarit, mysteria fidei nobae altiora esse, quam ut ab humana ratione attingi pollJnt. Hinc Divinus Spiritus monet Ecclese. 3. his verbis : altiora te ne quaesieris; Γ fortiora te ne scrin
tatus fueriς e sed quae praecepi, tibi DEUS, illa cogita semper,
in Muribus operibuς elicis ne fueris curioseu Non est enim ne- celarium ea, quae abfoudita sunt, videre ocessis tuis. Nec mirum videri debet, si tenuis, infirmaque ratio nostra abstrusa religionis mysteria non intelligat, cum nec mentem ipsam, C
jus ratio est, nec unionem animae cum corpore, nec alia pr pe innumera naturalis ordinis certo cognoscere possit, Fami-F are est istud ex rerum naturalium ignorantia ductum argumentum aput S. S. Ρ. P. quo maxime retundunt temerariam
eorum hominum superbiam, qui mysteria DEI, nisi intelligant, respuunt; δε ea, quae in manibusIunt loquitur l. a. amversus hares. c. 28. D. Irenaeus ante pedes, si in oculis
terrenis , Eλ Vraecipve o Possionem ca horum capitis Di nondum sciunt ii; quemadmodum eis de Diritualibus, O supercoele- si,uς, Γ de ἐάς, quae super Deum vana ρersua ne confirmant, credemus ' cre mus nempe verba sunt Augultiui Traa. 4 o. in
46쪽
Ioan ut agnostamus; non cognoscimus, ut credamus Quid enim Mes' nis credere, quod non vides. Captivari igitur debet in sacra hac disciplina ratio in Gisquium fidei; huic subjici debet, non praeponi, ei subservire, non dominari. Qui ergo Theologiae Dogmata humanis metiuntur argumentis, omnem vim Theologiae , ac gravitatem amittunt; iaciuntque, ut Theologia, detracta auctoritate , non solum contemnatur, sed ne Theologia quidem sit. Nam si vera & legitima est, a fide descendat oportet, quae tota Scripturarum, Traditionum, S Ecclesiae auctoritate continetur. Quamobrem satis exploratum habere possumus inquit Canus I. 9. de locis c. I. quam male valeant illi de re Theologica aut scribere, aut disputare, qui citros Libros, Apostolorum Traditiones, Conciliorum Dogmata, juris Pontificii decreta, Sanctorum veterum doctrinam vel rejiciunt, vel ignorant. XXXVI. Alter scopulus eorum est, qui solis sacrarum Literarum testimoniis, aut interdum etiam scriptorum Ueterum omnia
definiunt, ab argumentis naturae haud aliter abhorrentes, quam si essent Theologiae adversa, & inimica. Quo potissimum reis vocari possunt ii, qui domesticum quoddam, ac intestinum bellum inducunt fidem inter, ac rationem ς & utrique suum quasi supremum tribunal, suam utrique oppositam veritatem assignant; quasi verum Uero contrarium esse possit. Ita sentiebat Pomponacius Sectae Peripateticae Philosophus, damnatus a Conc. Lateranens. U. sub Leone X. Sess. 8. la quippe
- cum docuisset, ex mente veterum quorundam Philosophorum, animam rationalem esse mortalem, atque eam ob rem reprehensus fuisset, respondit se non ut Christianum, sed ut Philosophum locutum fuisse; se quidem ex fide nosse, ac credere, animam esse immortalem, sed ex ratione, ac sententia Philo- .sophi scire esse mortalem. Nirum autem merito cuique videri potest , Sectarios hujus temporis usum rationis, ac Philosophiae in Theologia nostra reprehendere; cum tamen ipsi,
47쪽
εo PRO LEGOMEN A eum nos impugnant, toti sint in Sophisticis tricis, ac argistiis pro more veterum haereticorum, qui praesentitis non habuerunt errorum suorum praesidium, quam ex vana, falsa, &sophistica dialectica. Arium affecta loquacitate fuisse praeditum testatur Sozomenus his verbis: cum Dialesicam inprimista calleret, in absurdos sermones delamus es. Eo ex genere fuit& Aetius, & discipulus ejus Eunomius, qui teste S. Epiph nio Haeresi 76.I saleaicis tricis Iotus deditus, divini verbi ra. nonem Omnem quibusdam figuris explicabat. Idem S. Doctor' colligit capita quaedam , quae vocantur sy logistica, quae qui legat, nihil aliud reperiet, praeter contorta, & aculeata Q. phismata. Qua ergo fronte usum Dialectices in nobis reprehendunt Novatores , qua ipsi tam misere abutuntur 7 Merum non alia de causa illi nostram Theologiam tam exosam habent, quam quod eam suis fallaciis detegendis maxime idoneam i ties experti fuerint. XXXVII. Ut igitur usum hujus loci breviter comple mur ; sit, ut humanam rationem judicem statuamus, ac regulam, ad quam res fidei expendi, aestimarique debeant. Subjici ratio fidei debet, & mancipari, non fides rationi; ista serva est , & ancilla, illa domina, &magistra, cui humana Phil
sophia in omnibus obtemperet, nusquam obloquatur. Qu tamen minime excIusum volumus in rebus Theologicis usum humanae rationis; modo intra legitimos sines se contineat. Sine hujus praesidio non poterit Theologus unum Scripturae 1extum cum alio, versioneS cum originario textu comparare ὁnon poterit traditionem Conciliorum, & S. S. P. P. consulere ;unum ex alio Iogitima consecutione inferre; distinguere certa ab incertis, naturalia a supernaturalibus , revelata a non reUelatis ; haereticorum argutias, & sophismata diluere ; non poterit denique fidei obices ex animo infidelium removere, eX- pellere praejudicia, motiva credibilitatis exponere, & a vanis haereticorum exceptionibus vindicare; quae omnia videtur
48쪽
AIApostolus significare cad Tit. II cum ait, oportere Ecclesiae Doctorem amplecti eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem , ut potenS D exhortari in Darina sana , ta eos, qui
contradicunI, arguere. Prolixior sorem, quam instituti nostri brevitas exigit, si ostenderem, quanto usui fuerit primis Εcclesiae Patribus argumentorum nuuralium usus, seu apol gias pro Christianis adversus gentiles ederent, seu fidei nostrae placita defenderent, seu contra Λ, haereticOS Simonianos, Valentinianos, Marcionitas, Manichaeos, Arianos, Eun mianos disputarent. Video; cum constet, alia rationis argumenta esse certa, incerta alia. Ac certa quidem sunt, quae eX perspicuis, e ploratisque principiis quidquam conficiunt; incerta vero, quae conjecturis huc atque illuc irahuntur, atque adeo nullam habent suadendi necessitatem.- , ra Firmum ngumentum illud est:
non longe es DEUS ab unoquoque no rum: in ipso enim vivimuς, movemur, ac sumus, Actor. I . item illud: qui planta-νit aurem , non audiet 8,aut qui Et oculum , non considerat ρ Psal. 93. Hinc ii , qui omnem Veritatem naturalem cum scepticis in dubium vocant, & in naturam ipsam , & in Deum
sunt impii. . Apostolus cum rationes a natura prosectas manifestas esse dixisset , tum demum eas ad DEUM auctorem revocavit. Quod notum es DEI, inquit, manifestum est illis.
DEus enim illis manifestavit. ' Num per Angelos 7 num per Prophetas Τ num per Apostolos Z minime id quidem : sed imvissilia DEI, ait, a creatura, mundi per ea, quα facta sunt, intellecta conspiciuntur. Conspicuae ergo sunt, & certae quandoque naturae rationes. ' Qua in re facile etiam intelligitur, cum rationes naturales a Divinat veritate deriventur, qui illas rejiciunt, hos DEI veritati, qua illae subiistunt, refragari. Neque quod tali fundamento nititur, imbecillum esse, aut in-
49쪽
et Pa OLEO MEN a firmum potest. Utrumque lumen & naturae , & fidei , qu rum altero naturalia, altero super naturali a videre dicimur, aDEo est; illa enim : erat lux vera, grue illuminat omnem hominem &c. signatum ot super nos lumen vultus tui Domine I ad naturalem etiam mentis illustrationem reseruntur: ita non minus a DEO falleremur, errantes in naturae lumine, quam si per fidei lumen erraremus; ut adeo luminis naturalis argu menta repellere, aut ea fidei repugnantia judicare, non mo do stultum sit, sed etiam impium.
PROPONITUR EXPLICATIO RELIQUΟ-
De Auctoritate Doctorum Scholasticoram, juris
Pontificis prudentium. XXXIX. Quantum momentum adserre possit Theologo adis fidem laciendam auctoritas Scholasticorum, breviter est explicandum, qua in re existimamus primo, in quaestione proposita qua variae sunt, ac discrepantes Doctorum Scholasticorum sententiae majorem numerum idem sen- Qtientium non esse certum veritatis argumentum : si enim purae isunt scholarum controversiae, veritas nititur non solo auctorum numero; sed rationum potissimum momentis. Atqui fieri potest, ut opinio, etsi pro se habeat minorem numerum, rationibus tamen fulciatur aeque gravibus, imo quandoque gravioribus , ac opinio numeri majoris; expendi igitur rationum,ac argumentorum momenta, necessum est, iisque adhaerem dum , qui sententiam suam gravioribus firmamentis stabiliunt. Unde merito reprehendendi sunt scholastici nonnulli , qui ex opinionum, quas in schola hauserunt, praejudiciis, ipsis ita addicti sunt, ut oppositum sentientes absque sufficientibus ra-
50쪽
THEOLOGIAE. . 43 tionibus damnent, & quandoque censuris gravioribus afficiant. Quod si tamen communis sit omnium scholasticorum in re gravi sententia, usque adeo probabilia sumuntur argumenta, ut, nisi manifesta sit ratio obluctandi, illis refragari temerariumst; nam cum in qualibet arte peritis credendum esse, ratio doceat; temerarius sit, qui in rebus Theologicis, & Ecclesiasti eis dogmatibus scholae Μagistris unum communiter sentientibus contradicat. Hinc Concilium Viennense coement. unic. desum. Trinit. inquit, opinionem illam , quae dicit tam parvulis , quam adultis conferri in Baptismo informantem gratiam, .& virtutes, tanquam probabiliorem, & Doctorum modernorum Theologiae magis consonam, & concordem lare a Cathoscis eligendam. Si ergo in re, quae olim inter ipsos etiam Scholasticos Theologos controversa fuerat, opinio concors j niorum tanti apud Patres Concilii fuit ; anto magis nos res omni tempore ab schola praescriptas tetrae, ac revereri de- hemus 3 & si opinatio ipsa Theologorum centiorum commmnis fidem facit Concilio, illudque inclinat, hujusmodi opinationem esse tenendam ; quid si non ex opinione, & ex certo animo quidquam Theologi omnes definierint 7 an non existimas , Concilium Viennense pro ejusmodi dogmatis firmiter in schola receptis graviore censura judicaturum 8 Scholae igitur
communem consensum non nisi imprudenter rejiciemus. XL. At vero sit concors, & constans Theologorum omnium in aliquo fidei, aut morum dogmate sententia; pronuntiare cum Cano audebimus , eam tantae auctoritatis esse, ut ei contradicere si non haereticum, saltem haeresi si proximum. Nullum dogma reperietur, quod eodem ore scholastici omnes asseruerunt, quin idem in universum Ecclesia teneat, eorum auctoritate mota ; qui itaque illis contradicit, universae Ecclesiae reluctetur est necessum . . Et certe nunquam firmiter quicquam, & unanimiter assertum est a Theologis in argumento