Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

s et HYMNUS IN LAUACRUΜ PALLAD.

Nunquam Minerva magnos abluit lacertos, 5 Piiusquam pulverem equorum absterserit ab illis :Ne quiclem quum cruore defoedata omnia serens Arma, injustis venit a terrigenis.

Sed longe ante a curru cervicibus equorum

Solutis, undis abluit Oceani Io Sudorem & guttas: purgavitque concretam omnem spumam fraenatorum ab ore equorum. O ite Achaiades : & ne unguenta, neu alabastros, Modiolorum audio sonitum axibus circumdatorum unguenta lotrices Palladi, neu alabastros Is Neque enim Minerva unguenta mitita amat Attuleritis: sed neque speculum: semper venustus est oculus illius.

Neque quum apud Idam montem Phryx Paris dijudicavit litem, In orichalcum magna haec dea, neque Simoentis Inspexit in vorticem pellucidum; go Neque Iuno. sed Venus, claro aere accepto, Saepe eandem bis disposuit comam. Sed haec Pallas bis sexaginta cum percurrisset duplicia stadia, Qualiter apud Eurotam Lacedaemoniae

Stellae, Color ta Pollux, scite se perfricuit simplicibus acceptis 25 Unguentis, in Proprio natis horto. O puellae tunc ei rubor recurrit matutinus, cujusmodi Aut rosa, aut Punici mali granum habet colorem. Ideoque nunc & malculum afferte tantum oleum, Quo Castor & quo ungitur Hercules. 3o Ameretis & pectinem totum aureum, ut ea capillos Pectat, nitidum tergens capillum. Egredere, Minerva: adest tibi grata cohors, Virgines magnorum filiae Acestoridarum. O Minerva, effertur vero una Diomedis scutum, s5 Sicut Argivos morem hunc Veterem Eumedes docuit, tibi gratus Sacerdos:

Qui quum olim deliberatam in se comperisset necem

a Populum

74쪽

H-NUS IN LAUACRUM PALLAD. s s

populum machinari, fugit tuum sacrum signum Habens, & Creum in montem collocavit, s um montem: teque, o dea, praeruptis statuit 'In scopulis, quibus nunc nomen Pallatides. Egredere, Minerva, urbium vastatrix, aurea insignis galea: Equorum & scutorum quae oblectaris strepitu. Hodie vos undiserae ne lavate, hodie Argivi 45 Bibite ex sontibus, non autem ex amnibus. Hodie servae urnas, vel ad Phyiadeam,

Vel ad Amymonen ferte, DLai Asiam.

Etenim auro & floribus aquas habens permixtas Veniet pascuis Inachus ex montibus, fio Minervae lavacrum advehens pulchrum. sed tu, Pelasge, Cave ne invitus etiam reginam Minervam aspicias. Qui aspexerit nudam Minervam, tutelarem deam, Argos aspiciet hoc postremum. Diva Minerva, tu quidem egredere: interim vero ego quiddam 55Ρuellis dicam. sermo autem non meus, sed aliorum. Puellae, Minerva nympham aliquam olim et hebis Plurimum & summe amavit sociam, Matrem Tiresiae: neque unquam seorsim vixerunt.

Sed & quum priscos ad Thespienses,

Aut Coroneam, aut Haliartum ageret Equos, Boeotorum opera perlustrans: Aut Coroneam, inquam, ubi et odoribus: fragrans nemus, Et arae fluvio alacent Curatio: Saepe dea ista ipsam 'mpham suo imposuit currui. 65Neque conlabulationes nympharum, neque saltationes Gratae erant, quando non dux esset Chariclo: Sed tamen S: illam lacrymae multae manebant, Quamlibet Minervae gratam existentem sociam.

Equidem aliquando peplorum solutis fibulis, ΤΟ in Hippocrene Heliconide pulchre fluente Lavabant, quum meridiana obtineret montem quies. Ambae

75쪽

36 HYMNUS IN LAVACRUM PALLAD

Ambae una lavabant, de meridianum erat tempus, Multaque tranquillitas illum obtinebat montem. Tiresias vero solus cum canibus, modo in mento 7s Nigrescens lanugine in sacro loco versabatur:

Et quia latebat insendo modo, ad rivum venit sontis Miser: ubi invitus inspexit quod haud is erat inspicere.

Hunc autem, quantumvis irata. tamen alloquebatur Minerva Quis te oculos tuos non amplius hinc deportaturum, Soo Everide, in funestam hanc viam perduxit tHaec quidem se loquuta est: at pueri oculos tenebrae

obruerunt: Stetitque mutus: conglutinaverunt enim dolores

Genua, & vocem impediit mentis inopia. At nympha Chariclo exclamavit, inlita meo puero facis, 85 Diva 8 talas vos deae estis amicae ξOculos mihi pueri abstulisti. o fili miserande, Vidisti Minervae pectora & illa :Sed non & solem rursus videbis. o me miseram, O mons, o Helicon nunquam post mihi ad eunde. 9o Certe magna pro Parvis exegisti: capreas quae perdidisti, Et clamas haud multas, oculos nunc pueri habes. Ipsa quidem Chariclo ambabus ulnis valde carum sibi filium amplexa, Quasi mater flebilium luctum lusciniarum Ducebat graviter lugens. dea vero naiserta fuit sociae, 95 Et ipsam Minerva tali affata cst verbo: Divina mulier, muta omnia rursum quaecunque per iram Protulisti. ego enim haudquaquam filium effeci caecum. Neque enim Minervae gratum est oculos puerorum Abripere. sed Saturni sic jubent leges: Quisquis aliquem immortalium, nisi deus ipse velit, Conspexerit, mercede conspiciat magna. Divina mulier, hoc quidem haud revocabile erit Factum: quandoquidem Parcarum sic innuere fila, Quum primo ipsum peperisti. nunc ergo aufer,

O Everide, praemium quod tibi debetur. Ecquot

78쪽

HYMNUS IN LAUACRUM PALLAD. 39

Ecquot Cadmeis Autonoe posthac victimas adolebit, ot Aristaeus, solummodo optantes Filium adolescentem Actaeonem ut caecum videant. Et ille magnae in cursu socius Dianae I IOErit: sed non ipsum vel cursus, vel in montibus Liberabunt communes tum jaculationes :Ubi invitus etiam viderit gratiosa lavacra Deae : sed ipsiesuum prius dominum canes Illic devorabunt. at filii ossa mater Autonoe II 5 Recipiet, sylvis omnibus pererratis. Felicissimam haec te dicet & beatam fuisse, E montibus caecum filium quae receperis. O socia, proinde ne lamentare. ipsum namque alia, Tui causa, a me multa manent praemia. I 2ONam vatem constituam ipsum, & quidem celeberrimum inter posteros: Ac prosecto longe aliis praestantiorem. Cognoscet autem aves, quaenam fausta sit, quaeque Volitent Frustra, & quarum non boni ominis sint alae. Multa vero Boeotis oracula. multa & Cadmo IasEdet, & magnis mstea Labdacidis. Dabo Ze magnum baculum, qui ei pedes convenienter

ducat: Dabo etiam vitae terminum longaevum, Et solus, ubi diem obierit, prudens inter mortuos Versabitur, magno honoratus mortalium deductori Pimtoni. ISO Sic loquuta annuit. idque firmum, cui annuerit

Pallas : quoniam soli Iupiter hoc ex filiabus

Dedit Minervae, ut paterna Omnia habeat. trices, mater vero nulla peperit deam, Sed Iovis vertex. Iovis vertex cuicunque annuerit, 135 Firmum erit: similiter cuicunque & filia eius. Venit Minerva nunc vere: proin recipite Deam, o puellae, Argos quibus curae est, Cumque gratulatione, cumque votis, cumque laetis acclamationibus.

Salve dea, & curam gere Argi Inachii. I4o I a Salve

79쪽

6o HYMNUS IN CERERE M.

Salve, & quum educis & quum rursus in urbem reducis Equos, & Danaorum sortunam omnem conserva.

HYMNUS IN CERERE Μ.

C LATHO Eleusinem descendente, acclamate mulieres, Ceres multum salve, quae multos nutriens & multos modios frumenti largiens. Calathum descendentem humi aspicietis profani: Non electo, neque desuper intueamini, Nec Puer, nec mulier, nec quae diffudit capillos, sNec quod ab arido ore expuimus jejuni. Vesper e nebulis prospexit quando prodiit calathus: Vesper, inquam, qui, ut hiberet Ceres, solus ei persuasit, Quum raptae ignota persequeretur vestigia filiae. Diva, quomodo te potuerunt pedes serre, &ad occasum, Io Et ad nigros AEthiopes, & eo ubi sunt aurea mala pNeque bibisti, neque comedisti illo tempore, neque lavisti. Ter quidem percurrilli Acheloum argenteis aquis manan

tems

Toties praeterea perennium fluviorum transivisti unumquemque

Ter ad pulcherrimae insulae umbilicum Ennam accurristi: Is Ter apud C. illichorum puteum humi desedisti Arida dc sicca: neque comedisti, neque lavisti. Ne vero ne ista dicamus, quae lacrymas moverunt Cereri. Pulchrius dictu, ut civitatibus gratas leges dederit: Pulchrius, ut culmum & sacros manipulos primos et o Spicarum absci clerit, & boves calcare immiserit, Quum Triptolemus bonam agriculturae doceret artem.

Pulchrius, ut squo & alius delictum eviteu Consecerit inedia ut Triopae filius miserabilis esset adspeetii. Nondum Cnidiam, sed adhuc Dotium sacrum inhabitabant: 25

Tibique illic ad Dolium pulchrum lucum posuerunt Pelasgi Arboribus undique densum, quem vix Penetrarit sagitta.

SEARCH

MENU NAVIGATION