장음표시 사용
181쪽
Servatus e pelago Lbucillius hic tonsus sum Crines capitis, aliud enim nihil habeo. In Zenophilam. I 5O. Meleagri. Dulce carmen per Pana Arcadem fistula canis, Zenophila canora, dulce quoddam sonas melos. Quo te fugiam 8 undique me circumsident Amores, Et ne tantillum quidem respirare sinunt tempus. Aut enim mihi Forma incutit amorem, aut rursus Musa Aut Gratia, aut, quid dicam t undiquaque igne uror Lucillii. I 5 I. Aut amare dele, Cupido, prorsus, aut amari Adjunge: ut ve=solvas amorem vel misceas. Rufini. I 52. Nonne dixi, Prodice, senescimus ξ non praedixi, Aderunt cito ditat utrices amoris tNunc rugae, & capilli cani, & corpus lacerum, Et os priores non amplius gerens gratias. Numquis te. superba, accedit, aut adulans Supplicati ut sepulchrum vero, jam te praeterimus. Philodemi. 153. Ars fidium, & arguta loquacitas, & lascivus oculus, & can
Xanthippes, & ignis jam incipienso anime, incendent te t. hoc Vero, qua ex parte, aut quando,& quo pacto, Non novi; scies, infelix, inter ardendum. Rusdem.
184쪽
usdem. I 54. Amasti, dives cum esses, Sosicrates ; sed pauper fustus
Non amplius amas ε, fames remedium en quale habet. Illa autem, quae prius te vocabat unguentum & dulcem Mesonin, Menophila, nune tuum nomen quaerit.
Quis p unde es virorum p ubi tibi urbs t aegre sane cognosti istud verbum, neminem nihil habenti esse amicum. Rusdem. I 55. Mitto tibi Rhodoclea hanc corollam floribus plexam, Ipse meis quos decerpsi manibus. Est Lilium, Rosaque clausa, roscidaque Anemone, Et Narcissus mollis. & purpurea Vila. His redimita, desine superba esse. Flores, & deflorescis, & tu, & corolla. In Donarium Laidis. I 56. Platonis. Quae insolenter risi super Graecia, quae amantium Examen ad sores Lais habui juVenum, . Veneri speculum. quoniam talis quidem videri
Non volo, qualis vero eram olim, non Possum. , Luciani in idem. I 57. -
Graeciam, post victum superbum scutum Medorum, Lais secit suae pulchritudini praedam. - Sola victa est a senectute, & id quod arguebat , ... ' . . Posuit tibi. Paphia, Juvenili aetate gratum. - Cujus enim videre odit canitiei nimium veram sermam, mus una odit & umbrosam imaginem.
185쪽
/ In Eundem. I 58. Heraclitus ego e quid me deorsum trahitis indocti 'Non vobis laborabam, sed qui me intestigunt. Unus mihi homo, triginta millia ; innumeri vero, Nullus. haec dico etiam apud Proserpinam. Diogenis Laertit in Zenonem Eleatem. I 59 Voluisti, o Zenon, praeclare voluisti, virum tyrannum Occidens, trahere e servitute Eleam. Sed domitus es. Nam te captum Tyrannus in mortario Contudit. quid hoc dico t corpus enim, non te.
Bibaculus Xenophon vacuum dolium posuit Baccho. Tu vero accipe propitius ; aliud enim nihil habet. Incerti in Sosandrum equorum medicum. 16 I. Medice hominum Hippocrates, sed & equorum
Sosander obscurae perite medicinae. Vel artem permuta, vel nomen e neque V etur Alius ex arte quam alter exercet.
Leontii scholastici in imaginem Iamblichi medici. 162. Suavis in omnibus Iamblichus, qui ad senectutem - Venit purus existens a concubitu Venereo: i Opus vero medicinae persequens, & sapientiam docens, C Lucro ne honesto quidem manum supposuit. . a
188쪽
Antipatri in septem Sapientes. I 63. Ex septem Sapientibus, Cleobule, te quidem genuit Liti
Sisyphia vero tellus Periandrum cohibet: Pittacum, Mitylena: Biantem vero diva Priene :Miletus Thaletem, summum sustentaculum juris: Sparta Chilonem: Solonem vero Atheniensis terra :Omnes valde desiderandae temperantiae custodes.
Si amas, ne omnino fractum remittas Animum lubrica plenum supplicatione. Sed aliquid sapias astrictius, ita ut contrahas Supercilia, ita ut intueare parco mulo. Mos enim mulieribus supra modum superbos rejicere, Et elato caehinno irridere nimis miserabiles aspema. IIle vero est optimus amator qui haec miscuerit,
Miserationesn habens moeseo junctam cum fastu. Rusdem. 163. Superbit Rhodope forma ι & si quando salve
Dico, superbis superciliis resalutat. Si quando coronas etiam ante januas suspendo, Irata conculcat superbis pedibus. O rugae, & senectus immisericors, venite Cito, Festinate, vos salteri persuadeste Rhodopeius. Pauli Silentiarii. i 66. Aureus intactae perrimit nexum virginitatis Iupiter, ingressus Danaes aeteos thalamo,.
189쪽
Aio dicere fabulam ego haec, aerea Vincit Pavimenta & vincula aurum omnia domans. Aurum totas habenas, totas claves reprehendit. Aurum inflectit arrogantes. Et Danaes torsit hoc mentem. Ne quis amator Precetur Venerem, aurum Praebens. Ejusdem. I 67. Virum rabiosi canis sauciatum veneno
Aquis feri imaginem aiunt videre. Rabidus sorsan acerbum amor infixit dentem In me, & furiis mentem praedatus est. Tuam enim mihi & mare amabilem sermam demonstrat, Et fluviorum vortices, & poculum vini serum.
. Rusdem. I 68. Heri mihi Hermonassi mericupidas post comessationes Coronis vestibulares nectenti januas, Ex calicibus infudit aquam, turbavit vero capillum, Quem vix in tertium usque composueramus diem. Comnustus sum adhuc magis ab aqua. Ex illius enim Occultum habuit calix ignem dulci ore. - Eiusdem. 169. Illa olim ob pulchritudinem superba, cincinnos Quatiens comptos, & inflata, Et magnum spirans ob nostros dolores, Manus jam rugis contractas habet, priorem perdidit gratiam :Mammae deprimuntur, conciderunt supercilia, oculus tabefactus est,
Labra balbutiunt loquela senili. Canitiem voco Nemesin amoris, quod judicat Justa, superbis Ocyus superveniens. x In