장음표시 사용
191쪽
quillitatemque vitae spectare coepit Capansius , idque ut facilius obtineret eripere se e conspectu Cosmi III. constituit, eius gratiam , & amissa munera fuerat enim tum ipsius Cosmi , tum Card. Francisci Medicet Theologus recuperare se posse plane
desperans . Romam itaque venit exeunte anno MDCCIX. cum plurimum spei haberet
in perspecta iam erga se Caes. Renati Imperialis benevolentia . Et quidem benigne Iiberaliterque fecit Cardinalis , cum sibi Ca- passium Theologum delegerit, Sc comitem habere. voluerit in itinere , quod Μedio- Ianum fecit , cum Legatus a Clemente XL ad Carolum III. Hispaniarum Regem mi
teretur. Neque minorem erga se benevolentiam Capassius expertus est Card. Michaelis Angeli de Comitibus , a quo , ut ab Imperiali, in omnibus consiliis Sc deliberationibus ad res theologicas pertinentibus adhibebatur . Ipse vero nunquam iis non praestitit fidem & diligentiam singularem, ac parem ingenuitatem , libertatemque dicendi. Cuius quidem libertatis si semper
192쪽
I 6 G E R A R D u Smoderatricem habuisset prudentiam cumulatius satisfecisset iisdem Cardinalibus, neque se novis implicuisset malis . Sed ita
erat natura comparatus, ut non solum fi
gere S dissimulare , sed etiam obtegere sententiam suam , ejusque acerbam sev ritatem blandi sermonis artificio mitigare nesciret. Audierant ex eo multi quid semtiret de Constitutione Pnigenitus, quam per illa tempora Clemens XI. condiderat , a que promulgaverat; nec voce tantum , sed etiam scripto Capassius sensus suos aperuerat , cum saepe hac de re litteras ad semicos suos praesertim Gallos dedisset . I terim, Romae apparuit epistola quaedam gallice scripta , quae persuadere conabatur Clementi XI. esse illius sapientiae Sc aequitatis definite distincteque declarare quo se se intelligi deberent damnatae quaedam pro
positiones Questellii , propterea quod illae
in utramque partem , bonam scilicet & malam accipi posse videbantur . Quoniam haec congruebant cum iis , quae valde solebant esse in ore Capassii , nemo non dubitavit ex, hujus
193쪽
C A P A S I I ii S . I Thuius ossicina, quae circumferebatur, epistolam prodiisse. Quae epistola cum in manus quoque Pontificis pervenissiet , magna is signa dedit Cardinali Imperiali doloris , offensique in Auctorem animi. Cupiens vero Imperialis periculum , quod impendebat, a Capassio propulsare , ei persuasit , ut scripto res contentas in epistola confutaret, atque redargueret. Id cum praestitisset Ca pasitus potuit se quidem metu, non tamen suspicione liberare nimis favendi iis , qui Pontificis Constitutioni adversabantur . Hi profecto tantum in Capassio confidebant , ut cum rumor sparsus fui sset Innocentium XIII. illum sibi adscivisse Theologum, ominnes una mente & Voce conclamare coeperint per illum tranquillitatem Christianae Reipublicae restitutum iri ci) . Declaravit quidem Innocentius cum primum Pontifex ereatus est , velle apud se esse Capassium , seque illius opera & consilio , sicuti antea M fece-
unam eligemus Dominici Laetetari εnii epistolam ad Capassium , ut ejus exemplum in sine hujus commentarii reseramus.
194쪽
fecerat , in rebus theologicis uti . Sed cum id cognovissent inimici illius, qui erant potentissimi & plurimi , tot adhibuerunt m chinas ad convellendum Pontificis animum , ut maiori vi oppugnari non potuerit. Clamabant etiam plerique Cardinalium injuriam fieri universo ordini, si tanta fui siet auctoritas unius privati hominis in consiliis de rebus gravioribus dandis , quanta esse solet Congregationum ipsorum Cardinalium. Neque hoc solum fecerunt inimici Capassii ,
sed etiam renovarunt accusationes de thesibus , quas in principio huius commentarioli exposuimus , quarumque memoria propter vetustatem extincta esse videbatur.
Et profecto nisi auctoritas Prosperi Lambertinii, & metus offendendi Pontificis animum obstitissent , Capassius contrusus fuisset in carceres nefariorum scelerum adversus Religionem Vindices , quam poenam ab ipso non solum admurmuratione , sed etiam voce α clamore in primis expostulabant Ca dinales Laurentius Corsinius , & Franciscus
de Iudice. Et dolendum hoc maxime fuit
195쪽
Capassio in tam gravi vulnere , quod Petrus Maria Pierius secum sodalitatis vinculis coniunctus , qui sedare Corsinium debuisset
pro summa , qua apud eum pollebat , auctoritate in consiliis dandis , ipsum in se se
inflammaverit . Quam ob rem de commutando vitae statu , deque transitione ad Dominicanos coepit aliquando cogitare . Sed
huiusmodi mentem brevi mutavit , quod res aliquid offensionis habitura, R indicia fracti animi allatura esse videbatur . In hoc vero satis gloriose de inimicis. suis triumphavit , quod Innocentius, XIII. non solum Voce , sed multo magis etiam factis declaravit , mala , quae ipsi impenderunt , non ulla ejusdem culpa , sed occultorum quorumdam hominum studiis & machinationibus excitata fuisse Nam quamvis The logi munus ei minime assignaverit , eius tamen consilium multis in rebus exquire bM , ipsique mandavit, ut scripta exponeret, quae praesentibus christiana: reipublicae temporibus & concordiae convenire iudica si et . opus itaque excudit, cujus est ti- Μ a tutus
196쪽
tulus e F sessioni di un Religioso devotissimo
della Santa Sede sopra un modo di levare lioecorrenti di dii per la constituetione : Unigenitus 3 quod quidem opus non latuisset semper in thesauris Capassii ci) si is occultius
rem egisset , neque divulgasset de Gallicis negotiis iam esse confectum . At nequid conficeretur, obstitit etiam immaturus I nocentii interitus , quem omnes boni , &Capassius in pri in is vehementissime doluerunt , quasi cum eo extincta fuisset omnis spes publicae tranquillitatis . Brevi haec revixit cum in locum Innocentii successisset Benedictus XIII. , recreatusque etiam Caia
passius fuit, quod ab hoc Pontifice non mediocria sibi amoris, existimationisque Ggna impertita fuerunt. Quia tamen desperabat mansuetioribus se Romae uti posse inimicis , postquam Pontifici ad Romanum Concilium adfuisset , Florentiam ad suum coenobium rediit. Acceptus humaniter fuit a Io. Gastone Magno Etruriae Duce , quod . hie
i Tom.I. Manuscript. Capassi, quae extant in Florentina BibIiotheca Ss. Annuntiationis .
197쪽
hic paterni odii in Capassium minime haeres esset, planeque cognitam haberet illius singularem doctrinam . Cuius iudicii sui iblustrius quoque testimonium dedit , cum Ca- passium Stephaniani ordinis Theologum ,& Theologiae Doctorem in Academia Pisana creasset . Nunquam tamen ipse operam suam navavit Academiae , utens potellate quae sibi data fuerat, quem Voluisset, in locum suum substituendi . Substituit au-
tem Joannem Petrum Fancellium , quem mulisti summis parem Theologis iudicarunt. Τandem Capassius , cuius vita perpetuis suctibus fuerat objecta , pacatis ventis coepit uti , Sc quo propius ad mortem acce .debat quasi terram sibi videbatur videre , aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus. Sic quidem reliquum vitae tempus traduxit ut ad placandum unice Deum illud sibi relictum esse iudicaverit . Apoplexis , qua semel iterumque correptus fuit, eum vita privavit an. Μ DCCXXXVII. x. kA Decembres paullo post mediam . noctem . Illam vero multo antea praenun
198쪽
tiaverant frequentissima animi deliquia, quubus ut primum tentatus est Capassius , illa mentis acies , quae semper in eo fuerat summa, coepit hebescere . Triduo post moditem solemnes exequiae eidem persolutae fuerunt , habuitque orationem de illius laudibus Julianus Sallerus , qui hoc se debere putavit & gradui dignitatis , quem in sodalitate tenebat Capassius c nam Innocentius XIII. illum Ex-generalem , ut vocant se declaraverat decori & laudi Civitatis Se Academiae Pisanae , suae necessitudini, gratoque totius sodalitatis desiderio propter
summa quae a Capassio omni tempore ac- . ceperat beneficia. Nemo enim inter alumnos illius erat illustris doctrinae nomine, cui Capassius lucem ingenii , & consilii sui minime porrexerit 3 & quo posteritati
etiam serviret , auxit suum Florentinum Coenobium eximia librorum supellectile ; effecitque ut soror sua Flammetta hute bibliothecae haereditatem suam , ex qua redeunt quotannis LXIV. centusses , scutata appellant , testamento legaret . Donavit etiam
199쪽
etiani Capassius Templo sui Coenobii non mediocrem supellectilem opere eleganti pe sectam , quod non minus eius pietatem quam liberalitatem demonstrat . Ut vero his lamgitatibus copiolae suae satis esse possent, has magna parsimonia ac diligentia colligebat. Neque solum liberalitas Sc parsimonia , sed Sc aliae virtutes specie dispares prudentia coniungebantur in Capassio . Quis enim illo severior & dulcior , gravior & comior habitus est 2 Amicitias coluit tum nostratum , inter quos maxime dilexit Laurentium Ma- galottium , Antonium Mariam Salvinium ,& Guidonem Grandium , tum exterorum , maximeque Gallorum , apud quos tanto in honore erat Capassi nomen , ut nemo ei superior doctrina divinarum rerum poner tur . Quod iudicium serebant quoque Itali omnes , qui summa malevolentia Si livore minime impediebantur ; numerabanturque iis temporibus Theologorum Principes Benedictus Bacchinius , Joannes de Miro , Ω Gerardus Capassus . Ex multis , quae asferre possem , testimoniis unum eliganta
200쪽
Card. Prosperi Lambertinii , cuius extant litterae ad Antonium Niccolinium in hanc sententiam scriptae . Raso confer te sub vesperam ad Templum SL Annuntiationis : ibidem tantisper opperire capassum , dum ipse dissenis precationibus satisfecerit. mando tibi OMUersatur ante oculos homo , qui statura omnes collegas suos miarum superat , cogita hunc studio , ingenio , O doctrina non solum iis esse superiorem , sed summis quoque Piris ceterarum omnium sodalitatum , quae cis o ultra montes sint, parem haberi posse : hunc ili cubiculum persequere , meoque nomine amicissime amplexare. Hoc iudicii non solum , sed etiam benevolentiae Lambertinii in se testimonium merito quidem Capassius multorum elogiis anteponebat, similis illi Hectori Naeviano, qui, ut est apud Ciceronem , non tantum laudari se laetabatur, sed addebat etiam a
laudato viro. ΟΡΕ IL A EDITA . INTELLECTUS TRIUMPHANS , in Dog