Libelli de ecclesiastica et politica potestate. Elenchus. Pro suprema Romani Pontificis in Ecclesiam authoritate ... Authore Andrea Du Val doctore Sorbonico, ..

발행: 1612년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

probatio Doctomm.

NO s subsignati Doctores in iama Theologiae Fa

cultate Parisiensi indubiam,ssatam,& sonstantem siderii facimus, integrE & accurate nos perlegisIe co dicem hunc λ Magistro A N D REA Dv V A L, in eadem Facultate Regio Theologiae Professore editum, a vindicandam 1 calumniis &imposturis Libelli nuper ab Αnonymd quodam consarcinati aut oritatem & dignitatem sanctissimi Domini N. Papae in Ecclesia Catholica& Romana κορ αιomo , in quoquidem Co dice apologetico, nihil visum est nobis quod auitae patritae sanctorum Patrum, secrorum C Ociliorum fidei' aut decretis nostrie FacultatisTheologicae minus cohaereat , imo praeclara quaeque habet rationum & autho- Iitatu ετπγειρημιοι is, quibus deinceps & ma' a scripturientium cotra Romanum illum apicem scabies consopiatur,& obloquentium optimo illi Catholicorum omnium Parenti in coercibilis lingua quasi ranarum seriphiarum aeternum requiescat. Emuseis nostris in Academia Parisiensi 3. Nonas Martias I 6I 2.

12쪽

LIBELLI

bitror, si Libelli de E

elesiastica & Politica

potestate , paucis abhinc mensibus in hac urbe editi, sed nescio quo pudore, arguente credo conscientia, in scrinio diu antea asseruati, errores detegam: sim utque in transcursu ab sque ampliori refutatione, ne actum agere videar, in eos animaduertam. Sic enim & breuitate, fastidio lecto

rum occurram; errorum redargu

tiove, errantium saluti consulam;

13쪽

& veritatis ostensione S orbonam nostram Libello illo miserrime discissam, quantum in me erit, resarciam: Et quamuis authorem eo deuenisse non putem, ut ad haereticorum castra tanquam Ecclesiae perduellis traffugerit, aut Vnquam ut credo transfugiet. ; dissimulare tamen nequeo, quin magnam ad conflandum scisma, contra supremum Ecclesiae moderatorem, Romanum nempe Pontificem, suis numeris accessionem parauerit ,

ne dicam apertissimam & largissi. mam viam strauerit: in quo meminisse certe debuit similitud, nisa se toties repetitae, summum nempe Pontificem esse in Eccbesia quod in homine est oculus, unde ut oculus nunquam nisi cum euidenti periculo contrectatur, sic nec sacra& intemeranda Pontificis auctoritas, sine magna & euidente

14쪽

animarum pernicie contrectari, in dubium reuocari ne-dum pernegari unquam potest: Hac enim de Ecclesiae meditullio sublata si tamen ipsa tunc superstes este valeat nullum amplius Catholicis, ad se de haeresibus in eos irruentibus

vindicandum, restat remedium: Hic in tres partes,inquiebat Hiero- Epistola

sinat rapere M eletius, Ego interim clamito ,si quis Cathedrae Petri iungitur, meus est. Qui quis extra hanc domum Agnum comederit prophanuss,si quis in arca Nor non fuerit peribit regnante diluuio: Et ut in corpore humano ex Chirurgorum indubitata maxima non aliunde quam ex solutionccontinui nascitur dolor : Sic in mystico Christi corpore non ex alio fonte hqreses,scis

mala, dissidia & caeterae id genus humani generis pestes prodire sol

15쪽

lent, quam quia uni eique supremo in Ecclesia pastori non obeditur: Quod in mundo Sol, quod in corpore oculus, quod in arbore radix,

quod in fluuio fons,quod in grege pastor, hoc in Ecclesia supremus

est Pontifex: abstrahatur radius a a Sole,eruatur oculus a corpore, ramus a radice praescindatur, fluuius a fonte diuertat,& grex a pastore segregetur, nunquid uniuersa haec quamprimum emori & in interi. tum ruere necesse est 3 Narrant rerum naturalium indagatores Hyaena ferocissimum animal ita ovium greges circuire, ut pastorem primo tantum petat, naturae miro instin- tu,quod eo fugato, aut deuorato

in uniuersum gregem liberius facilius tauiat: Quae cum attetior: mente perpenderem, sensi me ad

idam aliqualem praedicto li- responsionem impulsum:

16쪽

eoque ardentius quod multos caelamitoso hoc tepore de scismate,& defectione a sancta sede Apostolica & si Catholicoruni nomen& insignia prae se ferant) cogitare

videam. Deinde cum author eo collimare videatur, ut omnibus

persuasum velit doctrinam suam non esse priuata, sed communem totius Sorbonae, quae hodie tot tatisque claret Doctoribus, a quibus cum proficisci credetur,facilius &dulcius virus illius narcoticu propinabit, Ego de huiusce Facultatis gremio licet omnium minimuS, venienti illi morbo occurrere statui, impostura hominis detegere,& doctrinam illius non esse communem sed priuatam ostendere, Ut caueat monitore Augustino,qui

eam tenere voluerint, ne comum

& Catholica cum euidenti salutis periculo iuste & merito a Deo priouentur. Α iij

17쪽

Paucis ergo rem ipsam aggrediemur : & ne quis primo in limine offendat, protestationes lubet praemittere ad instar nostrae Facultatis Baccalaureorum. Protestor itaque me toto hoc opere abstinere velle ab eis quae vel potesta tem regiam tantillum possunt imminuere, aut sacrorum & Cecumenicorum cocilio tum auctoritatem labefactare, aut libertates immunitates & priuilegia Ecclesiae Gallicanae conuellere, aut Magistratum secularemvel minimum laedere, aut decretis Facultatis Parisiensis ad

uersari, itaut si quid mihi in pro

gressu istius examinis exciderit quod tamen non euenturum spero)vel celeritati calami, vel mentis meae festinationi attribuendum velim. Et ne quem nostri huius instituti ratio lateat,primum quidem quae in forma animaduertendave

18쪽

7niunt breuiter pro feremus,rum ad materiam , eiusque parentissimos

errores disputationem nostra con. uertemus. In qua quamuis animus sit, cotra ea quae receptissimis veritatibus aduersatur manus pr cipue. conserere , ea tamen referre non

desinemus, quibus auctor sibi a. pertissime contradicit, ut quiΩrue iudicet, quanti ab omnibus eri debeat, qui non modo cum Veritate pugnat, sed ne quidem cum seipso consentit. Quod itaque spectat ad forma,in

ea peccat grauissime,unde merito a Praetore in ius vocandus esset. Pri. mum enim duo decreta facultatis

Theologicae ad calce libelli apponit. Vnu anno I 42'. datum. altem

quod sex articulos tepore Francisci primi editos complectitur. Id amrem motu proprio, & absque ullo Facultatis mandato,imo. quoad ar-

A iiij

19쪽

8ticulos contra expressam illius pro hibitionem anno Isio. Kalendis Iulij factam,praesumpsit. Secundo in programmate horum decretorum ita habet. Decreta facultatis. Parisiensis de Potestate Ecclesiastica, oe primatu summi Pontificis eontra sectarios huius saeculi: ubi persecta. rios non potest haereticos saltem ratione decreti primi intelligere,

quippe cum aduersus eos tantum

latum sit, qui Papae nimium, Ut putat, tribuebant & etiamnum tribuunt, qui certe non sunt haeretici, cum nondum in Ecclesia grassarentur;tantumque abest ut ipsi nimium Pontifici tribuant, quin potius omnem ei potestatem in Ecclesiam adimunt: igitur velit nolit fateatur necesse est, se famoso illo

sectariorum nomine Co ntra mentem Facultatis, catholicos iurium

sedis Apostolicae propugnatores

20쪽

haeresis insimulare. Ex quo satis

cuiuis constare potest, eum nonduabiecisse erroneam illam opinionem, quam in schola Dominicanorum Parisiensium, coram illustrissimo Cardinale Perronio nuper impudentissime professus est, de fide esse Concilium esse supra Papam, cuius falsitas a magno illo Cardin te validis rationibus in amplissimis illis Comitiis demostrata est. Etsi enim Parisiensis Academia stet a partibus Conciliorum generalium, non tamen propterea uni talem cum caeteris Academiis d1Lcindi neque earum Doctores prodeuhs a fide habet,aut unquam habuit. Et quamuis in assertionem magis quam in assertorem insu gere statuerim, praeterire tamen nopossum hominis male affecti animum,qui in recensendis protestationibus Baccalaureorum, tantum

SEARCH

MENU NAVIGATION