장음표시 사용
181쪽
euiatas fuisse erroris apud Romanos de Religione Quaesitores , auxitque dolorem horum damnatorium iudicium , & quae inde sibi proponebantur minae atque terrores . Ad hos propulsandos neque sane in ta ta re erat reticendum , ne quis silentium in conscientiam duceret docte & copiose caussae suae defensionem scripsit, quam cum suis ponderibus , severis illis quidem , Quaesitotes examinassent, rationum & veritatis vi illos convictos misisse oportet quoniam sine poena, ct sine obiurgatione ulla Ca- passium sudicio liberarunt. Neque est reti, cendum Antoninum Clochitim pinquam rationum momenta perpendit , quibus C passius theses suas defendebat , accusatoris personam deposuisse , ut caperet deprecatoris . 'At quanquam ea fuerit causa Ca passii , ut aequorum hominum iudicio de fa-
absque accidentibiar a Periparericis Scholis explicati Amenaendum stifcipimus: imo Lyame diυina ιra M. non latione , ae specierum panis , ex vini in Sacra mento permanentia, serericoram cavillationes conIra iacmasterium a ratione aeductae Platonicis magiι , quam Peripave icis principiis facilius enervanIur ,
182쪽
166 GERAR Dusma doctrinae, dignitate , honestateque illius quidpiam minime derogaverit, tanta tamen fuit inimicorum ejusdem perfidia, ut nunquam Veteres accusationes prorsus dela huisse viderentur . Quas dolens pro sua singulari in Capassium benevolentia & ae quitatis amore Prosper Cardinalis Lamber tinius aiebat , illum parum cautum providumque fuisse in defendendis iis rebus , quae Italiae illis temporibus inauditae erant,i&quae triginta annis serius non solum sine periculo , sed etiam cum aliqua laude defendi potui sent. Nihilo tamen minus , quod mireris, nunquam ex albo damnatorum ibbrorum erasus fuit Capa sui libellus , qui supra relatas theses continet , quique ita inscribitur π conclusiones ex Theologia , ae
Thilosophia selectae pro solemniis D. Dominici
propugnandae a F. Henrico Ant. Vergelli Sem vita in conventu SS. Annuntiata de Florentia
praeside D. M. Gerardo C passi Florentino iueodem coenobio Studii Regente . Florentiae I 687. Sed , ut diximus , haec omnia acciderunt sine 'ulla imminutione famae existimati
183쪽
nisque Capassii & quamvis Lyeei luce
per id temporis caruerit , intra parietestamen aluit eam gloriam , quam meo i
dicio perpauci sunt postea consecuti . Ut autem ille magno ingenio suo , magnoque optimarum artium studio scholae dignit tem sustinuit , ita prudentia dexteritate& consilio res familiae bene & utiliter
gessit. Factus an. MDCLXxxx. scriba Μ
gistri Generalis Io. Francisci Poggii cum eo Coenobia non Itali ae solum , sed &Germaniae lustravit . Datus & vicarius eiusdem Magistri Generalis nonnullis Proin
vinetis fuit. Etruscam rexit , Florentinum Coenobium biennio gubernavit , ct in eodem Coenobio curam tyronum sustinuit . Tantam de Capassio opinionem imbiberant animo Germani Coenobitae , ut cum vellent familiae instituta Sc leges , quae in Italia vigebant, ad suas rationes. & mo res accommodare, illum potissimum expetierint , atque depoposcerint , qui hanς/ rem praestaret . Illorum postulationi satisfecit Io. Petrus Beria22olius , qui tum cla-I. - Vum
184쪽
168 GERAR Dusvum familiae tenebat, & in Capassio tamia prudentia fuit in constituendis, temperandisque rebus , tantaque aequitas , ut ii
die etiam flent Germanica Coenobia C passii institutis servandis. Paullo ante quamis in Germaniam proficisceretur coeperatiam acerrima pugna , quae inter ipsum &Jacobum Laderchium Congregationis R
' mani oratorii, ut vocant, Presbyterum fuit, cuiusque caussam ab ultima origine nobis explicandam putamus . Gratiae magis quam veritatis amans Laderchius scripto susceperat conciliare auctoritatem & fidem commentitiis , quae habemus, actis SS. Mart rum Crescii & sociorum . Nam Cosmus III. Magnus Etruriae Dux praecipuo cultu illos venerabatur , quem in aliis quoque sudens excitare eorundem Sanctoruni dem in Mucellano agro refecerat, atque exornaverat. Nihil erat sane quod Laderchius , qui verum invenire nolebat , sententiam Capassi de iisdem actis require ret. Requisivit tamen cum Florentiae esset
185쪽
praeter desiderium suum & sane Capassius
candide pro sua consuetudine respondit plurimas falsi notas in iisdem actis se videre malis artibus , si fieri potuisset, infringeret atque labefactaret. Relatum interea ad C passium fuit iniuriosos de se rumores sparsos a Laderchio fui se , quod scilicet omnia SS. Martyrum acta reiiceret atque comtemneret . Id postquam resciit excanduit ira , graviterque cum amicissimo suo La rentio Magalottio homine in rebus iudica dis spectato Se cognito questus est, Ladem chium violare exiistimationem suam, caussamque inimicitiarum quaerere . At justam Capassii offensionem non parum mitigarunt Magalottii consilia , & Laderchii ab Etruria discessus , qui omnem hac de re se munculum aut sedavit , aut plane restinxit . Brevi tamen & acerbius refricatum est Vulnus , cum ex litteris a Iusto Fontaninio ad Antonium Maliabechium datis Capassius intellexisset , Laderentum Romae in sermon, hus .ea de se iactare , quae , ut falsa , ita prorsus sibi erant indecor . Cetera interassi
186쪽
assirmabat Laderchius se a Capassio ineltatum fuisse ad accusationem , oppugnati nemque suscipiendam operum Tillemontii, quam rem idem Capassius plenam inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis semper iudicaverat. Ita exacerbati erant utriunque animi , cum anno MDCC v II. prodierunt in lucem Acta Passionis SS. Crescit O Aetorem Marorum ex MMSS. codd. Bibliothecae Medise Lauremetiana , Metropolitanae Eulesia Florentinae , Sapientia Romana nune primum edua, O a 'ambo Laderebis congrega tionis Oratorii urbis Presbsero asserta oe ita
lustrata. De quo libro quid sentiret Capassus non dubitavit aperire Iusto pontaninio , qui sententiae & opinionis illius, sua prius
eXposita , particeps esse voluerat. Capassii bistola sane longa ad Fontaninium , quae ut occultaretur ipse petierat , nescio quomodo in manus Laderchii pervenerit. Edidit illam in vulgus , propterea quod ad singula , quae obiecta fuerant , se respondere possis putabat . x Scripsit itaque epistolam ad Equitem quemdam Florentinum , qua non
187쪽
tam seiplam defendere voluit , quam comtumeliosissime Capassium provocare; utque liberius Sc tristius et , cui iratus erat, respondere posset , finxit eandem epistolam Petrum Donatum Polidorium exarasse. IIuius Epistolae probra & errores ultus est Thomas Maria Minoressus doctus vir Dominicanae Fam,
Iiae , qui sub nomine Ioannis Storchii latere
voluit: & Leander Porgia , qui commendatione doctrinae ad Cardinatatum postea pedi venit , Sc prae caeteris Benedictus Bacchinius, cui neminem praefero cognitione sacrae a liquitatis , assuerunt etiam Capassio scriptis suis, quae tamen lucem minime aspexerunt. Sed qui fuerint Baechinii sensus i telligi potest ex III. Volumine Ephemeridum Litteratorum Italiae , quo in libro
tota huius controversiae historia, rerumque,' quae occasione ipsius scriptis mandatae sunt, materies copiose apteque explicantur. Poterat quidem Capassius his defensoribus contentus esse. Sed is cui facile concalesecebat stomachus , nec facile in insolentium hominum indignitate mitigabatur , suis ma-
188쪽
gis quam alienis armis adversarii audaciam contundere , seque vindicare existimationi hominum posse putavit. Itaque librum ex ravit vulgavitque , qui inscribitur La-derebiana in epistola ad Equitem Florentinum, in quo nescias maiorne sit vis recti iudicii & copia doctrinae , an argutiarum &salium . Et s certis quibusdam finibus se continuisset non enim semper acu , sed etiam ictu gladiatoris ferit Laderchium maiores profecto laudes consecutus fuisset a sapientibus viris , quibus , ut ait Hesiodus 0 improbata semper fuit contentio illa , quae alienis gaudens malis animos in diversa distrahit , R discordiam auget ,
quamque noctem obscuram , adeo ipsam indignam homine putat, genuisse dicit . Liber hic magnam offensionem excitavit in Cosmo III. , qui non fatis severe pro rerindignitate . se decrevisse aiebat , quod i tum flammis damnasset . Ex qua summa Principis offensiona labes etiam aliqua di-- gn,
co In princip. operae Sc diei.
189쪽
gnitati Capassii aspersa fuisset , si certo testimonio comprobari potuisset opus ab illo exiisse . Hoc enim M. Antonii Galli nomen praeferebat . Nihilo tamen minus multas huius rei caussa habuit Capassius molestias , neque fortasse S. Officii censoriam severitatem , quod potissimum molitus fuerat L derchius , declinas et , nisi in aequitate CI mentis XI. & Cardinalis Petri ortobonii , eui in primis idem Pontifex caussam hanc mandaverat , magnum praesidium innocentiae suae reperisset. Nihil vero in tota hac controversia mirabilius fuit Capassii firmitate , quam ostendit praesertim quando oblatis sibi a Romanis Quaesitoribus 'capitibus quibusdam , in quibus omnis spes salutis posita esse videbatur , subscribere recusavit. Id enim si fecisset vix a sese criminis sus, picionem propulsare posse intellexit. Sedatis paullulum fluctibus , calamum iterum
in manus sumpsit poenas repetiturus a La- derchio novarum iniuriarum . Sed abiecit postea quam magna ex parte confecerat II. centuriam nugarum Laderchianamm , sequens
190쪽
3 4 o ERAR Dus quens illorum consilium , qui tragoedias in nugis minime agendas esse dicebant. Pl rimum etiam valuere ad mitigandum C passii animum quae ipso Magno Duce a probante de historia S. Crescii R Sociorum scripsit, vulgavitque Μ. Antonius Mogetius Canonicus Florentinus . Quanquan enim a Capassio nonnullis in rebus dissen tiret , tantum tamen hic dedit veritati , ut iustam Capassii caussiam iudicaverit . Id enim praecipue Capassius adversus Lader-chium probandum susceperat , S. Crescium , huiusque socios minime Martyrium subiisse anno I. Imperii Decii Augusti; illorum quae extant acta perspicue in eo mentiri , quod
Decium a mense Octobris an. CCXLVIII1α ad Maium usque insequentis anni Flore tiae fuisse affirmant; eademque non ante
Nicaenum Concniunt sed multis post saeculis conscripta fuisse , ut in primis indicant varii dicendi modi ac formulae, consuetu dinesque, quae in ipsis occurrunt, longe ab
antiquitate abhorrentes . Praeteritis corumonefactus periculis ac malis otium tran- qui