Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Moriter initiolata et Et mologiae sacrae Graeco-latina . Extat in Uolum. xxx. dA GAνnale de Leiterati d Italia.

OPERA IN EDITA

Duo magna Votamina , quo is tituli et COLLECTANEAE Variorum.

202쪽

S. P. D.

M Aximam mihi spem iniecerat Innoc.

XIII. , ubi primum Pontifex renunciatus fuit, ab illius probitate , atque conflantia , eos motus , quibus Ecclesia iandiu conflictatur , sedatum iri e sed tuae ad Jacobum nostrum litterae eam spem ita confirmarunt , ut dubium esse non possit , quin D. O. M. Populo suo tam necessario tempore consuluerit , eumque Pontificem praefecerit , qualem haec ipsa tempora flagitabant . Ex illius enim litteris accepi, te ab eodem in illud consilium advocatum fuisse , in quo de rebus ad christianam persuasi nem spectantibus agitur , atque ita advocatum , ut summi Pontificis Theologus audias. Ecquis autem nunc non confidat fore ut ea dissidia , quae nuper in Gallia quorumdam hominum fraude , atque dolo malo exorta sunt, omnino componantur 2 Accese sit ad hanc proborum hominum laetitiain

203쪽

rumor, idemque constans , adhiberi a Sapientissimo Pontifice ad consilia illius eiusdem dissidii componendi Cardinalem de Via quo Viro cave putes, alium in eo amplissimo ordine esse hac aetate vel doctiorem , vel sanctiorem tum qui melius intelligat turbulentam illorum hominum calliditatem . Τe vero illud pro tua cum doctrina, tum

Probitate conaturum confido, ut tanti Pontificis gloriae , ut nobis omnibus , qui Iesu Christi Servatoris gloriam , quae una illius

erga nos invicta charitate nititur , sartam tectam esse volumus , ut demum tibi ipsi consulas. Habet autem Innoc. XIII. dom sicum Innoc. III. exemplum , qui consulentibus eundem Gallis , ea vero animi demi ssione , qua summum Ecclesiae caput consuli par erat , ita respondit , ut nullum seditiosis hominibus cavillandi locum reliquerit . Vellem autem eertiorem faceres Pontificem , in his locis ita quosdam abuti Clem. XI. constitutione rilla percelebri , ut sanctissimam illius Pontificia mentem eo tr

204쪽

188 GER A RDus ducant , quo traduci nefas omnino , Sc impietas est . Hisce ego auribus audivi Venetiis , ego autem 2 Imo Veneti propemodum omnes quendam e summo loco suae orationis scopum esse voluisse , ut diceret ,

Christi opem , ut ssimus quidem , minime vero ut velimus , necessariam esse . Quo quid magis impium dici possit, omnino non viis deo . Ille idem Patavii ita in Sanctum Augustinum est invectus , ut audaciorem hominem nunquam audiverim : eo vero est

prolapsus , ut diceret peccati poenam esse ubi quis in uno Christo spem ponat: aeque contra nostris viribus , atque Christi opi , auxilioque, esse fidendum . Sed quae mon sira stolidae multitudini clanculum atque insidiose insusurranti Sanctorum Augustini , atque Thomae doctrinam ex . constitutione abrogatam esse; eos qui commentum illud funestissimum scientiae mediae oppugnant , caussa cecidisse , haereticosque esse . Demum ea spargunt , quae ab illius Pontificis mente omnino sunt aliena . Quae nisi &certa & exprompta mihi essent, religioni du

cerem

205쪽

cerem illud essicere , ut tu Ecclesiae capiti falsa diceres . Sed tute ipse illorum hominum studia optime nosti . Vides igitur quo loco sis ; quid de te optimi quique sperent;

quanta sint , quae ad ossicium tuum pertineant . Sed nae ego imprudens , qui cum gratulari tibi deberem , ut certe Vehemem ter , & ex animo gratulor, ita scribam quasi te admoneam ossicii tui . Neque enim timendum est , ne tua innocentia , - atque Virtus , ut bene multis contigisse compe tum est, honoribus aucta frangatur , atque

debilitetur , utpote qui probe intelligas tuam tibi homines dignitatem tum gloriae daturos , cum eandem christianae R. P. emolumento fuisse viderint . Nunc illud abs te etiam atque etiam peto, ut mihi. in ea re gratificari velis , unde & ego uberrimum capiam amicitiae nostrae fruinum , tu vero amori erga me tuo iandiu mihi perspecto satisfacias . Tibi non obscura est crudelis quorundam hominum erga me malevolentia, quod optimorum studiorum caussam susce perim 3 quod veterem eloquet'tiam , eruditi

206쪽

tionemque in Italiam revocem 3 quod bonas artes ab eisdem corrumpi quam vere, quam constanter dicam . Hi me homines iis calumniis proscindunt , ut nihil eorum quicquam omittant , quae ad foedandam hominis dignitatem opportuna e se indicent . Quare mihi maximopere conducet , si sanctissimus Pontifex , quia ego sim , ex te audiverit. Nolo tamen quicquam amori erga me tuo tribuas . Quae illi abs te dici velim,. haec omnino sunt . Me a primis annis optimis artibus operam dedisse, in eisdemque fulsese , non felicem quidem , diligentem tamen . Iis autem moribus esse , ut laeserim neminem ἱ nemini probo , honestoque displicuerim . Testes isthic esse certissimo , . amplissimosque quemadmodum vitam egerim , inter quos ipse Georgius Spinuta , vir amplissimus , Sc idem Cardinalis de Via principem locum obtinent . Utinam vero. Viveret Cardinalis Cassinus . Quantum in illius testimonio de me acquiescerem l De. um me esse natum in amplissimae illius gentis clientela. Etenim Sanctissimi Pontificis.

207쪽

ficis Patruus cum Piceno praeesset patrem meum non ornavit modo. , sed propemodum amavit . Saepe Murri oppidum id est in Piceno agro b in patris domibus a

curis animum remittebat . Fratrem meum sacro fonte suscepit . Pater contra nihil quicquam omisit , quo suam erga eundem observantiam , cultumque testaretur . Iulius Iconem una cum Avunculo meo ia Aula Palatii Maceratensis collocandam curarunt . Etiamnum in meis domibus e tant public si patris erga eundem cultus mO--Numenta. Quae nisi a nobis filiis clientela culta litteris est ; culta semper animo certe fuit 3 ne vero coleremus litteris , una Verecundia impedimento fuit . Haec autem

omnia ita illi a te dici velim , non quasi aliquid expetam , nulla enim vel dignitatum ; vel opum cupiditate angor 3 sed ut sbi Sanctissimus Pontifiex persuadeat , me& pro illius dignitate' , probitate , sanctitate , nobilitate , quarum rerum nulla in eodem non summa est , & haereditario quodam aure fausta omnia cupere , atque adeo

208쪽

adeo illud unum flagitare , ut me suis sanctissimis pedibus obvolutum , non ornandum quidem , sed fovendum tamen , tuendumque suscipiat . Id si feceris , maximo beneficio me tibi devinxeris . Vale. Patavio 2o. Iun. IIa I.

209쪽

S. P. D.

MO Uerecundiam tuam , vel potius li- bertatem loquendi. Ruamvis enim medicinam exerceas , O per eam ad fortunas , honores, magnamque gloriam perveneris, noutamen multa de tuis opibus audes hominibus polliceri, irridesque eos , qui omnes spes suas in omnium fallarissima arre ponere non dubia tam . Rod ego non soleo mirari , eum te lumnum fuisse recordor disciplinae Antonii coe ebii , qui arti suae nolens assentari parce ades de ejus laudibus dicebat, ut ipsam potius o terere , quam esserre' velle videretur. Sis se gerendo vir pudentia summa persuadere volebat hominibus omnia fere incerta O obscura esse in medicina ; quae remedia purantM , saepe ea adit nulla esse , aut madorum inrementa , m hilque pastare debere medicum nisi artificium quoddam ex plurimis , diuturnisque observati nibus experimentisque natum . Prosem si re moria vetera repetamus, facile intelligemus Em

210쪽

Graecos tandem veluti per manus traditam a

cepisse ; ipseque Hippocrates id unice egibe videtur , ut suas aliorumque observationes in omdinem redigeret , exemplis confirmarer, ex iis leges educeret, O omnia orationis elegantia i

lustrarep. Veluti nisella arbores sterili loco notae , si in solum facundius transferantur, fructus asserunt uberiores, sic in Gracia Ommei liberales artes felicitate ingeniorum , O lingua , qua non modo apte, sed ornate O distincte animi sensa exprimere posset, magis factae sunt fru ctuosa . Mansit praeclara haec medicina faeie da ratio ad Galeni usque tempora , quibus , ipso praeeunte Galeno , coepere homines non πατuram amplius O experientiam , sed rationem

propriumque singuli ingenium sequi 3 quibus itineribus ad veram sinceramque medicinam pervenire se posse arbitrati sunt , ab ea longissime declinatrunt. Tum enim ab innocua simplicitate discessum , O pusillatim in medium adducta innumera pharmacorum genera; resedita omnia Dpothesibus , musteriis , anilibusque super

SEARCH

MENU NAVIGATION