De Rhiani Cretensis studiis Homericis

발행: 1870년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

supersunt tamen Oimulli grammatici, minoris illi quidem et lamno et auctoritatis, qui adhuc a philologorum acumine et diligentia salutem atque caliginis qua teguntur dissipationem exspectent. Inter quos valde mirandum est quod hiani, qui poetica quoque laude ornatus honorificum in Alexandrinis teneat locum, studia Homerica non tam accurate et exquisite, quam par est, tractata sunt. Nam tametsi quae in Homero recensendo elaboravit, magnam partem oblivione obruta sunt, tamen, ut Wolfi verbis J utar, suam Homeri recensionem nobis vel paucis fragmentis desiderabiliorem

facit, quam quidquid in hoc genere lusit Apollonius Rhodius:

cumque tanta olsus valeat auetoritate, ut ab eo magni aestimari summae recte laudi ducatur, non pus est hic subicere quac Rhiani in laudem et commendationem asserri possunt iudicia aliorum, praesertim cum aut prorsus pendeant ex olsio aut in laudando Rhiano cum e consentiant. JHuius igitur critici haud contemnendi omericis studiis non eam curam qua digna essent, ab hominibus doctis impertitam esse dixi. Nam qui adhuc de illo peculiares libellos conscripserunt', cum carminum eius reliquias colligerent, poetam potius qua nigrammaticum respexerunt atque ab Homericis ius studiis tractandis se abstinuerunt uno Saalio excepto, qui quamquam dissertationis partem alteram in hac re consiunpsit, solos tamen Rhianearum lectionum indicos scholiis ad Homerum ab editoribus adiunctos exscripsit, nullo earu in examine instituto. Neque vero quibus M. Sengebus chius industriam in Homero recensendo a litanorollocatam adumbravit, ab omiti parte idonea sunt, quae et Ameius et expressam imaginem reserant, neque qui nuper de veloruin studiis Homericis satis amplo libro commentatus do hiano Min-

Saalius cum eo conscutiunt Augustus sine hius, M. Senge bu schius Hom. diss. I p. 47.

3 Primus de Rhian seorsum disputavit eiusque fragmenta collegit Slebeii sius scriptione scholastica Budissas a. 829 edita, aucis anniΗ post Nicolaus Saalius diss inaug. Bonnae a. 183 edita, quem deinde exeopit Augustus ei ne hius commentatione, quae Analectis Alexandrinis Burolini a. 1843 editis inserta est. Dissilire by Ooste

12쪽

niatim scripsit, Iacobus a Bochius j, quamquam ad verum niuit propius accessit eam rem ita absolvisse putandus est, ut aquas, ut aiunt, in mare videatur fundere, qui eandem iterare aggrediatur. Juam ob causam quod hanc cominentationem, quam novem abhinc annos, cum enae Maurici Schmidii praeceptoris summe venerandi disciplina utebar, adulescentulus conscripsi, nunc denuo retractavi et amplificavi, diutius in scriniorum umbra latere Dolui, non defuturam mihi excusationem spero, cum omnes se reversus Homerici, quos Rhianus inutavisse sertur, aut dissicultate aliqua laborent aut ii sint, de quibus nostra quoque aetate, quae, et maxime flagret his studiis, uberius disputare operae pretium sit.

Disserendi exordium a vita Rhiani capiamus, quam quidem rem vel obiter attingere post Meinelii curas egregias supersedere possemus, nisi in ipsis his, quae vir eruditissimus investigasse sibi visus est, nonnulla dubitationem moverent praeterea si minus paucula addere, at alia magis confirmare licet et inde utilitatis aliquid redundabit ad ea, quae deinceps in quaestionem ο-canda sunt.

13쪽

ac ne eam quidem accuratius quam e Suidae verbis cognoscimus: Eudociae autem rivulum manifestum est e Suidae sonte derivatum esse, cum nihil ea asserat, quod non melius apud illum legatur: Suidas denique quo auctore usus sit, Curtii actis muthii δὶ diligentia ei doctrina patefactum est, qui illum ex Hesychio, e- sychium ex Hermippo Beryti hausisse docuit is enim peculiarem librum, in quo de servis eruditione illustribus singulari opera disputatum est, conlacerat. Ad hunc igitur quae de Rhiani vita ad nos perlata sunt, omnia redeunt, ac vel is tenuissimam hanc notitiam posteritati vix traditurus suisse videtur, nisi poeta noster infelici sorte inter eos fuisset, qui servitutis onere aliquamdiu

premerentur.

Ac primum quidem omnium testium consensu confrinatur, natione Rhianum fuisse Cretensem, quamquam e qua urbe oriundus sit, in ambiguo relinquunt. In varia urbium nomina, piae a Suida et Stephano posita videmus, inquirere non opus St, cum in iis, quae eine ius, qui aut Benam aut Ceraeam Rhiani patriainsuisse censet, enucleate exposuit in Anal Alex. p. 17 sq. acquiescendum videatur. Neque vero accuratius quam eius patriam definire possumus aetatem; nam cum Hermippo auctore Suidas hianum dicat aequalem suisse ratosthenis, aetatem tam vagis terminis circumscribit, ut tempus, quo natus aut quo mortuus sit, omnino non compertum habeamus. Eratosthenes autem cum l. 126 natus per octoginta imos usque ad i. 146'j. h. e. inde ab anno 276 ad annum 196 ante Chr. n. vitam perduxerit, haud perperam collegeris,

5 Cis eius commentatio Ho sontibus o quibus Suidas in scrip- forum Graecorum vitis hauserit', quae inserta est Symbolas philologorum Bonnensium p. 140-143. 6 Hi numeri disertis Suida festimoniis nituntur cis Ritscholius duAlax bibl. p. 89 Opusc. I p. 63 sq.); quare quod Meinckius l. l. Eratosthenem Ol. 149 mortem obiisse dicit, ypotheta errori videtur tribuen

14쪽

Ιihiani vitam tertii saeculi dimidium alterum ante aeram Christianam sive trium Ptolemaeorum regna compleviSSe. Denique comperimus Rhianum, antequam in artium litterarumque studiis elaborare ei liceret, adulescentem eandem quam inultos alios inter Graecos et Inomanos homines litteratos fortunae invidiam expertum esse, ut in servili condicione Versari cogeretur. Λ palaestrae custodis munere e tempore ungebatur. Siebelisius quidem id munus a servitio prorsus abhorrere arbitratus Rhianum, cum fieret παλαcTpac υλαε, hominem sui iuris suisse putandum esse contendit. Sed cum non satis exploratum sit, num palaestrae custodia a servo suscipi non potuerit, neque Hieronymus Mercurialis, cuius auctoritate lebetisius nititur, accuratius inquisivisse videatur, qualis eius muneris fuerit natura et proprietas Τ), tum vero ipsa verborum collocatio, qua Hermippus vix temere hoc loco usus est, servo Rhiano palaestram custodiendam suisse mani- seste arguit. uid vero nonne redarguitur hoc dilucidis verbis

tenses τα ταλλα ταυτα Oic ου Oic φεVTε udVOV mrεipηκuci Tu TυuVucia a Tnu Tviv πλω κT8civi uo testimonio siquis uti velit, vereor ne non multum proficiat. Etenim dubitari vix potest, quin non tam gymnasiorum aedificia quam exercitationes illae a philosopho intellegantur, quibus adulescentes corpora firmare solebant, neque constat, cum custodia palaestrae necessario coniunctam fuisse harum exercitationum societatem et administrationeni, quae ad moderatores potius et uagistros iuventutis pertinebat, quos Παibovouoυ et YελὰTac a Cretensibus appellatos esse scimus.' Sed ut verum sit, quod de ceteris civitatibus minime concedendum est, Cretensium servos omnino nihil rationis habuisse cum gymnasiis in Cretica urbe Rhianum servitutem servivisse quis tandem evincet Cur non poterat fieri, ut in Creta natus nescio qua calamitate . in servitutem redigeretur et in

7 Mercurialis enim de arto gymn. I 12 cum παλαicTpoφυλακα non solum ipsum luctatum osse, verum etiam palaestra curam habuisse dicat, ae unum dumtaxat locum Hippocratis rospicit, unde hoc in universum colligi non potest, cum palaestrae custodis apud antiquos satis De quens mentio fiat.

15쪽

peregrinam terram abductus mancipium veniret Immo vero hoc ita fuisse ceria argumentandi ratione paene ad liquidum perduci potest. Servi enim Cretensium aut puc vnroi . . venales auto pauiu Tai sive κλαμωτα aut vineta erant. Iam vero cum V

nales ab hominibus privatis pecunia empti et haud dubie peregre

advecti in urbibus domestica mei et munera exsequerentur,aphamiotae anteni qui et ipsi in privatorum hominum potestate erant, rusticam vita in degerent et privatis agris colendis operam darent, ab his duobus servorum generibus palaestrae custodia alienissima erat, ut iis Rhianus ascriptus esse non potuerit contra uvini Tui servi publici, quamquam maxima ex parte ruri circa

urbes habitabant et publicis agris colendis intenti pensiones rei publicae persolvebant scsr. Schoemannus . . p. 152 , videntur tamen ut oeckius Cretae III p. 33 coniecit, etiam in urbibus interdum humiliora quaedam et sordida ministeria secisse, quae

ad communem rei publieae usum necessaria essent. Itaque cum prorsus incredibile non sit, innottis traditam fuisse custodiam illius aedificii, in quo iuvenes publice luctando exerceri solerent, Rhia num in Creta servivisse putantibus nihil aliud nobis relinquitur, quam ut X mnoitarum genere eum fuisse arbitremur. Cui opinioni id maxime obstat, quod cogitari nequit, qui fieri potuerit, ut unquam ille ex hac servili condicione in libertatem vindicaretur. IIo enim Suidas liquido testatur, cum dicit: c τε sto b rrai-bευθεic Υέvετο pauuarixo i. e. Rhianum postquam Servitio defunctus esset, litteris se dedisse et artem grammaticam prosessum esse. Quare nihil mihi probabilius videtur, quam illum non in Creta, sed alia in terra Servum suisse. Haec quidem sunt omnia, quae a scriptoribus antiquis de Rhiani vita commemorata invenimus ultra quae nos curti nihil scire aperte consitendum est. Quaecunque alia de hac re statuuntur, historiae fido comprobata non sunt, sed quantumvis arrideant, tamen cum divinando inventa sint, pro exploratis haberi nequeunt. Cadit hoc in nonnulla eorum, quae eine kius final. l. p. 174do vita illius disputavit. Vir enim ingeniosissimus ex Suidae verbis υτxpovo 'εpα- Toc0έvouc coniecturam cepit Rhianum cum illustri hoc grammatico consuetudinis amicitiaeque vinculo fuisse consociatiani. Etenim vix licore ait credere Suidam ita illius aetatem significaturum Dioiligo b Corale

16쪽

suisse, nisi inter uti uinque hominem propior quaedam vitae studiorumque societas fuisset. At vero haecine muta ex duobus illis verbis consequuntur Nonne eodem iure, quo Meinehius amicitiam statuere sibi visus est, inimicitiam et simultates quasdam interutrumque intercessisse existimare licet Quid si idem concludere velimus ex eo, quod Suidas in vita Apollonii etiam hunc poetam cuΥxpovo 'εpmocθευου καὶ υ*opivivo fuisse scribit, cum lamen Euphorion Chalcidensis, qui postquam Chalcide et Athenis commoratus est, ultimuli aetatis tempus Antiochiae transegit, necnhodi nee Alexandriae unquam vixerit ' cavendum est ne nimium quaeramus in ea locutione, luae frequentissima est, ubi hominis alicuius aetas designatur, eademque vi et potestate similes voces

saepius usurpantur. Ac si quaerimus, quanam re Suidas vel ο- tius Hermippus coni motus sit, ut ratosthenis cummaxime aequalem hianum nominaret, apparet eum nullam illius vitae rem memorabilein ad certi anni unieri in revocare potuisse. Quapropter alterum virum, qui qua aetate vixisset notissimum erat, debebat quaerere, ut huius aequalem illum nuncuparet Grammaticus autem cum hiantis esset, nonne sponte ita res tulit, ut Hermippus ad eius aetatem desiniendam alterum eumque nobilissi-inum eligeret grammaticum Non mihi in animo est negare potuisse fieri, ut Rhianus ut ratosthenes amicitia et studiorum societato continerentur, sed illud maxinio adverti veli in coniecturam a Mei- uehi propositam non esse ita comparatam, ut nullus dubitationi locus relinquatur.

Maximam vero probabilitatem habet eiusdem einekii coniectura altera, egisse Rhianum aliquamdiu Alexandriae, quae quidem cum ea de qua modo diximus tam arte cohaeret, ut haec sine illa stare non possit. Scilicet si quando pro vero habueris,

illum amicum suisse Eratosthenis, sacere vix poteris, quin eum fili xandriae commoratum Ssit censeas, quoniarn ratosthene Cyrenis urbe natus, ut litteris studeret, primum lexandriani, deinde Athenas se contulit, unde a Ptolemae Euergela vocatus perpetuum Alexandriae domicilium collocavit. Iam hanc quidem ob causam non sit, ut assentiamur, at coniectura illa aliis tamque firmis argumentis commendatur, ut ad verum quam proxime accedat.' Nam 9 Eandem sententiam protulit etiam Rudollas Merkelius protegg. Dissilire by Ooste

17쪽

ut ei ne ii verba asseram cum eius studia grammatica maxime ad crisin carminum omericorum pertinerent, non potuit alio facile loco ea sibi comparare subsidia doctrinae studiori unque adminicula, quae nisi eum veteribus exemplis temerario quodam arbitrio in IIomero grassatum esse credas, prorSus neceS-saria sunt . Neque vero in editione facienda eum soli arbitrio suo indulsisse, nullo adhibito apparatu critico, sed potius sat multas editiones veteres inspexisse videri, infra uberius demonstrahitur. Quam editionc in si in Creta secisset, non Alexandriam ea in manus Aristophanis, Aristarchi, aliorum grammaticorum venisset, sed Homerica eius studia critica nunc non minus in occulto laterent quam

sagacitas ludi magistri illius Atheniensis, qui Homerum a se ipso emendatiim Alcibiadi obtulit scis. Ollius proleg. p. 169 . Ac praeterea quod Rhianus, cum poeticam artem factitaret, ea potissimum g mera sectatus est, quae illo tempore sere sola a poetis industriuexcolerentur, eruditorum lectorum favore celebrarentur, carmina opica, ethnographica epigrammata, id argumento est, eum nouin illa ipλitav priviqi Cretensi nec remotum a consuetudine et commercio cum poetis, qui tum maxima laude florerent, in studia poetica incumbere potuisse. Cumque carminibus, quae de rebus Achaeorum, Thessalorum, leorum composuit, multa tractaret. quae ex harum gentium genealogia sabulosa, geographia, historia petita essent, earum rerum milium lognitionem nisi multis libris sedulo perlectis aut illis regionibus Graeciae peragratis compararetioli poterat epigrammatum vero argumenta exceptis quae in re-hus amatoriis versantur, non eius modi sunt, ut in Creta eum putaveris talia animo concepisse, atque ex dicendi genere apparet, eum non Homeri modo, sed etiam Hesiodi, Pindari, Theognidis. Aeschyli, aliorum poetarum haud inperitum fuisse, utpote quorum cum sententias tum vocabula in usum situm interdum converterit. His autem argumentis peropportune Succurrit, quod hianus de-

ad poli. Rhod. p. LXXIII: Nec Rhianum probabilo os in Creta aut in Aetolia grammaticuria Homericum egisse', ubi quorsum pectet, quod in otoliam Rhianum traduxit, non intellego. Idem . XV dicit, satis probabile esse, non solum Apollonium et Aristarchum, sed etiam Rhianum Ptolemaeo Philopatore potissimum regnanto' 211-204 Alexandriam venisSe.

18쪽

sunctus demum servitio, h. e. ea aetate, qua neniini servilem oboedientia in deberet, sed suae omnino potestatis suique iuris esset, artem grammaticam amplexus est. uid igitur impediebat, quominus quoquo vellet commigraret optanti autem, ut grammaticis studiis operam daret, in Creta patria ei satisfieri non poterat, cum neque praeceptores, qui has litteras profiterentur, neque bibliothccam, quae doctrinae subsidia suppeditaret, ibi I uisse constet atque adeo apud Platonem de leg. III p. 680C Clinias Cretensis hospiti Atheniensi versibus nonnullis omericis uso respondeat ou a c*obpaxptauεθα o Kpητε Tot ξε vi κoic roiqua civ. Itaque migrare eum oportebat aut Athenas aut Alexandriam aut aliam in urbem litterariis studiis affluentem de thenis autem vel Antiochia vel alia urbe ne cogitare quidem licet, contra Alexandriam eum se contulisse perquam credibile est: nam cum ipsa urbis vicinitas eum quodam modo invitabat, tum si in ulla urbe alia, sub Ptolemaeis ibi litterarum studia vehementissime vigebant, exculta a Zenodoto, Callimacho, Eratosthene, Apollonio Rhodio grammaticis summa laude florentibus, sustentata exquisitae bibliothecae copiis

amplissimis. Cum igitur tam multa argumenta concurrant, quaesidem faciant, Rhianum aliquantum temporis Alexandriae versatum eme, cumque eum non in Creta, sed in urbe peregrina servum fuisse supra probatum sit, sponte ducimur ad coniecturam, quam nunc quidem proponere non dubito eum in Creta obscuro sortasse loco natum infelici casu libertate amissa in Aegyptum abductum Alexandriae sub corona veni vis se et Servile munus palaestrae custodiendae suscipere iussum esse. Qua in condicione non impediebatur, quominus e servitute sese redimeret poterat etiam accidere, ut cum occasione data fortasse praeclari ingenii documenta expromeret, nobilium vel eruditorum hominum, qui iuvenum exercitationibus interdum intererant, animo in se converteret eorumque beneficio libertatem recuperaret. Cum his optime congruit, quod simulac servitio liberatus est artem poeticam et

grammaticam amplexus est, ut Suidas dicit hv τῆ παλαicrpacarpoτεpou φυλα κα bo0λoc Crεpo borraibευθεic crεvετο pau-uuTimc ' nec minus commode explicatur abalienatus eius a patria animus, quem produnt ignominiosa illa, quae de Cretensium sagittariorum insigni perfidia in Messeniacis narravit est . ausa uias IV 19 4 sq. . ut postquam Aristomenen inutiliarum tempore Dissilia πιν Corale

19쪽

inermem insidiose oppresserunt, gaudio elati tana inmoderato potuis dederunt, ut ebrietate sopiti ab Aristomene generosae virginis ope liherato facile interficerentur et suo exemplo comprobarent illud pirrε Λε Ῥε0crcti, vica ripia, ac rεμε opTui Certe Rhianus nisi patria mature relicta eius plane oblitus omnique

caritate exutus esset, hoc popularium suorum famae dandum putavisset, ut Cretensi una in locum alios ex Lacedaemonioruin sociis substitueret. Quod eo veri similius est, cum quod mercennarios Cretenses carmini intexuit id non ex veteribus Messeniorum sabulis petitum, sed ut Od. uellerus de oriens. I p. 144 observavit, recentioris poesis indicium esse videatur: csr etiam Hoeckius Cretae III p. 46l. uae cum ita se habeant, iure eine-kius fecit, quod coin melitatione sua de Illitano Analectis Alexandri uis inserta iiii Alexandrinis poetis et grammaticis adnumerandum esse declaravit. Cuni autem hiani vitae hos terminos coit stituerimus, ut ab anno 250 lete usque ad unum 200 pertineat, cumque enodotum l. 133 sive auu 248 mortem obiisse Aristophanem Bygauli inu l. 144 sive amio 204 floruisse Suidae teStimonio evincatur, gra inmaticorum Alexandrinorum ordini Rhianus ita interponendus erit, ut una cum rati sthene locum obtineat inter Zenodotum et Aristophanem Bygantium. 3'

10 Mira st Rhiani de aetate et artis criticae natura inter homines doctos dissensio. Nam Theod Boccardus do scholiis in Hom. Iliadem Venetis Berol. 1850 pp. 47. 48 Rhinnui sis adnumerat, qui nulla iam arte grammatica adhibita omericorum carminum κbocεic, non biopθωcεic fecerint. Quem in errorem eo inductus esse videtur, quod Rhianum ante Zonodotum studia sua Homero dicasse opinatur. Diei etita: Notissimum est, in scholiis nostris has Iliadis nominari editiones Massiliensem, Chiani, Argolicam, Sinopensem, Cypriam, Creticam, Antimachi, Philetae, Rhiani, Philomonis, denique Sosigenis. Tum vero exstitit Zenodotus, qui mutum primus ciun audacia atque iudicio ad recensendam Iliadem aggressus est'. deni sentire videtur Bern hard Ur liti. hist. I p. 152. A quibus quantum distat ax de ara an, qui in commentatione: Ueber diu andschriste de Scholien gur Odyssee Wien 1857 p. 7, ubi temporum ordine observato grammaticos de Odyasea meritos numerat, dicit: Ziiunctis de Aristophanes o Byzanκ, Rhianos und Aristarch κbocεic . Etiam ab Aug. Naucri Aristophanem ante Rhianum poni postea videbimus.

20쪽

nhianum, cum in libertatem vindicatus esset. Omnia sua litterarum ut doctrinae studia ex saeculi sui more ad poetarum principem omerum rettulisse, primum ex picis eius carminibus et epigrammatis intellegere licet, quorum quali quam perpauca X stant fragmenta, io tamen satis manifestum laciunt, eum omericae poesis indole penitus antino percepta picae dictionis felicissimum exstitisse imitatorem et aemulum. Nam, ut audiamus intellegentem poetarum aesti inatorem ei ne hium l. l. p. 200, in dictionis forma versuumque struendorum arte simillimus sui Apollonio Rhodio. Numerorum quidem eadem mollitudo orati autent, sive verborum delectum sive rationem syntacticam spectas, simplex et omericae aemula, nulla insolentioris dictionis assectatio, nulla obscurae doctrinae ostentatio . Idem de epigraininatis yy l. l. p. 206: In plerisque res amatoriae petulanti quadam tractantur lascivia, sed ad uitia in Onulla excellunt cuni emendatae dictionis laude, tuin inventionis acumine atque haud raro nativa quadain et amabili si inplicitate'. Cum his con- Spirant quae M. Sengebuschius Hom. diss. p. 47 de Rhiani arte poetica dixit: Transtillisse inulta ex Homero in carmina sua Rhianum ita ut si Diplicitatem maxillae uolnerici sermonis aemularetur, si agmenta docent. Uua in re longe recessit ab ostentatione

doctrinae, quae reperitur apud polloniuin hodium ei Callimachum .

Haec quidein conlii inari videbimus, ubi in Singula accuratius inquisivertinus quainquam parum Superest fragmuntorum, quam ut largum docuinenturum copiam proferre liceat. Primuin igitur, ut ab eo studio uinei ico incipia inus, quod cernitur in subulis ad sinii litudinem uouierica ruin consorinatis, missa facienda sunt Thessalica, liaca, Achaica, quae culti in argumento ethnographico versarentur, vix aliam habebant cum nomeri carminibus assinita toni, i iam quod sermone pie ver-11 Melo agor, qui Rhiati epigrammata in cetεφcivo suum recepit,

ut suavem placidumque versuum cursum et aromaticam quasi carminum

SEARCH

MENU NAVIGATION