Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos, polytheos, idololatras,

발행: 1737년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ponam, relinquens, ut vera a falsis, eerta 1 dubiis, maximhalios Patres consulendo, judicio secernat suo.

q. II.

S. Thoriae VIIa ex Basilio Selauriae.

I. 'Heela Iconii Lycaoniae Urbe nata,stirpe nobili & Paretiis I tibus generis splendore & divitiis clara, cum iam aetate

nubilis, nec non oris venustate esset eximia, multos adoleste

tes ad sui amorem illexerat: cuidam tamen Thamyridi nomine, caeteris omnibus divitiis ais uentiori de nobilitate clariori, ingratiam Theoclae matris fuerat in sponsam promissa, prorogat tamen nuptiarum die. Contigit ergo , ut Paulus pro Gentium vocatione & salute orbem percurrens,Iconium perveniret,atque ad Onesiphoro hospitio exciperetur, ubi de more statim ad ipsum accedentibus Christum praedicare coepit. Onesiphori d mus Theclae domui contigua erat. Thecla ergo ad quandam suae domus senestram, alteri, quae in Onesiphori erat aedibus, proximam accedit 3 & Pauli voce virginitatem extollentis utcumque excepta, primum quidem ad eam utpoth peregrinam &insuetam obstupuit s deinde ad pauculas, quas perceperat voces , Deo cor ejus tangente, adeo fuit commota, ut senestrae illi quasi clavo confixa adhaeserit. Prosequente autem in dies sermonem Paulo de carnalium voluptatum contemtu, & confluente ad eum Populi multitudine, Thecla gratissimae sibi fenestrae adhaerens Paulum quidem non videns, sed voce adeo commovebatur, ut a fenestra divelli non posset, nec ut vel cibum potumque su

meret I imo virginitatis amore concepto omnia corporis orna menta rejiceret.

II. Haec observans Theoclea mater , primo eam monere aedebortari, deinde increpare ecepit ι sed eum nihil ipsa prosic ret, Thamyridi futuro sponso totum indicavit, monens ipsum, ut Theclam a proposito deterreret . Commotus ille puellam adit, & primo quidem tristi ae demisso vultu illacrymans rogat, obtestatur, ut a deceptoriis ignoti hominis consiliis animum avertat, & datae sibi fidei memor sit. Ad haec Thecla, ne Thamyridem quidem dc matrem praesentem aspiciens, immota per stitit, nee matri idem postulanti verbum protulit. Qilare a m xe in furorem verso Thamyris ex aedibus prosiliens ad ostium atrii Onesiphori properat, ad ipsum Paulum recia contendens s repressit tamen impetum, cum ibidem tu Demam & Hermog

562쪽

nem simu Iath Pauli comites , revera tamen Italansos eius hostes, incidisset. Ab his percontari coepit Thamyris, quis Paulus, cuias esset, quid vellet, quid diceret, quid moliretur. Hi oec

sonem nacti venenum hactenus reconditum contra Paulum evomuerunt. Quo magis exasperatus Thamyris extrema adversus Paulum machinabatur 3 pro tempore tamen sibi temperans eos ad convivium secum invitavit, quo ad calumnias in Paulum struendas promtiores haberet.

III. Audio inter epulas furore, a mensa surgunt, & aliis confluentibus , tumultuose ad raptandum Paulum sestinant, Τhamyride ipti manu prebensum ad Iudicem trahente , & quod

matrimonia destrueret, ut caelibatum extolleret , accusantes

Dema & Hermogene addentibus , quod Christianus esset &Christum praedicaret, quod Legibus adversatur. Judex his auditis , praecepit Paulo, ut causam suam diceret ac se defenderet: cui Paulus luculenta oratione & erecto animo satisfecit: adeo utl udex admiratus , nihilque animadversione dignum in eo inveniens , sed nonnulla tanquam sibi nova irridens, eum dimittere

cogitaret ι sed turbas in eum concitatas remorari putans, eum

in carcere detineri jussit, tanquam illum iterum auditurus . IV. Thecla interim horum ignara, sed populari voce postea edocta, facinus animo concipit, puellam imo& feminam

si perans, perpetratque . Mundum omnem muliebrem , quem

domi habebat, armillas, inaures, aliaque pretiosa vanitatis ornamenta colligit ac secum defert ι custodem ostii proprias domus armillarum dono corrumpit, & noctu egressa ad carcerem pervenit, & simili donorum largitione carceris praefectum pertrahens, portasque apertas nacta intus ad Paulum accurrit. Ingressa, & propius conspecta, omnes qui tunc aderant RPaulum ipsum pavore concussit: qui tamen spe erectus illam compellans etiam prope se assidere fecit, sermonesque de rebus caelestibus ac Divinis cum ea communicavit, & ut sortis esset ad omnia mala , quae ipsi eventura essent, adhortatus est. Sic per transita nocte, cum jam illuxisset , Solque radios jam dissum deret, puellae omnes atque ancillae ante cubiculum Theclae e cubare solitae circum illud obversabantur, tanquam Domina deIecto mox surrectura, consuetaque ab eis ministeria mox petitu

ra: sed multo jam Sole supra terras sese eiserente , nec Theclaeas vocante , aliquid mali ei accidisse suspicatae, isna omnes in cubiculum irrumpunt, ubi Theclam non invenientes, clamori-hus & ejulatibus totis aedibus personant. Quibus Theoclea mater accurrens, exanimis prorsus , voce omni praeclusa, reddita Z ZZ a est. Disitigres by Cooste

563쪽

est. Voce per totam Urbem evulgata,Thamyris supervenit, qui multis adhibitis diligentiis, ab uno tandem ex famulis Virginem apud Pavium esse intellexit. U. Quanta ira ad hoc nuntium fuerit abreptus Thamyris ,

cogitet quispiam. Quod Thecla aufugisset,& quod ad Paulum ,

cui adeo devinciam noverat , ejus Zelotypiam accendit. & ad lasciviae suspicionem illico traxit. Furiis ergo invectus ivit ad carcerem, ubi Theclam ad Pauli pedes assidentem conspicatus, parum abfuit, quin prae tristitia in deliquium incideret. Resum-ra tamen ira corripiens Paulum per servos, quos secum ducebat, illum in Praetorium traxit, nihil contra ipsum eorum, quae vel ira vel Zelotypia suadet, dicere praetermittens, ut etiam Cestillius hoc nomen Proconsuli licet Pauli sermone captus , dc eorum assectu quae dixerat, audiens tamen, quae contra ipsum dicebantur, quod honestam ac nobilem Virginem mancipii instar clam abduxisset, necnon eam ad ignominiosa sollicitasset, Paulum modice flagellatum, ne quid gravius ulterius pateretur, ex Urbe dimisit. εVI. Ducta subinde ad Tribunal etiam Thecla, matre ad verissus eam conclamante, ut poenas lueret, licet incomta corpore,

vultu tamen severo modesto & gravi ac simul intrepido , omnes 3c ipsum Iudicem ad pietatem commovit. Judex blande eam allocutus hortatur ad matrimonium cumThamyride ineundum: at ipsa nihil omnino respondente, cum Cestillius judex , quid sibi agendum esset dubitaret, Theoclea mater insano furore abrepta exclamare coepit: Uratur oe pereat. Quibus , 8c potentia

Thamyridis commotus Judex Thec Iam igni tradi jubet. Illico lignis per omnes undique comportatis, & flamma jam ad aethera ascendente pyram Virgo ascendere jubetur. Qtiae nihil permota, imo vultu hilari ac intrepido dum id facere parat, Christi apparitione sub Pauli specie confirmatur, & figura Crucis sese prius consignans, imo expansis manibus se totam in Crucis formam componens in pyram insilit ac se flammis committit. Sed pyra loco thalami Virgini fuit: ignis in altum elatus Virginem a

conspectu impudicorum muniens, in tegumentum honestatis ejus conversus, nihil nocumenti ejus corpori intulit . Terra quidem tantum facinus detestata tremore concussa fuit, & aer prius serenus subito coopertus nubibus imbrem dc grandi irem tanto impetu emisit, ut Iconiensium plurimos, caeteris fugien-bus, suocarit, & Thecla illaesa sola remanserit. VII. Dum haec Iconii agerentur, Paulus extra Urbem in in quodam sepulcro de omuibus a Deo monitus pro Tbecla

564쪽

orans cum Onesiphoro & ejus familia versabatur. Huius quidam ad procurandum cibum Iconium missi,in Theclam circum- quaque commeantem inciderunt, qui ipsam agnoscentes, ad Paulum deduxerunt, quem humi prostratum ac pro se orantem iuveniens, se liberatam ab igne & violentia Divina ope conclamavit. Audita Virginis voce cum impetu e terra exiliens Paulus, ei una cum Onesiphoro & aliis gratulatus est. Volei te autem Thecla ementito habitu & tonsa coma Paulum comitari , initio quidem Paulus eam dehortatus est , quia tempori & statui puellae hoc non congrueret, & gravioris mali periculum utrique imminere posset. Illa tamen asserente, quod Deus, qui in pyra ei auxilium praebuit, auxilium M in aliis periculis iret allaturus, tantum Paulus sibi imparti reis acquievit ille, eamque itineris comitem acceptans, post exigui temporis syatium se illi Baptisma collaturum promisit. Quo dicto remisto Onesiphoro cum suis Iconium, ipse itineri se commisit. VIII. Non procul erat Antiochia Syriae, huc ergo iter cum Thecla direxit, sed vix ad portas urbis pervenit, cum Ale an der quidam natione Syrus vir nobilis & potens in virginem Oculos con)iciens , amore illius adeo inflammatus est , ut sustinere amplius non posset. Eam ergo a Paulo requisivit: sed cum Paulus diceret, nihil ad se mulierem pertinere, imo nec an sit omnino mulier liquido sibi constare , Alexander amore furens Virginem amplectitur, & furiose impellit. Exclamavit illa , vimque sibi illatam repellere conabatur: tandem facinus maj ris animi quam puellae meditata, clamydem qua indutus erat, dilacerat , & coronam auro consectam illi e capite detrahit, sicque coram omnibus pudoris trophaeum statuit. Alexander hac contumelia irritatus frendens ad Tribunal properat & Tbe- clam ad judicium rapit. Ridere tamen ista , omnemque Iudicis

sententiam contemnere, imo martyrium vehit pudicitiae coronam exoptare . Divina autem Providentia ei praesto fuit. Inter feminas, quae evulgata Theclae virginis fama accurrerunt, una

fuit Tryphena nomine Regii sanguinis propinquitate illustris,

opibus affluens, pietatis ac honestatis vitae & morum studiosa. Haec igitur tum miseratione erga Theclam commota, & ut etiam dolorem nuper amissae Falconillae filiae leniret, eam apud se suscepit. At vix una interiem die, Thecla ab Alexandro roducitur seris objicienda : Tryphena vel nolens sequitur, bs tota convenit ad spectaculum. Leaena omnibus serocior in Τheclam immittitur . Sed mirum i Bestia suae feritatis oblita, velut catella ab ipsa enutrita Virgini adsidit, eique cauda circum pedes

565쪽

pedes blanditur, quod passim omnes admiratione replevit & maxime Tryphenam, quae partim miseratione partim miraculo conterrita, partim eorum quae de noctu in visu conspexerat,The- clam ad se iterum reduxit. IX. Uisus autem talis fuit. Tryphenae dormienti adstans Falcon illa matrem in haec verba alloqui visa est. Luctum hunc, quem mea causa sustines, ut posthac deponas, precare Theclam,

quam loco mei ut filiam suscepisti, ut pro me Deum oret , quo ipsius aspectum consequi, & in justorum sedes transcribi possim. His dictis Falcon illa avolare visa est . Tryphena ad Theclam, quae apud se cubabat , conversa : mea filia, inquit, a Deo mihi clata , roga Regem Christum, ut filiae meae quietem vitamque sempiternam in tui gratiam largiatur, Sc quod ipsi in fide defuit tita intercessione suppleatur. Ad hoc parat illimam sese exhibens Thecla rogavit Deum: si Christe Rex Coeli da famulae tuae Try- ,, plienae , ut voti de filia sua compos reddatur, nempe ut animais ejus animabus illorum, qui in te pridem crediderunt, adnuis meretur, &Paradisii epulis deliciisque perfruatur, , . Porro has Theclae preces a Deo fuisse exauditas, signum fuit, quod Tryphena numquam postea filiae Falcon illae obitum luxit. X. Narratio haec totam Theclae historiam suspectam reddit. Quomodo enim pro Falcon illa in Infidelitate mortua,& proinde

in perpetuum inseris damnata, Thecla orare potuit, ejusque oratio a Deo exaudiri ρ Conatur tamen Pantinus eam tueri auctor,tate Damasceni orat. de iis , qui cum fide ex hac vita deces le- .runt, dicentis: Numquid non Falconiliam princeps SMaror The-εIaa post moriem fersamiι ρ Sed dices fortassis: eo ipso nomine, quodHinceps P Iaror erat, merito id confecutam , aequumque fuimpreces ejus exaudiri. Ad quod ego respondeo petoque : erius nam Mussi bae preces illius insitatae ne Θ pro Geutili, Idolorum eo trice prorsusque profana , ct d Deo aliena operatriee . Idem tueri

conatur ex Metaphraste in Vita B. Theclae. Et addit, totam rem hanc Theologorum placitis posse desendi, sic statuendo, Falconillae animam nondum perpetuae condemnationi Disse a dictams supremumque omnium Iudicem cum praevidi flet sundendas a D. Thecla ferventissimas preces pro perpetua illius conservatione, pastum fulta se flecti, sententiamque particulatis judicii distuliste, designato interim loco, ubi quo usque tempus illud advenisset, adservaretur , citatque Richardum , D

randum, Sixtum Senensem Biblioth. L.F. Annot. 47.& 3 3. ,& D. Thomam in dist. 4. q. a. art. a. q. a. ad quintum, ubi

566쪽

qubd probabiliter aestimari posset, non fuisse finaliter in Iuserno deputatos . Sed cum ordinarius Justitiae Divinae ordo sit juxta illud Ecelesiastae I t. v.3.: Si cecideriι lignum ad Austrum aut ad Aquilouem, tu quocumque loco eeciderit, ibi erit, nec certo appareat , Deum cum aliquo in hac lege de faeto dispensasse, pr

pterea similes narrationes, ut alibi dixi, suspectae sunt. XI. Nunc ad Theclam revertamur. Dum Tryphena ac liticeam alloqueretur de Faleon illa, ecce milites a Praeside missicum mandatis, ut Virginem per vim abriperent. At Tryphena cum viribus impar esset , & cedere violentiae cogeretur , Virginem manu prehendens una cum militibus perrexit. Urbs tota ad theatrum accurrerat, ubi Thecla bestiis iterum erat exponenda. Cum igitur eo pervenisset, e manibus Tryphenae vi extorta ac vestibus denudata, primo Leaenae iterum objicitur: sed haec ut cominus ad eam accessit, ad pedes Virginis c ut ante νζrocumbens, a caeterarum belluarum incursu ipsim tuebatur. ream quippe omnium ferocissimam in eam irruentem protinus discerptam pesidit , cum Leone autem furiosius in illam inmitente congressa , pugnansque, tandem cum ipso interiit, ingenti Spectatorum planctu quod Thecla fideli auxiliatrice esset de- destituta . Aliis ergo feris in ipsam immissis, Deum precata, ac prope piscinam aquae & in ea marinas belluas , ad sui exitium comparatas innatantes, intuita, tu aquam illam insiliit clamann Iu uomine tuo Domine, ustima bia die baptizor s Baptismo quidem flaminisς nam fluminis baptismo nemo se ipsum baptirare potest. Verum de repente ignis coelestis circumcirca refuleens, 5c in aquas delapsus , belluas propria agendi ficultate exuit, 3c Theclae nuditatem operuit.

XII. His nihil eommotus, sed violentiori rabie incensus

perfidus Alexander, aliam bestiarum multitudinem comparat,

sed media tuter illas absque metu &Lesione Thecu incedente , permissu Praesidis Tauros educi jubet, & ad naturalem eorum feritatem augendam subulas igne eandentes seminibus Taur rana admovet. Sed hae via etianae se superatum invenit: nam ignis Tauros quidem interemit, at Virgo nec leviter quidem attacta incolumis mansit. Tryphena diutius tam atrocia serre non valens deliquium passa, e Theatro elata fuit. Quin & Al

xander ipse contremiscens , pronusque in terram se demittens , rogavit Praesidem, ut laminam , cujus causa tot turbae excitatae fuerant, ver ut praestigiatricem ab Urbe exterminaret. Ad haec

visus Praeses, se a judicio adeo iniquo ac violento expeditum, declam propius ad se accitam interrogat, quaenam esset, Nqua Dihili by Cooste

567쪽

qua virtute aut arte belluas superasset. Cui illa, ut par erat, a veri Dei assistentia, quam ipsa colebat, totum hoc evenisse, non magica, ut putabatur, arte, respondit, aliaque multa tanta Virgine digna adjecit, ut Praeses tum animi ejus firmitatem plus quam virilem, tum in dicendo gravitatem atque sapientiam admiratus , solitis ipsam vestibus indui jusserit, & honorifica in Iaudem ejus ad Populum habita allocutione eam dimiserit. XIII. His publica Populi acclamatione terminatis, multae

mulieres incitato cursu ad Tryphenam pergentes laetum ei de salute Theclae , jamque ad ipsam properantis, nuntium attule runt. Quo illa accepto animari rursum ac reviviscere coepit. Ubi alitem Theclam adspexit , apertis brachiis accurrens , seque illi conglutinans , verbis amore plenis est complexata . Cum ergo tantus ibi factus esset conventus laetantium ac de Deci loquentium, adeo ut Tryphenae aedes Ecclesia potius quam domus videretur, Thecla occasionem nacta sermonem de Christi Fide habuit, & Tryphenam ejusque servos & ancillas aliosque nu mero non paucos Christo conciliavit, dc per Baptismi signaculum ipsius militiae adscripsit. Verum enixe cupiens adire Paulum , resciens eum Myris Urbe Lyciae morari, nihil cunctata, Viri in modum ut formam suam celaret induta , comitibus Tryphena & famulis suis , exiguo terrae marisque itinere Myram pervenit, ubi inveniens Paulum de more docentem ac Discipulos Christo comparantem, ac subito adstans, omnes & Pau- . Ium ipsum scientes, quae ei Antiochiae acciderant, stupore re plevit . Paulus interim Thryphenae benε comprecatus , post multa cum Thecla colloquia, eam ad praedicandum mittens: Abi igitur, inquit, ct Verbum doee, Evangelicumque cursum per fice , ct in partem mei pro Chrso laboris veni. XIV. Thecla igitur ea, quae a Tryphena dono acceperat, argenti magnam vim , multique pretii vestem colendis juvandi ue pauperibus Paulo relinquens, eique eommenda me Graso dicens, iter Iconium capessit. Quo confecto, Urbemque ingres- sa, praeterita matre, propinquis, & propria domo, in aedes Ouesiphori divertit s conspicata autem locum, in quo sedens Paulus docuerat , prona in eum procumbens osculata est, varia interim erga Magistrum suum amoris & veneratiouis exhibens testimo

nia . Quibus dictis, pauca de fide & ratione vitae Christianae cum matre Theoclea i mortuo jam Thamyride in collocuta , Seleuciam se properanter contulit. In hac igitur Civitate diversata, eaque delectata, verticem montis vicinum , qui ad meridiem as surgit, occupans, hunc suae habitationis locum delegit, ac se

568쪽

eontra Sarpedonem daemonem, qui in crepidine maris Imminente consederat, multosque decipiebat, nec non contra Minervam Arcium custodem , murum validum opponens , errores ibi regnantes destruxit s ac salutis verbo annuntiato, cum multos Christianae doctrinae praeceptis imbuisset ac Baptismi nota in is ligni isset, post plura edita miracula, quibus cunctos ad Fidem, pertraxerat, haudquaquam vita defuncta est, sed viva subsidens in terram ingrella , quae Deo ita volente in ejus gratiam discessit, seque illi aperuit in loco, quo Divina ac sacra Litursi emensa constructa, non amplius apparuit, continuis inde coruscantibus miraculis celebrem sui memoriam relinquens. Haec de Theclae Vita & fine ε Basilio Seleucensi summatim excerpsi. XV. Aliqua tamen , ut dixi, sunt, quae negotium facesilant. Primum, quod semina bapti Eandi 8c praedicandi officium usurpaverit ι & quidem iubente Paulo, qui tamen expresse seminis hoc

interdicit I. Cor. I 4. v. 34.& I .ad Timoth. a. v. D. , quod confirmatum fuit in Conc.Carth. . cap.99., a Tertulliano L.de velandis Virginibus cap.9. L. de Bapt. cap. i 7. &L. de Praescript. cap. f., 8c Epiphanio haeres. a. & haeres. 9. Secundum, quod pluries induta veste virili apparuerit, conmtra illud Deuteron. a a. v. s. : Non induetur mulier veste virili , nec vir utetur veste femiuea , abominabuis enim apud Deum est, qui facit baee . Quod insuper totonderit sibi comam , contra illud Pauli 1.Cor. D. v. s. : Turpe est mulieri tonderi aut decaletari. Tertium , quod mortua non fuerit, sed vivens terram sit ingressa. XVI. Haec tamen effugere conatur Pantinus. Primum quidem, dicendo quod baptigare via ordinaria & extra casum neces.sitatis , ac praesentibus & valentibus viris , seminae prohibentur,& hoc reprehendebat in mulieribus Marcionitarum Tertullianus . Caeterum necessitate urgente, eX caritate non ex ossicio,

absentibus vel non valentibus viris, licet laico sive viro sive feminae, sive Christiano sive pagano , modo debita sorma Scintentione id faciat, baptigare. Eodem ergo necessitatis & caritatis impulsu , ubi non adsunt viri qui doceant, docere potest mulier . Sicque bapti Zavit & docuit Thecla, nimirum ubi viri de rant , non ex auctoritate sed caritate, non suo impulsu sed Paulo instigante ac jubente, & extraordinaria Spiritus Sancti missione, qui linguas etiam infantium facit disertas s hoc fecit & Martha Massiliensium Magistra, hoc Catharina cum Philosophis disputans eosque revincens. Fecerunt & aliae. Demum Theclae factum fuisse gratum,multiplexInfidelium adFidem per ipsam conmversio manifestat.

569쪽

XVII. Secundum etiam evadere conatur dicens, quod te mere quidem & sine ulla ratione vestem virilem assumere aiulieri vetitum est, ut habetur in Deuteronomio loco citato, non tamen si gravis urgeat causa , unde S. Thomas a. a. q. 169. ar. a. ad 3. : Potes tameu , inquit, quavdogae boe feri siue peccato , pr pter aliquam necessitatem , vel causa se Oeeuitandi ab hostibus , vel propter defectum alterius vestruenti, vel propter aliquid bujusmodi. Licuit ergo Theclae vel pudititiae causa tuendae , vel se ab hostibus Occultandi, virili habitu ad Paulum accedere. Sic Natalia Adriani Martyris uxor, cum Maximianus mulierum ad viros in carcere condemnatos ingressum prohibuillet, viriles vestes assumsit , quo vir existimata introduceretur, & quae opus

erant, Sanclis subministraret. Sic Theodora idem fecit Anti chiae, ut pudicitiam tutaretur. Sic Eugenia Philippi Proc sulis Alexandrini filia, Marina atque Euphrosina virgines sanctitate celebres habitu virorum amictae in virorum Coenobium profectae sunt . & Pelagia Antiochena in loca deserta, sic aliaeti quidem recte. De capillorum tonsione eadem dicenda sunt. XVIII. Tertium evadere postumus dicendo, Theclam vivam quidem terrae seu petrae hiatum ingressam esse , sed hiatu clauso, ibi in pace obiisse: unde Metaphrastes in Theclae Vita hoc factum ita describit: Vidit aute se petram apertam quantum homiui recipiendo fatis esset. marὸ illa prout ipsi praeeptum fuerat mauibus se leueutium eia a , tu petram fe immisit, erius saςim

amba partes coiere, itaque in uvam coalueri , ut nulla omuiuis juv-

Hura appareret.

Sed ejusmodi an vera sint, an nugacis ingenii additamenta, alteri ut dixi decernendum relinquo. Hoc certum mihi est, in Thecla femineum sexum constantiae in Fide Christo obtuliste primitias , eam propterea celebrant Patres supra relati, tanquam eam, quae matris ac sponsi diras persecutiones superavit, quae multa ob Christi Fidem passa est, quae feris discerpenda exposita, eas obsequentes habuit quae ab igne immunis exivit, quae tandem vitam virginitate & martyrio coronavit. Esto enim in pace tandem eam obiisse multi sentiant, tanta tamen pasta pro Christi Fide est, in quibus vitam naturaliter amisisset, nisi miraculos a Deo praeservata fuisset: hoc autem ad Martyrium satis esse alibi ostendi. Ab Ecclesia proinde ut Virgo & Martyr, imo feminarum Protomartyr Thecla in Martyrologiis celebratur. Vi de quae dixi Cap. s. de S. Joanne Evangelista s.4. n. 4. XIX. Ad Fidem conversa fuit a Paulo Iconii annum agens decimum octavum aetatis , anno vero Christi 4 . , vel 4s. secundum alios. Si Metaphrasti in Lib. de Vita Theclae credimus, obiit

570쪽

obiit annos agens nonaginta, nimirum decem & odio cum fuit ad martyrium rapta ,& reliquos septuaginta duos in solitudin emontis , ad quem se recepit. Incredibile tamen videtur, quod idem Metaphrastes ibi deni dicit: nempe quod sese in petram divinitus sibi apertam injiciendo obierit, ut violentiam impur ' rum eam quaerentium ad libidinem effugeret. Cui enim iii mentem venerit, ut vetula annum agens nonagesimum, aetate & vi

tae austeritatibus pene consumta , ad libidinem quispiam etiam impurissimus excitarit ' Hactenus de S. Thecla. Aliae superesisent seminae, quae aetate Apostolorum pro Veritate Relipionis Christianae invicto animo testimonium praebuere. Sed quia mei praesentis operis argumentum non est Acta SS. Mulierum texere ι in hisce duabus Maria Magdalena & Thecla omnium se quentium exemplar propono: in prima Poenitentiae & Amoris erga Christum: in altera Virginitatis & Fortitudinis in tormentis pro Christo.

SEARCH

MENU NAVIGATION