Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

92쪽

CALLIMACHI

CYRENAE IEΡIGRAMMATA.

Ep. I. ΗΟ S P E S Atarnita quispiam sic interrogabat

Mitylenaeum, filium Hyrrhadii ;Bone senex, geminae me vocant nuptiae ; una quidem Puella est, divitiis & genere mihi aequalis :Altera Vero supra me eminet. Quid melius t age mihi Consule, utram in hymenaeum ducam. Dixit; at ille baculum senilia arma attollens ;Ecce vero, isti tibi omne dicent verbum ;Illic autem sub plagis veloces turbines habentes Versabant pueri lato in trivio Illorum sequere, inquit, vestigia ς & is quidem astitit Prope ; illi vero dicebant, tibi convenientem agita. Haec audiens hospes abstinuit majorem domum APPetere, puerorum Voci assentiens ;Ut vero ille tenuiorem domum deduxit puellam, Sic & tu abi, tibi convenientem agita. Ep. II. Narravit aliquis, Heraclite, tuam mortem, me vero ad lacrymam Adduxit; recordabar enim quoties ambo Solem in confabulatione condidissemus. Tu vero sane,

L Hospes

93쪽

CALLIMACHI EPIGRAMMAΤΑ.

Hospes Halicarnassensis, iterum atque iterum olim cinis es. Tuae vero vivunt Lulciniae, Musae, q*ibus omnium Raptor Orcus non unquam manum injiciet. - - EP. m. Τimon Milanthropus huc habitatum migravi ; tu Vero Praeteri Mala multa precatus, modo Praetereas. Ep. IV. Timon, non enim amplius es, lucem an tenebras odisti magis ZΤenebras ; vestrum enim plures in tenebris. Ep. V. ancha ego, Zephyriti, eram olim, sed tu nunc meo Venus, Selenaeae donarium primum habes Nautilum, qui mari innatabam ; si venti essent, Expanso propriis rudentibus velo ;Si vero tranquillitas nitida dea, strenue remigans Pedibus, cui rei nomen etiam accommodatur. Atque incidi ad littora Iulidis, ut essem Tibi nobile ludicrum, O Arsinoe: Neque mihi in cubilibus amplius, ut ante, clam enim ma-

nimis

Parerent ova Alcyones.

Tu vero Cliniae filiae habe gratias ρ, quae quidem scit recta Facere, & oriunda est ex Smyrna Eolide.

Samii labor sum, qui quondam hospitio divinum Home

Excepit ; ploro autem Euryti casus Et formosae Ioles: Homericum nunc dicor Scriptum. Creophylo,, O Iupiter, hoc certe magnum.

96쪽

CALLIMACHI EPIGRAMMATA. 77

Ep. VII.

Cippum novercae, scelestum lapidem, coronabat puer, Ut vita, sic eriam moribus mutatam credens.

Ille vero sepulchro inclinatus intersecit puerum cadendo. Fugite Novercae etiam sepulchrum o Privigni. Ep. VIII. Ivit Theaetetus puram viam; quod si ad hederam Tuam haec, o Bacche, via non ducit, Aliorum quidem praecones ad breve tempus nomen Proloquentur, hujus vero Graecia semper ingenium. Ep. IX. Brevis sane, o Bacche, Poetae cui bene cesserit, Dictio ; Hic quidem Vinco dicit, quod est brevissimum. Cui vero tu non aspiraveris dexter, si quis roget Quomodo jecisti t respondet, res durae' acciderunt. 'Illi qui excogitavit non probanda, haec contingat oratio; mihi vero, O Rex, duarum illa vox syllaba

Ep. X. Hic Saon Diconis suus Acanthius sacrum somnum Dormit ; mori ne dixeris bonos. . . Ep. XI. Si quaesiveris Timarchum in Orco, ut roges Vel aliquid de anima, vel quomodo postmodum erit. Quaerendum ex tribu Ptolemaide, filium Patris i. Pausaniae: illum vero invenies in regione

Ep. XII.

97쪽

CALLIMACHI EPIGRAMMATA,

Ep. XII.

Brevis erat hospes, etiam breve est sepulchrum; non lonἀgum dicam.

Theris Aristaeisl. Cretensis sub me longum. Ep. XIII.

Cyzicum si veneris, parvus labor Hippacum invenire Et Didymen : obscura haudquaquam est familia. Et ipsis luctuosum quidem dices verbum, dicendum tamen Hoc, illorum flium habere me Critiam. Ep. XIV. Num sub te Charidas requiescit λ si Arimnae Cyrenaei filium dicis, sub me. o Charida, quae sunt infra quid sunt i magnae tenebrast. reditus vero quid tMendacium. At Pluto t fabula. periimus. Hic meus sermo vobis verus. si vero & dulcem Vis ι Pellaei bos magnus in inserno est. . Ep. XV.Fatum quis bene novit crastinum, cum & te Charmi oculis heri in nostris ' . Die sequenti plorantes sepelivimus t nullam illa Vidit pater Diophon rem tristiorem. Ep. XVI. Timonoe, quaenam es t per divos, non te cognovissem, Nisi Timothei patris inesset nomen Columnae, & Methymna tua urbs. prosecto magnum des

rem credo

Viduum dolere tuum maritum Euthymenem.

. XVII.

99쪽

καν.

100쪽

' . Ep. XVII. Crethidem loquaculam, scientem pulchra ludere Desiderant saepe Samiorum filiae, Dulcissimam operum sociam, semper argutam ; hare verδ. dormit Hic somnum omnibus debitum.

Ep. XVIII.

Utinam Uactae suissent nunquam veloces naves, non enim

Filium Dioclidis iapolin luxissemus. Nunc vero ille quidem iri mari alicubi sertur mortuus e, Proipis vero Nomen & inane sepulchrum praeterimus. Ep. XIX.

Naxius non super tetram mortuus est Lycus, sed in mari Navim simul & animam vidit intereuntem, Mercator ab AEgina cum navigaret. & ille quidem in mari Mortuus; caeterum ego nomen habens tumulus Pronuntio verum undiquaque hoc emtum: Euge eum mari Rem habere Medis Nauta occidentibus.

Ep. XT. Duodecennem filium pater posuit Philippus Hic. magnam spem, Nicotelem. Ep. XXI. Matutini Menalippum sepelivimus, sole vero Occidente Basilo obiit virgo suη manu ; Vivere enim, fratre in ignem posito, sustinuit. duplex vero domus vidit malum Pareis

SEARCH

MENU NAVIGATION