Libelli de ecclesiastica et politica potestate. Elenchus. Pro suprema Romani Pontificis in Ecclesiam authoritate ... Authore Andrea Du Val doctore Sorbonico, ..

발행: 1612년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

me sede Matth. I 6. dabo tibi claues r m caelorum: quae Petro nullique alteri conueniunt: Ambiguitas loquendisticum certe lectoribus fa- ' cit.vel certe conscientia quae mille testes, eum redarguit. Lapsus tamehic memoria videtur author. Chri-

stus inquit cum Apostolis in plurali loquitur, de Ecclesia semper est intelligendus, cum ergo dixit illis,

Sicut me misit misens pater,ita 'ego

mittomos, Ecclesiam misit, sed ad quos 3 certe non ad alios quam ad Ecclesiam ipsam, idem ergo misit ad seipsum , Ecclesiam ad Eccle- fiam.quod ineptum,ridiculum, &temerarium est.

42쪽

Proh seperi l quantum mortalia pectora caeca Nociti, habenti Tot errorum ac ignoranti e maculis foedatus est hic locus, tot falsimonijs scatet drampo sturis, ut mirum sit, imo miserum eo Theologum hominem deuenisse: Et ceria vix scio unde tot sordes incipiam eluere. Nam in citandis Canoni, bus falsitas est, in modo loquendi turpis α ρολωμα, in argumenti exinplicatione, & consequ entiae vi me ra ignorantia,in propositione Anglicanum dogma, in sensu Cano. num mira deprauatio, deniq; aperinta auctoris contradictio

Et falsitas quidem in citandis Canonibus huiusmodi est, quod nulla in Cationibus allatis de infallibili clauium potestate fiat metio, sed potius de excommunicatione reconciliatione, quae cum ad seocti quaestionem specterhi non ΡΟ-

43쪽

,potest in ijs aliquando error non

contingere: non enim dubitamus multos in terris anathematis vinculo ligari , qui tamen coram Deo liberi sunt,& absoluti.Modus vero loquendi omnino ineptus est &improprius. Quid enim sibi vult per infallibilem clauium potestatem λ Duae a Theologis saues assi gnanturi una Scientiae . quae ad fi-δei determinationem, & Canonuinstitutionem: altera Iurisdictionis, quae ad poenas infligenda. re fertur. Sed primo improprium est clauem hanc iurisdictionis infallibile dicere, falsitas enim in solum

intellectu cadit no in voluntatem, in qua tamen eiusmodi clauis tam tum reponitur. Quod si de clauescientiae loquatur, velim sciat me

non istam infallibilitatem in Con cilio genurali hoc enim est quos ipse praecipuς intendit ὶ Petro seu Pontifice

44쪽

Pontifice destituto reponere. In hoc enim primo nulla est unitas. Quam enim umonem membra habent si non adhaerent capiti 3 Deinde cum ex Doctoribus, propterea '' infallibilitas sit in Concilio, quia . Concilium uniuersalem per Praesa- itos repraesentat Ecclesiam, certe si Pontifex absit, eam non repraesen rabit; erit enim corpus mutilum & imperfectu, potissi,na sui parte destitutum. Ex quo fit, ut tunc ea con gregatio , eis esset omnium totius orbis Episcoporum,non Conciliu, sed conciliabulum & latrocinium Ephesinum dici deberet. Quam ob rem perperam, imo falso auctor asseruit, non tam uni& soli Petro, quam unitati claues e sse datas. Ignorantia etiam consequentiae manifesta est, sic enim infert. Christurmis e in mundum Apostolos, m rogauit Pa-ιrem mi essent num sicut ese m Pa-

45쪽

ter inum sisnt, ergo, inquit, claues unitati potitu quam tuni conc=t.Lindit certe de scripturis,quis enim hac consequentiam non rideat & exsibilet 3 Rogat quidem Christus, ut summa sit inter Apostolos pro disseminando Euangelio animorum consensio, & sint lanctificati in veritate, sed non propterea claues uni, tali confert. Vbi enim verbulum de potestate & clauibus 3 Ait quidemChristus se eos misiste in mun- dum,sed alia est potestas praedican-d i, & al ia ius dicendi;haec enim d uout iam ostendimus, longe diuersa sunt. Nisi forte auctor cum Caluino omnia ad praedicationem referre velit. Sed & propositio dogma refert Anglicanum. Si enim magis unitati Ecclesiiς,quam Petro& Pr latis singulis collatae sunt claues, cum Ecclesia seorsim a Pra latis

sumpta plebeios, idiotas, &abie-

46쪽

ctissimos quosque contineat, in ijs

certe claues residere erit necesse, quod impium atq; haereticu. Ca- nonum autem sensus omnino est deprauatus et Cyprianus enim Canone loquitur tantum docet Chri- M v stum post reserrectione suam omnibus Apostolis claues contulisse, Petrum tamen alijs eo fine praetulisse,ut ab uno hoc stipite Ecclesia unitatem sortiretur, &in quolibet illius successore, qui unicus semper existit, hanc ubique & perpetuo seruaret. Vult ergo Cyprianus clareues unitati datas, id est, in fine unitatis: itaut Ecclesia non sit id quod

claues habet, sed ad quod potestas,& usus clauium tanquam in pro- prium finem refertur. Canon alie- nus tantum de unitate deprecantium, non iurisdictionis loquitur. vult siquidem duobus conuenientibus inter se ad orandum Deum

47쪽

36 benigne, & cum fauore illis adesse, iuxta promissionem Matth. 18. si duo consenserint inter se de omni re Mamcunque petierint, set istu a Pa-.q.i. tre meo. Augustinus vero Canone

quodcumque tantum intelligit datas aves Ecclesiae, vel quia sunt propter Ecclesiam,vi iam diximus,Vel, quod textui magis quadrat, istum

intra Ecclesiam, non extra, claues

reperiri. Infidelis enim haereticus,& quicunque sunt extraEcclesiam, nullam in fideles spiritalem habent iurisdictionem. Denique authoris contradictio apertissima est , hic enim infallibilem clauium potestatem uni Petro tribuit, licet non ita, ac Ecclesiae; alibi vero, ut infra constabit, eam in fallibilitatem ei omnino denegat. Vni igitur Petro& simul unitati Ecclesiae cum claues esse datas assirmat noster Anonymus, duo suprema tribunalia

48쪽

duasque summas cathedras necessario adstruit, quod non solum factu impossibile, sed etiam omnem Ecclesiae statum labefactat & destruit. Qisum doctrinam Beat in Nemar- , diu lik a. de eonsiderat. ad Eugenium N. .' mirum in modum illustrat. Ecquis Catholicorum negat, aut negauit unquam alias potestates a Papalia Christo esse institutas Θ ve- , rissimu est profecto potestate eam quae omni humana superior existit, non posse ab ulla hominum societate creari,aut quomodolibet institui. Talis est potestas Praelato. rum Papa inferiorum, atque sacerdotum,conficiunt enim corpus,&

sanguinem Christi, ligant, & sol

uuntia in coelo, quam in terra,prbuant suffragijs Ecclesiae,poenas p ur gatorii saltem Praelati per indulgentias relaxant. ab alio ergo quam

49쪽

Lib. .de considerat cap. 3

a Christo eorum potestas institui non potuit. Sed hanc D. Bernardi

sententiam quaeso, in aduersarium retorqueamus;Potestas lammaPa

palis ab alio quam a Christo non

potuit institui, cur ergo ab Ecclesia & per Ecclesiam eam esse toties repetit, non minus quam facultas videndi per hominem λ conditionem scilicet Papς inferiorem facit conditione Pra latorum& sacerdotum,adeo ut ex illius principijs ne- que ad coelum neque ad purgatorium posset se extendere: cum Ecclesia sine Christo talem potestatem conferre non possit. Iam-vero pro Pontifice loquentem Bernardum audiamus. Age, inquit ad Em genium Papam , indagemi diligentius quusiis. Sacerdos magnus, Sum mus γ ontifex,tu P rinceps Episcoporum, tu haeres Apostolorum , tu irimatu AbelsubernatuNoe, Patriar-

50쪽

chatu e braham, ordine elchis dech , dignitate Aaron, auctoritate Moses, iudicatu Samuel, potestate Petris, ncitione Christin, & paulo- post. Habent alij Tapores suos , tibi

creditiount uniuersi, uni Unus, nec modo ovium,sed idi Pastorum, tu in Momnium P astor. βuaeres, inde namidprobemu33pasce oves meis , quas ' illius mel istius Auitatis, regionis, aut regnis oves meas , inquit , cui non planum non designasse aliquas , sed dongnasse omnes. hactenus Bernardus. dde quod umma totius externa iurisdictionis Ecclesiae , in Facultate excommunicandi conquiescit. Id est non ulteritis progreditur, nec ad poenas corporeas sese extendit: id vero mendacium est purum putum, Praelatis iniuriosum, & co- sueto & communi Ecclesiae usui repugnans ; ideoque, ut ait D. Au

D. L.

Ep. ad

SEARCH

MENU NAVIGATION