장음표시 사용
101쪽
Patris Aristippi , contristata est autem Cyrene Tota, sobole felicium orbatam conspicata domum. Ep. XXII. Quicunque meum praeter sepulchrum sers pedem,Callimachi
Scito Cyrenaei filium & patrem. Noveris vero ambos utique: hic olim patriae armis Praesuit; ille cecinit quae sunt supra invidiam.
Nec mirandum hoc: nam quotquot Musae aspexerunt oculo Pueros Non obliquo, canos non derelinquunt amicos.
Ep. XXIII. Astacidem Cretensem pastorem rapuit Nympha Ex monte: & nunc sacer Astacides Habitat Dictaeis sub quercubus. non amplius Daphnin Pastores, sed Astacidem semper canemus. Ep. XXIV. Cum dixisset Sol vale Cleombrotus Ambraciota Desiluit ab alto muro in insernum. εNon quod dignum quid morte malum vidisset, sed Platonis Unum de Anima scriptum cum legisset. Ep. XXV. Heros Eetionis ad postem Amphipolitae Statuor, parvus parvo in vestibulo, Obliquum serpentem & solum habens gladium. viro Vero equiti Iratus, peditem etiam me juxta collocavit.
104쪽
Ep. XXVI. Iuravit Callignotus Ionidi nunquam illa
Habiturum neque amicum potiorem neque amicam. Iuravit: sed vera dicunt, in amore Sacramenta non intrare aures immortalium. Nunc ille alterius quidem calet igne, miserae ver Puellae, ut Meserensium, nec cura nec numerus.
Habebam ex tenuibus exilem victum, neque mali quidquam Faciens, neque injuria afficiens quenquam, O terra amica, Micylus: quod si quid pravum laudavi, neque tu levis Mihi sis, neque alii Daemones qui me cohibetis. XXVIII. Venator, o Epicudes, in montibus omnem leporem Indagat, & omnis vestigia cervae, Pruina & nive oppletus ; si vero quis dicat Cape, jacet hoc jam animal; non capiat. Et meus amor talis est, fugientia quidem sequi Novit, at in medio posita transvolat. Ep. XXIX. Battiadae praeter tumulum krs pedes bene cantilenam Scientis, bene etiam in convivio tempestiva cum sociis ridere.
. XXX. Lyctius Menoetas hos arcus dedicavit; Cape, inquiens, o Sarapi, arcum & pharetram Tibi do: sagitti' vero habeat Hesperitae.
106쪽
QUORUM BONA PARS NON ANTE SEPAR
TIM EXCUSA EST , M PROSA OMNIUM VERBIONE. i
108쪽
ΡRudens aes Homerus ostendebat, neque cogitationis EXPers, neque mente indigum, sed sola Voce ambrosia. Demonstrabat vero divinam artem Quae & aes fundebat simul Dea cum imagine figurae. Non enim ego ex animo sentio, quod ipsum vir Statuarius fabricavit ad lacum sedens, Sed ipsa multi consilii sermavit manibus Pallas, Formam sciens, quae assimilis esset. in Homero enim Ipsa inhabitans sapientem eloquebatur cantilenam, Conjuncta Apollini. Sic Pater meus, aequalis deo vir, Stabat divinus Homerus. Assimilabatur quidem viro, si ata
Seni, senium vero erat dulce. Hoc enim ipsi iΡleniorem stillabat gratiam: temperabatur sane ornatu Venerando & grato : reverentia autem effulgebat ex forma Cervice quidem inclinata senex trahebatur racemus Comae in tergum delatus ι circaque aures Vagabundus demittebatur. Deorsum dilatabatur barba Undique protensa ; mollis vero & volubilis. Neque enim
In acutum tendens, sed in latitudinem desinebat, pulchritiis
Pectori nudo, & amabili vultui. Nudam etiam habebat frontem : in non capillata vect fronde Sedebat prudentia juvenes nutriens: circumque supercilia Utraque prominentia scopum scite attingens formaverat ars. Neque frustra : luce enim orbati erant o li, Sed non erat tamen caeco similis viro aspectu: - . Sedebat enim in vacuis gratia oculis. ut verb censeo, 'Ars hoc perfecit, ut omnibus appateret
109쪽
Lucem sub corde sapientiae inextinguibilem attollens. Binae quidem modice excavabantur genae, Senio rugoso detentae: sed in illis Per se natus gratiis cohabitans sedebat pudor. Pierica vero apis circa os divinum oberrabat, rivum pariens mel stillantem. Ambas porro Manus alteram alteri imponens innitebatur haculo, Ut inter vivos. Suam autem inclinabat aurem Dextram, videbaturque Apollinem audire, Aut etiam Pieridum aliquam prope. In animo sane Consideranti erat similis: mens vero ipsi inde & inderi recessu ferebatur variae meditationis, Piericae Sirenis martiale opus texens. In Homerum alterum. 2. Stabat vero alius Homerus, quem non praesidem carmi
Divinum filium Meletis bene fluentis censeo; Sed quem Thracio in litore genuit mater Myro honorata Byzantia ; quam adhuc puellam Nutriverunt facundiae Heroicae peritam Musae. Ille enim Tragicae sapientem eXercebat artem, ornans carminibus suam Byzantiam Paulam. In Virgilium. 3. Et amicus Ausoniis canorus excellebat cygnus, Spirans facundiam Virgilius, quem quondam Romae I ui Ulam Homerum nutrivit paterna lingua.
. In Herodotum. 4. Neque Halicarnassi me praeteriit divinus cantor, Hetrodotus multiscius, qui veterum laudes virorum
